Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. (( vers. 11.)) Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, ejus bona opera profuerunt; ideo consequenter adjecit: Numquid mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt (Id. XXVII, 52) : et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait, Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait, Tota die expandi manus meas ad te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret (Joan. VI, 38) : ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Isai. LXV, 2) . Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur, Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino 1116 Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intelligamus, de quibus dicit Apostolus, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi (I Cor. I, 20) ? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur, Domini est salus (Psal. III, 9) . Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est, Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) ; quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in ejus Ecclesia spirituali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est, Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2) ; sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom. XI, 14) . Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est, Numquid mortuis facies mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet ejus ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens, «Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum:» et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait, «Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.» Deinde interponit Evangelista, «Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes , et quis traditurus eum esset:» et secutus atque ipsius Domini verba conjungens, ait, «Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo» (Joan. VI, 44, 64, 65, 66) . Supra dixerat, Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tanquam hujus rei causam exponens, Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tanquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt, Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26) .
1117 11. (( vers. 12.)) Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit, Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura conjungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut intelligantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait, Numquid mortuis facies mirabilia? Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: «Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27 et 28) .