In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Rejicit opinionem Richardi dicentis, ideo parvulum non posse in utero baptizari, quia conjunctus est causae suae corruptionis : hinc enim sequeretur, quod non posset habere Baptismum flaminis, vel sanguinis in utero, quod est falsum, et contra August. 17. Civit 7. quia Baptismus sanguinis omnibus valet, ut tenet communis cum D. Thom. 2. 2. q. 124. art. 1. et quodl. 6. art. 4. et omnes hic contra Armachan. lib. 8. de quaest. Armen cap. 27. et Adrian. quaest, ult de Bapt.
Dicitur (a) quod non, quia parvulus in matris utero conjunctus est causae suae corruptionis; tale autem sic conjunctum, non potest mundari dum conjunctum est.
Contra, quia caro matris in parvulo non est causa corruptionis, nisi mediata, caro autem ipsa parvuli est causa immediata, loquendo de corruptione originali (statim enim cum anima parvuli informat carnem ejus, inficitur illa corruptione) immediatius ergo causat corruptionem istam in parvulo caro sua, quam caro matris. Si ergo stante conjunctione ad causam corruptionis, non potest purgari ea, per te, sequitur quod parvulus habens carnem suam propriam, nunquam a peccato originali potest purgari, quod est contra fidem.
Item, licet parvulus in utero matris sit conjunctus matri localiter, tamen est distinctus ab ea personaliter, quia habet aliud corpus, et aliam animam: sed distinotio personalis sufficit ad distinctionem secundum peccatum, vel justitiam, et non justitiam: nam peccatum et justitia insunt isti personae.secundum quod haec, non quia in tali vel tali loco ; ergo non obstante illa conjunctione locali propter distinctionem personalem, potest parvulus esse justus, licet mater qualitercumque habeat se ad justitiam.
Item, si non posset cum conjunctione ista ad causam corruptionis stare gratia in parvulo, ergo non posset parvulus in utero habere Baptismum flaminis vel sanguinis, quorum utrumque est falsum. De flamine patet de Jeremia, Jerem. 1. et de Joanne Baptista, Lucae 1. et de matre Christi hoc tenet firmiter Ecclesia.
De secundo patet per hoc, quod si quis persequitur matrem gravidam, eadem de causa persequitur parvulum in utero ejus; ergo si mater occiditur pro justitia, similiter et parvulus. Si autem parvulus occideretur extra uterum, haberet Baptismum sanguinis, si pro justitia vel fide occideretur etiam non baptizatus ; ergo eodem modo rationabile est, quod Deus non condemnet eum, pro simili causa in utero matris passum.
Et ex hoc potest argui contra opinionem, quia si parvulus potest habere Baptismum flaminis, ergo potest habere purgationem a peccato originali. Sed conjunctus matri, quae est causa corruptionis, per te potest habere Baptismum flaminis; ergo, etc.