IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
Deinde quae singulis sententiis adversari videntur, ponit. Secundum primam vero dicitur Deus factus homo, et homo factus Deus, quia Deus coepit esse quaedam substantia rationalis, quae ante non fuerat ; et illa substantia coepit esse Deus, et hoc gratia, non natura, vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus, inquantum homo, praedestinatus esse Filius Dei. Huic autem sententiae opponitur : Si illa substantia coepit esse Deus, et Deus illa ; quaedam igitur substantia est Deus, quae non semper fuit Deus ; et quaedam substantia est Deus, quae non est divina substantia ; et Deus est aliquid, quod non semper fuit. Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait : " Factus est sine dubio id quod prius non erat ; sed addidit ; secundum carnem ; secundum Deum vero erat prius, et non erat quando non erat. " Aliis quoque pluribus modis illi sententiae potest opponi ; quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes et ad alia properantes.
Hic explanat secundam sententiam, et earumdem locutionum sensus.
In secunda vero sententia hujus dictionis talis videtur ratio, ut, cum dicitur : Deus factus est homo, intelligatur coepisse esse subsistens ex duabus naturis, vel tribus substantiis ; et e converso, homo factus est Deus, quia subsistens in duabus naturis coepit esse Deus ; vel potius homo factus est Deus, et e converso dicitur, quia Deus assumpsit hominem, et homo assumptus est a Deo. Unde Augustinus dicit in lib. de Trinitate : " Talis fuit illa susceptio, quae hominem faceret Deum, et Deum hominem. " Variatur autem intelligentia, cum dicitur : Deus est homo, et homo est Deus. Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus et ex duabus naturis, et persona subsistens in duabus et ex duabus naturis dicitur esse Deus, id est, Verbum, vel natura divina. Potest enim praedicari persona simplex, vel natura de persona composita. Non est autem, ut ait Joannes Damascenus, idem dicere naturam, vel personam.
Ex quo sensu dicunt Christum praedestinatum.
Isti dicunt, Christum praedestinatum esse, scilicet personam illam, inquantum est homo, id est, inquantum est subsistens ex duabus substantiis, scilicet anima et carne. Nam quantum ad naturam divinitatis non est ipse praedestinatus ; non ergo,
inquantum in ea vel ea subsistit, praedestinatus est, sed inquantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est, in anima et carne, hoc est, inquantum est homo.
Qualiter exponuntur auctoritates primae, quae isti videntur obviare sententiae.
Determinant etiam auctoritates, quae primae conveniunt sententiae et huic videntur contradicere, ut cum legitur : homo ille assumptus a Verbo in singularitate personae, vel factus una persona cum Verbo, de natura humana intelligatur, quae Verbo unita est singularitate personae, id est, ita quod eadem persona quae prius erat et simplex erat, sine incremento numeri et immutata permansit, licet composita. Compositionis vero hujus aliam dicunt esse rationem, quam sit in aliis hominibus, quia hujus ex tribus, aliorum ex duabus substantiis est compositio. Negant quoque naturam humanam esse personam, vel Dei Filium; et sicut unum eumdemque dicunt esse hominem et Deum et Filium hominis et Filium Dei, ita unum et idem, pon aliud et aliud, sicut nec alium et alium.
Quaedam ponit, quae praemissis videntur adversari.
Sed his videntur adversari, quae subditis continentur capitulis. Ait enim Augustinus super Joannem : " Aliud est Verbum Dei, aliud homo sed Verbum caro factum est, id est, homo ; non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus et una persona. " Idem contra Felicianum : " Aliud Dei Filius, aliud hominis Filius ; sed non alius. " Item, " Dei Filius aliud de Patre, aliud de Matre. " Idem in lib. 1. de Trinitate : " Cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo. "
Qualiter his respondeant.
Haec autem in hunc modum determinant, quia, cum dicitur : aliud Verbum Dei, aliud homo, sive alia substantia Deus, alia homo ; alterius naturae significatur Christus esse, inquantum est homo, et alterius, inquantum est Deus : et aliud natura, qua est homo, aliud natura, qua est Deus. Ut enim ait Joannes Damascenus : " Inconverse et inalterabiliter unitae sunt ad invicem naturae, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana, aut conversa in deitatis naturam, aut in non existentiam conversa, neque ex duabus una facta composita natura. Composita enim natura neutri earum, ex quibus componitur naturis, homousia, id est, consubstantialis, esse potest, exalteris perficiens alterum, ut corpus ex quatuor elementis compositum nec ignis nominatur, nec aer, nec terra, nec aqua, nec horum alicui homousion dicitur. Si igitur secundum haereticos Christus unius compositae naturae post unionem extitit, ex simplici natura conversus est in compositam, et neque Patri simplicis naturae existenti neque Matri est homousios ; et neque Deus neque homo denominabitur, sed Christus solum ; et erit hoc nomen, scilicet Christus, non personae ipsius nomen, sed unius secundum ipsos compositae naturae. Nos autem Christum non unius compositae naturae dogmatizamus, et hoc nomen, scilicet Christus, personae dicimus non monotropos, id est, uno modo dictum, sed duarum naturarum esse significativum, scilicet deitatis et humanitatis. Ex deitate autem et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum eumdem et esse et dici ex duabus et in duabus naturis, confitemur. " Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius hominis, quia alterius est substantiae vel naturae, inquantum est Filius Dei, et alterius, inquantum est filius hominis, non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est, duae diversae naturae.
Auctoritate confirmat determinationem.
Aperte enim Hilarius in 9. lib. de Trinitate, ait: " Cum non aliud sit filius hominis, neque aliud Filius Dei, Verbum enim caro factum est, et cum ille qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius ; requiro, quis in hoc filio hominis glorificatus sit. " Evidenter dicit, non aliud esse Filium Dei, et aliud filium hominis. Ex quo praemissa roboratur et approbatur determinatio.
A lia etiam verba auctoritatum annotat, ut determinet.
Quod etiam dictum est: utrumque est Christus et una persona, movere potest lectorem ; sicut et illud quod Augustinus dicit in lib. I. de Trinitate : " Quia forma Dei formam servi accepit, utrumque Deus, utrumque homo. Sed utrumque Deus propter accipientem Deum, et utrumque homo propter acceptum hominem. " Et illud quod idem ait in lib. de bono perseverantiae : " Qui fidelis est in eo veram naturam humanam credit, suscipiente Deo Verbo, ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. " Si autem qui suscepit et quod suscepit una est persona ; ergo natura humana cum Verbo una est persona. Sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt, ut utrumque dicatur esse Christus et una persona, quia in utroque unus Christos et una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona, quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personae, id est, ita quod unitas personae permansit, non ita, ut caro et anima sint Deus, quia, ut ait Hieronymus : " Verbum est Deus, non caro assumpta. " Et Ambrosius in lib. 3. de Spiritu sancto : Aliud est quod assumpsit, et aliud quod assumptum est. "
Hic quamdam ponit auctoritatem, quae multum videtur huic sententiae opposita.
Est autem et aliud, quod huic sententiae plurimum videtur obviare. Ait enim Augustinus in lib. 3. contra Maximinum : " Christus una persona est geminae substantiae, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus, vel homo, pars hujus personae dici potest, alioquin Filius Dei Deus, antequam susciperet formam servi, non erat totus et crevit, cum homo divinitati ejus accessit. " Ecce, Deum dicit non esse partem illius personae. Unde videtur illa persona non constare ex Deo et homine. Ad quod etiam illi dicunt, illam personam non ita constare ex Deo et homine, quasi totum ex partibus. Ita enim partes alicujus totius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic humana et divina natura in Christo uniuntur. Inexplicabilis enim est istius unionis, quae non est partium, ratio. Quidam tamen nomine Dei ibi personam significari putant, quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis esse partem dicebat, sicut pars istius personae non est Deus. Quod si de persona intelligatur, manifestum est, quia persona non est pars personae. Posita est diligenter sententia secunda et ejus explanatio, cui in nullo vel in modico obviant auctoritates in tertia sententia inductae, quae jam consideranda est.
Tertia sententia, quae sit praemissarum propositionum intelligentia.
In hac igitur sententia sic dicitur: Deus factus homo, quia hominem accepit, et sic dicitur esse homo, quia hominem habet, vel quia est habens hominem ; et homo factus est Deus, quia assumptus est a Deo ; et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. Cum ergo dicitur: Deus est homo, vel habitus praedicatur, vel persona, sed humanata. Et quod persona humanata praedicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens: " Factus est, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit. " Quod tamen varie accipi potest, ut dicatur : Deus factus humanatus, vel Christus factus Deus humanatus ; utrumque enim sane dici potest. Cum ergo dicitur : factus est Deus homo, multiplex secundum istos fit intelligentia, ut naturam humanam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen, si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur, quod inceperit esse Verbum; nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur, quod factus sit Verbum: sicut de aliquo dicitur: Hodie iste coepit esse bonus homo, vel factus est bonus homo; nec tamen hodie coepit esse homo, vel factus est homo.
Quo sensit secundum istos dicatur praedestinatus Christus ?
Secundum istos dicitur Christus, secundum quod homo, praedestinatus esse Filius Dei, quia est praedestinatum a Deo ab aeterno, et in tempore collatum est ei per gratiam, ut ipse ens homo sit Filius Dei. Hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit. Quod videtur Augustinus notasse in lib. ad Prosperum et Hilarium dicens: " Praedestinatus est Jesus, ut, qui futurus erat secundum carnem Filius David, esset in virtute Filius Dei. " Hi etiam, cum dicitur : Christus minor Patre, secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est, inquantum habet sibi hominem unitum. Unde Augustinus in 1. libro de Trinitate: " Deus Filius Deo Patri natura est aequalis, habitu minor. In forma enim servi minor est Patre, in forma Dei aequalis est Patri." Et quia secundum habitum accipienda est Incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt. Unde Joannes Damascenus : " Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum. "
Quod non debet dici homo dominicus.
Et licet dicatur homo Deus, non . tamen congrue dicitur homo dominicus. Unde Augustinus in libro Retractationum : " Non video, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum, Christus Jesus, cum sit utique Dominus: et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores Catholicos. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi, non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. " Secundum istos etiam dicitur persona Filii in duabus et ex duabus existere naturis, secundum adhaerentiam, et inhaerentiam. Altera enim adhaeret ei, altera inest.
Quod praedicta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quaestionem.
Satis diligenter juxta diversorum sententiam, supra positas absque assertione et praejudicio tractavimus quaestionem. Verumtamen nolo, in tanta re tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem,
istam sibi nostram debere sufficere disputationem ; sed legat et alia forte melius considerata atque tractata, et ea quae hic moveri possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat, hoc firmiter tenens, quod " Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione ; ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam, glorificatus in Deum ; quia mutatio vel versibilitas naturae diminutionem et abolitionem substantiae facit. "
(Finis textus Magistri.)
Circa istam distinctionem septimam, in qua Magister explanat tres opiniones supra positas circa Incarnationem Christi in facto esse, quaeruntur tria: duo de locutionibus exprimentibus unionem, et unum exprimens unionis praedestinationem. Primum est, utrum ista sit vera : Deus est homo: secundum, utrum ista sit vera: Deus factus est homo: tertium est,utrum Christus sit praedestinatus esse Filius Dei.