LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter regit universa non commixta cum aliquo, et quid sit regi et regere ?
Postquam de Infinitate motorum determinatum est, restat nunc dicere qualiter omnia sequentia regantur a prima causa : quia si aliquis sequentium regit, hic ea quae sub se sunt, non regit nisi per virtutem causae primae.
Primo ergo videndum est quid sit regi, et quid regere. Est ergo regi ad esse perfectum et finem dirigi. Regere autem, ad esse perfectum et finem dirigere. Dico autem esse perfectum uniuscujusque secundum analogiam, quando nihil deest eorum quae ad suam propriam perfectionem exiguntur, et quando nihil deest eorum per quae proprium et substantialem finem contingere potest, quae est propria et connaturalis et optima operatio secundum naturam. Hoc autem regimen fit per primum et proprium formans : hoc enim est quod omnem potentiam conducit ad profectum, ut tale alterum possit facere quale ipsum est. Exemplum hujus est, quod formativa quae est in semine, embrya deducit et regit ad speciem et formam generantis, qua habita non cessat donec deducat membra ad debitam quantitatem et soliditudinem, ut virtutes in membris conformatae, completam habere possint operationem, quae ultimus finis est uniuscujusque existentis : propter quod non tan-
tum de semine fit homo, sed etiam de puero fit vir, et in viri perfectione stat directio primi formantis. Si ergo in ordine rerum posterius resolvatur in prius, id quod est prius, semper est formans id quod est posterius. Et necesse est haec recurrere usque in primum in quo idem est esse et quod est. Illud ergo agit non per quid sui quod format ipsum, sed per seipsum secundum id quod est: sed per hoc quod agit in alterum, emittens suas processiones et influentias, format et formando regit ad perfectum et finem. Per hoc ergo quod agit, regit. Agit autem non aliquo sui quod aliquam ad id quod est, habeat diversitatem. Ergo per id quod agit, et regit, puram et simplicissimam et verissimam non amittit unitatem, quae super omnes res exaltata est.
Hoc autem in nullo sequentium est. Quodlibet enim sequentium in potentia est, et secundum id quod est, nihil est, et ex nihilo : nihil autem omnium quae sunt, agit vel format vel regit secundum id quod nihil est : agit ergo secundum suum esse : ergo ex actione unitas ejus destruitur. Sequitur enim quod in ipso sit esse et quod est. Sed primum quod agit secundum id. quod est, agit secundum quod unum est: nec hoc ergo prohibet suam actionem : quia secundum id quod est, non ex nihilo est, nec in potentia est. Secundum enim id quod est, in seipso est, nullam penitus habens causam ad quam comparatum sit in potentia.
Adhuc autem sicut unitas ejus non impedit actionem ipsius, ita nec actio prohibet unitatem. In illis enim tantum actio prohibet unitatem, quae per esse suum agunt, et non per id quod sunt : primum autem agit per id quod est, sicut jam probatum est: unitas ergo ejus nulli actioni suae praestat impedimentum. Nec e converso actio tollit unitatem. Hujus autem causa est, quia causa prima immobiliter stat fixa in unitate sua pura semper, et regit res creatas omnes per hoc quod influit super eas bonitatem et virtutem esse et vitae, et reliquas bonitates differentes secundum possibilitatem et virtutem eorum quae recipiunt eas. Secundum enim differentiam receptibilium differunt actus receptorum : quae tamen differentia ex recipientibus est, et non ex causa prima. Ex quo patet, quod omne secundum est compositum, agens vero primum solum simplex est. Compositum autem dico, quia est in eo quod agit et quo agit : hoc autem in agente primo est idem.
Adhuc autem omne agens compositum per mixtionem ejus quo agit, agit in id quod agit, licet non commisceatur ei secundum id quod est : nisi enim contingeret ipsum et formaliter misceretur ei, non ageret in ipsum : quod enim non tangit, non agit : et quod rei non miscetur per penetrationem ad intima, non constituit nec format. Sicut est videre in igne, qui caliditate miscetur his in quae agit et transformat : et sic est in anima nobili et intelligentia quas conjungi et misceri oportet luminibus suis, his in quae agunt et quae formant. Esse enim, sive quo est, communicabile est : id autem quod est, incommunicabile. Cum ergo prima causa agat secundum id quod est, sequitur quod in omni actione sua incommunicabilis est omnibus quae agentur ab ipsa. Si ergo quibus agit et format et regit, ab ea sunt et non aliquid ipsius. Regit ergo omnes res praeterquam commisceatur cum eis.
Et haec est vera probatio, quod divinitatis nomen incommunicabile est : et merito culpantur qui aliquid causatorum Deum esse opinantur. Prae omnibus autem damnabilis est Alexander, qui materiam primam, et mentem quam vouv vocavit, et Deum esse dicebat. Noue enim composita est secundum aliquid sui communicabilis : materia vero per divisionem miscetur omnibus. Deus autem ut prima causa est in puritate unitatis consistens, nulli communicabilis est vel miscibilis : virtute tamen operationis operis et prae-
sentia luminis sui et extensione essentiae nihil deserit eorum quae sunt : sed hoc jam in superioribus quantum ad propositam intentionem pertinet, probatum est.