REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Christum meruisse in primo instanti conceptionis, quia habuit tunc omnia requisita, scilicet gratiam perfectam, objectum praesens, et nullum impedimentum. Pro hoc faciunt ea, quibus Doct. in Oxon. 2. d. 5. quaest. 2. probat Angelum potuisse peccare in primo instanti. Consentit D. Thom. 3. p. quaest. 4. art. 3. et consequenter idem deberet dicere de peccato Angeli. Richard. hic art. 2. quaest. 2. Magister hic, D. Bonavent. Gabr. Rub. Bassol. Alm. et communis.
Secundo videndum est, si potuit mereri in primo instanti? Et videtur mihi quod sic, nec video oppositum, quia omne habens esse primum perfectum, et objectum approximatum, et non impeditur, et actus ejus sit permanens, et non successivus, potest agere pro quocumque instanti, si ista omnia concurrunt, quia non plus requiritur ad actum in uno instanti quam in alio. Sed omnia haec fuerunt in primo instanti conceptionis in Christo, quia potentia perfecta, objectum ostensum per intellectum, scilicet tota Trinitas, posse velle bonum propter se, et non impeditur, et actus volendi est permanens, quia actus beatificus est stans.
Sed dices, quod adhuc omnibus positis, non tenet actus meritorius, quia ad talem actum requiritur deliberatio et electio ; electio autem praesupponit syllogismum practicum, et discursum et moram.
Respondeo quod discursus et syllogismus practicus est ad hoc quod habeatur actus electivus voluntatis, quo facto, per consequentiam practicam voluntas eligeret. Quando voluntas eligit, ratio practica non discurrit, sed sententiat, facta quaestione practica de eligendo. Si igitur ista sententia ultimata possit haberi sine discursu praecedente in instanti, ita perfecte posset voluntas eligere libere, sicut cum tali discursu ; perfectus in cognoscendo non discurrit sic artificialiter ; unde citharaedus perfectus in percutiendo chordas, non syllogizat, et deliberat, aliter imperfecte operaretur, ex 2. Physicorum text. 86. Cum igitur Christus fuerit perfectus in cognitione omnium agendorum, saltem a principio perfecte agnovit, sine tali syllogizatione, et ideo in instanti primo potuit esse electio, unde electio est actus simplex de se.