REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Christum non meruisse suam fruitionem, quia fuit primus actus ejus ; est contra Albert. hio, art. 4 et alios. Tenent Alens. 3. p. quaest. 17. memb. 3. artic. I. D. Thom. 3. p. quaest. 19. art. 3. D. Bonavent. Richard. citati, et communis. An vero potuerit de potentia absoluta mereri fruitionem ? Alii aiunt, alii negant ; et secundum Doct. affirmandum videtur. Vide in Oxon. Schol. hic num. 12.
Hoc viso, secundo videndum est quid Christus meruit? Dico quod non meruit sibi fruitionem, quia si sic, aut operatione elicita circa ea quae sunt ad finem, aut operatione circa finem ipsum. Non primo modo, quia primum actum habuit circa finem fruendo, et priusquam habuit circa aliud, et si meritum fuit circa aliquod, objectum visum in Verbo, vel multa, secundum viam praecedentem, ut circa Matrem, vel electos, volendo eis beatitudinem, adhuc praecessit operatio circa finem ipsum, scilicet essentiam in tribus personis. Nec actu fruitionis, quo fruebatur Trinitate, meruit eamdem fruitionem, quia hoc non est dicere, nisi quia meruit fruitionem quia habuit fruitionem, vel meruit, quia Deus dedit actum, quod nihil est ; idem enim actus non potest esse meritorius sui ipsius, quamvis possit esse alterius. Deus igitur liberaliter sine merito praecedente conjunxit voluntatem fini, vel termino per fruitionem, ita quod non meruit sibi fruitionem. Unde Augustinus 13. de Trin. cap. 19. dicit quod summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est Deo. Quamvis loquitur ibi de gratia unionis, id est, gratuita Dei voluntate uniente, tamen ad unionem istam concomitanter sequitur gratia fruitionis de facto, ideo fuit summa gratia sine meritis praecedentibus, vel merito aliquo.
Contra, gloriosius est habere praemium ex merito quam sine merito ; ergo hoc maxime ponendum est in Christo.
Praeterea, prioritas naturae videtur sufficere ad meritum ; ergo cum inter voluntatem et actum elicitum possit esse prioritas naturae, videtur quod hoc sufficiat ad merendum fruitionem, vel idem actus ut prior seipso natura, potest esse meritum respectu sui ipsius.
Ad primum quando dicitur quod gloriosius est habere, etc. Verum est de praemio, quod potest haberi ex meritis, sed haec conjunctio animae Christi per actum beatificum fuit tanta, et tam excellens, quod ad istam non potuit praecedere meritum, et nobilius est habere ex liberalitate dantis actum, ad quem non potest praecedere meritum, quam actum debilem cum merito praecedente. Unde hoc non est vilificare beatitudinem Christi, sed exaltare, quod fuit tanta, quod non potuit mereri, et ideo non fuisset gloriosior, si fuisset habita ex meritis. Et hoc videtur rationabile, quia sicut in esse naturae Deus creavit aliquam naturam, scilicet Angelum, ad quam creandam non potuit cooperari causalitas causae secundae, sic propter perfectionem talis rei in esse in genere moris, Deus creavit aliquem actum beatificum, ad quem non potest esse actus meritorius prior ; et hujusmodi fuit actus beatificus animae Christi, et hoc propter nobilitatem et excellentiam actus, et modi habendi actum, quia immediate erat circa finem ultimum, antequam haberet aliquem actum circa ea quae sunt ad finem.
Aliter potest dici, ponendo quod actus ille posset cadere sub merito, quod etiamsi gloriosius fuisset habenti actum meruisse, quam non meruisse, non tamen simpliciter gloriosius, quia decet perfectionem curiae caelestis, quod ibi inveniantur omnes gradus possibiles in actibus beatis, ut accidentalis beatitudo omnium sit major. Sunt enim ibi aliqui beati, qui aliquando fuerunt inimici, vel propter peccatum originale, vel propter peccatum mortale, et post paenitentes ; est et ibi Virgo Beata, quae nunquam fuit inimica actualiter respectu peccati actualis, et forte nec pro peccato originali, quia fuit praeservata, ut supra dictum est. Igitur decens fuit ut ibi fuisset beatitudo alicujus personae sine omni merito praecedente, nec ideo fuit anima illa ingloriosior, quia si actus iste potuisset cadere sub merito, tunc anima ista potuit meruisse illum, nisi fuisset praeventa ejus beatitudo, et sic praeveniri ex liberalitate dantis est magna nobilitas, sicut si mihi daretur modo quod in fine totius laboris mereri possem, et illud magis facit ad decorem status bonorum, ut dictum est.
Ad secundum, dico quod prioritas naturae potentiae praecedentis actum non sufficit, quia non est meritum nisi in actu aliquo, vel in passione acceptata. Sed voluntas ut prior natura non habet aliquem actum, nec passionem acceptatam a voluntate, ratione cujus potest mereri actum beatificum, quia iste actus praecessit omnem alium. Nec idem actus est meritum et praemium, quia alterum excedit ut praemium ; tum quia hoc esset dicere quod meruit, quia Deus dedit meritum, quamvis idem actus potest esse praemium Christo, et meritum alteri, ut supra dictum est; sed quod idem antecedit re, et sit reale prius, et posterius se, ut est reale meritum, nihil est dictu.
Item, talis distinctio est rationis considerantis actum illum diversimode, quae non sufficit ad realitatem meriti et praemii ; sic igitur patet quod non meruit fruitionem beatitudinis.