TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et quis intellectus est semper verus: et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.
Amplius autem intelligibilia invenimus diversificata, quoniam quaedam sunt composita : quia aliud dicitur de aliquo, quam compositionem in eis facit intellectus, licet faciat eam secundum rei congruentiam : et quando aliquid dicitur de aliquo sicut affirmatio, vel dividitur unum ab alio sicut negatio, oportet quod omnis talis compositio sit vera, aut falsa. Sed non omnis intellectus est verus aut falsus, quia sicut sensum invenimus variari circa, sensibilia, iia intellectum circa intelligibilia : sensus enim quando est sensibilis per se, quod de natura sua facit sensum et est. causa sensibilitatis, aliter est quam quando est sensibilis per accidens, quod de natura sua non facit sensibilitatem: ita etiam de intellectu intelligibilium : intellectus enim speculativus qui de natura sua speculativus est, aliter se habet quam ille qui est intellectus per accidens : universale autem simpliciter de natura sua intellectus speculativus : quoniam hoc est motivum intellectus possibilis, sicut sensibile proprium est motivum sensus. Compositio autem intelligibilium accidit ex convenientia rerum : et hoc non movet intellectum secundum quod hujus est : et ideo intellectus qui simplex conceptus est, est ejusdem quod est res et forma substantialis qua aliquid erat esse, hoc est, quod erat esse semper et perpetuo esse aliquid: quia per formam substantialem omne quod est aliquid, aliquid et substantialiter est. Et hic intellectus qui proprie et per se intellectus est, semper est verus veritate rei: secundum quod verum dicimus id quod vere est, et veram habet essentialitatem : et non decipitur intellectus circa id, ethic intellectus non est aliquid de aliquo, sed simplex rei conceptus per formam suam. Sicut enim videtur quod proprium objectum visus semper est verum, et non decipitur visus circa id: sed non semper verum est quando visibile componitur cum aliquo, sicut fit in visibili per accidens vel communi: non enim semper est verum quod album quod videtur sit homo, vel non sit homo, quando visus dicit album esse hominem, vel quando dicit non esse hominem. Similiter est de intellectu quando intellectus qui nihil habet nisi simplicem conceptum mentis,semper verus est: componens autem non semper est verus, quando accidit intellectui intelligibile per accidens, sicut sensui sensibile per accidens : et ideojin illo falsificetur intellectus ipsarum. Quaecumque autem sine materia sunt, sicut substantiae separatae, intelligunt res per simplices rerum quidditates : et ideo non falsilicatur intellectus ipsarum. Quaecumque autem unum realiter in esse aliquando accipiuntur, non oportet quod hoc fiat per acceptionem rerum et differentiarum et convenientiam ipsarum vel eorum particularium. Et hoc accidit intellectui per extensionem sui ad sensitivas virtutes, et in tali compositione et divisione frequens incidit mendacium.
In talibus autem separatis quae sion. habent contrarium in suis intelligibilibus, eo quod, intelligibile nullum ex se recipiunt, idem est secundum actum scientia corum cum re scita: et hoc maxime in intellectu causae primae est verum, quod illa omnino simplex est, et suum intelligere et suum intelligibile cum suo intellectu sunt idem omnino : in aliis autem intelligentiis quae sunt inferioris ordinis, etiam verum est: sed pius differentiae est inter suum intelligere et suum intelligibile ad
suum intellectum : haec autem differentia in parte superius posita est, sed ad plenum etiam subtiliter habet dici in scientia divina. Scientia autem nostri intellectus est prius in potentia quam in actu: et sicut diximus superius, quod in individuo quolibet prior est potentia quam actus : universaliter autem loquendo et simpliciter, tunc prior est scientia in actu quam in potentia et tempore, sicut superius diximus quod est in potentia nunquam fit in actu nisi ex eo quod est in actu : et ideo in intellectu mortalium etiam prior est intellectus agens et habitus primorum principiorum quae scimus per naturam in quantum terminos cognoscimus : haec enim principia sunt quasi instrumenta quibus intellectus agens educit possibilem de potentia ad actum. Et haec instrumenta determinata ex determinatione sensibilium oriuntur experimentis et memoriis moventibus possibilem intellectum, et sic acquirit hanc scientiam et illam : in tali autem motus intellectus qui. est simplex receptio intelligibilium, sino motu et transmutatione, consideratione dignum est qualiter differt ab aliis motibus physicis.
in sensu enim expresse videtur, quod sensibile est agens in sensitivum ex potentia existente in hoc quod sit actu ens: et videmus quod id quod est sic agens in actu. ipsum sensibile,nihil patitur omnino, etiam quando recipitur a sensu, non abjicitur aliquid a sensu nec progreditur de forma in formam fluendo, quemadmodum forma generata in materia. In motu autem physico et agens patitur aliquid a patiente : et quando patiens recipit eam, quod agens continue fluit de forma in formam quousque venit ad perfectionem perfectio motus : et ideo diximus in Physicis quod motus physicus est imperfectus actus existentis in potentia secundum quod est in potentia : unde quando sensibile movet sensum, oportet quod alia sit haec species motus a motu physico. Cum duo sint in diffinitione motus physici, cum dicitur actus imperfectus, alterum eorum accidit motui, et non est de essentia sua, quod videlicet est imperfecti : ex sui autem natura convenit ei esse actum : et ideo quando non est imperfecti, tunc est actus perfectus. Sic autem est quando est actus sensitivi a receptione sensibilis. Ille enim est actus simplex, et ideo non fluens de forma in formam : et ideo est actus perfecti, et nullo modo ulterius ad aliquid in potentia existens. Multo magis autem hoc fit in intellectu, quoniam supra ostendimus quoniam impassibilitas intellectus in receptione intelligibilium major est quam impassibilitas sensus in receptione sensibilium. Et ideo sentire et intelligere simile est actui, qui est dicere solum sive aliquid enuntiare verbis : quia in actione quae est dicere, statim est actio completa, absque eo quod praecedat ipsum actio diminuta, sicut fit in motu physico, in quo diminutus actus continue praecedit completum quousque compleatur totus motus : dicens autem exprimit dictum simplici actione : et sic est sentire et intelligere plus quam sentire : et hoc praecipue est verum de motu simplicis. Simplicem autem sensum et intellectum voco sensum sensibilis per se, et intellectum per se, et non secundum accidens intelligibile.