Chrysostomus in Matth..
Quia superius apostolorum removit sollicitudinem, et signorum suorum ostensione eos armavit, consequenter praedicit eis mala quae debebant eis contingere.
Primo quidem ut discerent praescientiae eius virtutem; secundo ut nullus suspicaretur, quoniam propter imbecillitatem magistri haec eis supervenirent mala; tertio ut ipsi sustinentes non obstupescerent, dum inopinabiliter et praeter spem evenirent; quarto ut hoc audiente non turbentur in tempore crucis; deinde ut discant quoniam nova haec praelii lex est.
Nudos enim mittit, a suscipientibus iubet cibari; neque in hoc sistit, sed ulterius suam virtutem ostendit dicens ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum.
Ubi considerandum, quod non simpliciter ad lupos, sed in medio luporum mittit, ut sic suam virtutem magis demonstrent, cum oves lupos superaverint, etiam in medio luporum existentes; et plurimos morsus accipientes ab eis, non solum non consumuntur, sed et illos convertunt: multo autem mirabilius est et maius, transmutare mentes eorum quam interficere eos. Inter lupos autem ovium mansuetudinem eos docet ostendere. Gregorius in evang..
Qui enim locum praedicatoris suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; ut ex ipsa sua mansuetudine iram sumentium mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus sanet.
Quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate: quatenus et iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat quos foris castigat.
Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt: de quibus dicitur: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Hieronymus.
Lupos autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Iudaeorum. Hilarius in Matth.. Lupos etiam significat omnes hos qui vesano furore in apostolos desaevituri erant. Chrysostomus in Matth.. Malorum autem erat eis consolatio mittentis virtus: et ideo ante omnia posuit dicens ecce ego mitto vos; quasi dicat: ne turbemini, quoniam in medio luporum mittimini: possum enim facere ut nihil mali sustineatis; non solum lupis non suppositi, sed leonibus terribiliores effecti. Sed ita expedit fieri; hoc enim vos clariores facit, et meam virtutem magis divulgat. Deinde ut aliquid etiam a seipsis inferant, et non sine causa coronari aestimentur, subdit estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Hieronymus. Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Et serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto corpore occultat caput, ut illud in quo vita est, protegat. Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui christus est, custodiamus; idest fidem integram et incorruptam servare studeamus. Rabanus. Solet etiam serpens eligere strictas rimas, per quas transiens veterem pellem exuat: similiter praedicator transiens per angustam viam, veterem hominem omnino deponat. Remigius.
Pulchre etiam dominus praedicatores serpentis prudentiam monet habere: quia primus homo per serpentem deceptus est; ac si diceret: quia hostis callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum: ille laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem. Hilarius in Matth.. Ille animum primo mollioris sexus aggressus est, spe deinde illexit, et communionem immortalitatis spopondit. Pari ergo opportunitate, introspecta uniuscuiusque natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est, spes futurorum bonorum revelanda; ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem dei, Angelis similes futuros esse qui credant.
Chrysostomus in Matth.. Sicut autem prudentiam serpentis oportet habere, ut in principalibus non laedamur, sic et simplicitatem columbae in non vindicando cum iniusta patimur, neque per insidias alicui nocendo. Remigius.
Ideo autem dominus haec duo sociavit: quia simplicitas absque prudentia facile decipi potest; et prudentia periculosa est, nisi simplicitate temperetur, alicui non nocendo. Hieronymus. Simplicitas autem columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur: unde dicit apostolus: malitia parvuli estote. Chrysostomus in Matth.. Quid autem durius his fiet iussionibus? non enim sufficiens est pati mala; sed neque turbari conceditur, quod est columbae: ira enim non per iram, sed per mansuetudinem extinguitur. Rabanus. Quod autem lupi, de quibus supra dixerat, sint homines, ostendit cum subdit cavete autem ab hominibus.
Glossa. Ideo autem necessarium est ut sitis sicut serpentes, idest astuti: nam secundum suam consuetudinem tradent vos primum in Conciliis, prohibendo ne praedicetis in nomine meo; deinde incorrectos flagellabunt vos; tandem ad reges et praesides ducemini. Hilarius in Matth..
Qui extorquere silentium vestrum, aut conniventiam tentant.
Chrysostomus. Mirandum est autem qualiter hoc audientes non statim abscesserint homines, qui stagnum illud nunquam egressi fuerant, circa quod piscabantur: quod non virtutis eorum erat solum, sed sapientiae doctoris. Unicuique enim malorum mitigationem adiungit: unde et hic dicit propter me: non enim parva consolatio est propter christum pati: quoniam non ut perniciosi et nocivi haec patiebantur. Et iterum addit in testimonium illis. Gregorius in evang..
Qui scilicet persequendo, mortem intulerunt, vel qui videndo non sunt mutati.
Mors quippe sanctorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium: ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt et vivunt.
Chrysostomus in Matth.. Hoc autem eos consolabatur, non quia aliorum cupiebant poenam; sed ut confidentiam habeant quoniam ubique eum habent praesentem et praescientem. Hilarius in Matth..
Non solum autem hoc testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda est persequentibus; sed etiam gentibus via pandenda credendi in christum, pertinaciter, inter saevientium poenas, confessorum vocibus praedicatum: et hoc est quod subiungit et gentibus.