REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Christus meruit sibi gloriam corporis, ad Philip. 2. Humiliavit semetipsum, etc. et Luc. 24. Oportuit pati Christum, etc. August. lib. 104. in Joann. Chrysost. Ambros. Anselm. et alii in Phil. 2. Sed meruit indirecte, scilicet amotionem impedimenti, ut gloria animae redundaret in corpus. Haec pars est contra D. Thom. supra art. 4. sed est Cyrilli lib. 3. Thesaur. et quidam recens inconsiderate eam reprehendit. Ad secundum, tangit triplicem dicendi modum, quibus actibus meruit, et nullum eorum firmiter asserit, quia non reperit certitudinem. Primus est, quod Christus meruit actibus tantum non beatificis seu portionis inferioris. Secundus, si meruit per actus portionis superioris, seu tendentes in Deum immediate, id intelligendum, quatenus illi actus versabantur circa creata in verbo relucentia. Tertius, quod meruit per ipsam fruitionem, quod in Christo peculiare fuit, nulli alii beato conveniens.
Sed numquid meruit sibi impassibilitatem animae et corporis ? Magister in littera dicit quod sic.
Contra, illud quod debuisset infuisse, in fuisset ; sed gloria corporis, et impassibilitas cum gloria animae infuisset in primo instanti visionis, nisi per miraculum fuisset prohibitum ; ergo, etc.
Potest dici pie glossando Magistrum, quod quamvis non meruit directe impassibilitatem utriusque, meruit tamen amotionem impedimenti, quare non infuit statim, scilicet desitionem miraculi prohibentis redundantiam gloriae in portionem inferiorem, et in corpus.
Sed quia non potest declarari quid meruit, nisi declaretur quibus meruit, et hic est quartus articulus, qui pertinet ad distinctionem sequentem, ubi quaeritur, an meruit nobis omnibus gratiam et gloriam, ideo omittendus est hic, et quaeritur in distinctione sequenti.
Ad primum argumentum principale, quando dicitur quod non potest mereri, quia non potest peccare, nego consequentiam, quia perfecta conjunctio secundum omnem modum perfecte quietat conjunctum, et secundum affectionem commodi, et secundum affectionem justitiae, quia affectione justitiae vult Deo primum bonum, et affectione justitiae peccator vult secundario sibi, et affectione commodi vult semper sibi bonum. Sancti autem alii a Christo utroque modo conjunguntur, scilicet utraque affectione, quia habent summum commodum ideo ; sicut non possunt peccare, sic nec mereri, quia sunt totaliter extra viam, et in termino. Tamen affectio justitiae et commodi possunt separari sic, quod affectione justitiae quis summe conjungatur, affectione vero commodi non habeat summum bonum summe conjunctum, et in tantum possit pati. Primo modo conjungitur portio superior Dei in Christo, per gloriam quietantem istam portionem, et per affectionem justitiae totus homo, ut peccare non possit, sed tamen potest pati, quia aliquid potest accidere contra affectionem commodi, et illud potest Christus velle ordinate, et acceptare, et ita mereri. Patet igitur quod non est simile de Christo, et aliis beatis.
Ad aliud, tenendo quod meruit secundum portionem inferiorem, tunc dico quod duo sunt actus, scilicet actus beatificus, et actus meritorius, quia unus respicit aeternum, et alius temporale in ordine ad finem ultimum ; nec oportet quod omnes sint immediate in executione circa Deum, sed in intentione requiritur, sed in executione potest aliquid immediatius diligi, sed in Deum finaliter.
Et quando dicitur quod duo actus non sunt in eadem potentia, quorum alter adaequat potentiam, dico quod licet duo actus aeque intensi, quorum alter adaequat potentiam, non sunt simul, tamen cum actu adaequante potentiam potest habere alium actum secundum potentiam, quia aliter nunquam posset aliud velle, aut intelligere a Deo, cum actus beatificus sit semper stans.
Si autem tenetur quod meruit secundum portionem superiorem, tunc potest dici quod hoc fuit circa objecta relucentia in Verbo, sicut diligendo electos, et volendo eis bonum. Aut si dicatur quod meruit secundum actum fruitionis, tunc oportet dicere quod eodem actu quo fruitur meruit ; unde talis actus, quia persona, cujus fuit, erat viator, potest acceptari pro merito, ut praedictum est. Et secundum primum membrum illius responsionis dico, quamvis actus beatificus fuerit adaequatus intensive, ut perfectior eo haberi non possit, non tamen extensive, aliter Beatus non posset cognoscere res in genere proprio, quia eadem potentia cognoscit Deum visione beata, et alias res in genere proprio ; nec tamen est de ratione talium potentiarum intellectus et voluntatis, adaequari sic per unum actum, quin posset alterum habere, recipiendo fortiter, sicut superius in isto patet.
Ad tertium, si tenetur quod Christus tantum meruit secundum portionem inferiorem, tunc potest dici quod praemium aliorum, quod receperunt pro merito Christi, fuit melius forte quam aliquis actus meritorius portionis inferipris Christi, et potuit meritum Christi sic ad praemium aliorum ordinari sicut ad finem sub fine. Si autem tenetur quod meruit secundum portionem superiorem, et hoc vel circa objectum aeternum in se, vel circa objecta alia relucentia in Verbo, vel utroque modo, ita quod omni actu sic meruit secundum modum superius factum, tunc potest dici quod non oportet quod praemium aliorum excedit meritum, nec requiritur quod praemium excedat meritum, nisi quando illud meretur pro seipso. Sed si nobilior meretur pro ignobili, potest tunc meritum nobilioris excedere praemium ignobilioris. Quando autem aliquis meretur pro seipso, Deus communiter praemiat ultra condignum, ideo praemium excedit meritum tale.
Ad aliud quando arguitur, quod non potuit mereri in primo instanti, quia omne quod est, quando est, necesse est esse, ad hoc responsum est in secundo libro . Unde dico quod actus in primo instanti fuit contingens, unde contingens nunquam formaliter est contingens, nisi quando est ; quando enim non est, non est contingens, nec tunc contingenter est, (quando non est ; sed nisi esset contingens, quando contingenter esset, distinctio necessarii et contingentis non esset, et ita tunc non esset in genere contingentium, sed necessariorum, et ideo contingens quando est, contingenter est dictum, sicut non entia antequam sint, quaedam sunt possibilia, et quaedam impossibilia ; sic etiam cum sunt, quaedam sunt contingen ter, et quaedam necessario. Quomodo autem propositio Philosophi vera est, patet in 1. libro . Voluntas ergo in primo instanti, ut prior natura actu suo ita contingenter elicit actum suum, sicut si praecessisset actum suum per diem. Unde non est ratio, quare contingenter sunt, quia causa duratione praecessit, sed quia causa quando causat, contingenter causat.
Ad aliud quando dicitur, mutationes sunt ordinatae secundum prius et posterius, etc. verum est si tempore et tempore, si natura et natura ; hic autem tantum est ordo naturae inter mutationes, et talis est inter terminos.