Chrysostomus in Matth..
Cum praemissis consolationibus non parvam et aliam apponit: ut enim non dicerent: qualiter suadere poterimus hominibus talibus persequentibus, persecutionibus existentibus? iubet eos de responsione confidere dicens cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Remigius.
Duo autem dicit: quomodo aut quid; quorum unum refertur ad sapientiam, alterum ad oris officium. Quia enim et ipse subministrabat verba quae loquerentur, et sapientiam qua ea proferrent: non fuerat necesse sanctis praedicatoribus cogitare quid loquerentur aut quomodo.
Hieronymus. Cum enim propter christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro christo debemus offerre.
Ceterum ipse christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur. Hilarius in Matth.. Fides enim nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionem scientiae instruetur, in exemplo habens Abraham, cui postulanti ad hostiam Isaac, non defuit aries ad victimam; et ideo sequitur non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Remigius.
Et est sensus: vos acceditis ad certamen, sed ego sum qui praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Hinc Paulus ait: an experientiam quaeritis eius qui in me loquitur christus? Hieronymus.
Per hoc autem ad prophetarum dignitatem eos reduxit, qui scilicet dei spiritu sunt locuti. Cum autem hic dicat ne solliciti sitis quid loquamini, alibi dicitur: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem reddere de ea quae in vobis est spe. Cum enim in medio amicorum certamen erit, iubemur esse solliciti, cum autem est iudicium terribile, et plebes insanientes, et timor undique, auxilium a christo praebetur, ut confidenter loquantur, et non obstupescant.