In communicatione quidem igitur etc..
Postquam philosophus distinxit species amicitiae, secundum species politicae et oeconomicae communicationis, hic subdividit praedictas amicitiarum species. Et circa hoc duo facit. Primo ponit commune principium dividendi amicitias; secundo specialiter agit de quibusdam amicitiis, ibi, sed et cognata videtur etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit commune principium distinguendi amicitias: concludens ex praemissis, quod sicut supra dictum est, omnis amicitia in communicatione consistit.
Secundo ibi: dividet autem utique etc., distinguit secundum communicationem species amicitiae, de quibus minus videtur. Et dicit, quod secundum diversitatem communicationis potest aliquis distinguere abinvicem et ab aliis amicitiam cognatam, idest quae est inter consanguineos, et ethairicam, id est quae est inter connutritos. Cognati enim communicant in origine, etairi autem in nutritione.
Tertio ibi: politicae autem etc., distinguit secundum hoc amicitias, de quibus magis videtur. Et dicit quod amicitiae politicae, idest quae sunt inter concives, et quae sunt contribulium, idest inter homines eiusdem tribus, et quae sunt connavigantium, idest inter eos qui simul navigant, et quaecumque aliae tales, puta commilitantium vel constudentium, magis habent similitudinem communicationis quam cognata et etayrica; in his enim amicitiis manifeste confiteri oportet, quod ratio amicitiae sit communicatio. Inter quas et potest ordinari amicitia quae est inter eos qui simul peregrinantur. Sed in amicitia cognata et ethayrica non est aliquid praesens et permanens id in quo communicatur, unde magis latet.
Deinde cum dicit: sed et cognata etc., determinat specialiter de quibusdam amicitiis.
Et primo de amicitia cognata. Secundo de amicitia quae est inter virum et uxorem ibi, viro autem et uxori etc..
Circa primum duo facit. Primo distinguit cognatam amicitiam. Secundo proprietates partium singularium assignat, ibi, est autem ad parentes quidem etc..
Circa primum tria facit. Primo agit de amicitia patris ad filium. Secundo de amicitia fratrum adinvicem, ibi, fratres autem adinvicem etc.. Tertio de amicitia aliorum consanguineorum, ibi: nepotes autem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit, quomodo se habeat paterna amicitia ad alias consanguineorum amicitias. Et dicit quod cum amicitia cognatorum videatur esse multifaria, idest in multas species divisa propter diversos consanguinitatis gradus, omnes tamen huiusmodi amicitiae dependent ex paterna sicut ex principio, ut ex sequentibus patebit.
Secundo ibi, parentes quidem enim etc., assignat rationem huius amicitiae. Et dicit, quod parentes diligunt filios eo quod sunt aliquid ipsorum. Ex semine enim parentum filii procreantur. Unde filius est quodammodo pars patris ab eo separata. Unde haec amicitia propinquissima est dilectioni qua quis amat seipsum, a qua omnis amicitia derivatur, ut in nono dicetur. Unde rationabiliter paterna amicitia ponitur esse principium. Filii autem diligunt parentes, inquantum habent esse ab eis, sicut si pars separata diligeret totum a quo separatur.
Tertio ibi: magis autem sciunt etc., comparat amicitiam paternam ad filialem.
Et circa hoc tria facit. Primo praefert amicitiam paternam filiali. Secundo praefert amicitiam maternam paternae, ibi, ex his autem manifestum etc.. Tertio manifestat quiddam quod dixerat, ibi: parentes quidem enim etc..
Circa primum ponit tres rationes. Quarum prima talis est. Tanto aliquem rationabile est magis amare quanto magis cognoscit dilectionis causam. Sicut autem dictum est, causa quare parentes amant filios est, quia sunt aliquid ipsorum. Causa autem quare filii diligunt est, quia sunt a parentibus. Magis autem possunt scire patres qui sint ex eis nati, quam filii ex quibus parentibus sint orti. Parentibus enim nota fuit generatio, non autem filiis, qui nondum erant. Unde rationabile est quod parentes magis ament filios quam e converso.
Secundam rationem ponit ibi: et magis quo approximatur etc..
Quae talis est. Ratio dilectionis in omni amicitia cognata est propinquitas unius ad alterum.
Sed ille a quo, scilicet generans, propinquior est genito quam factum facienti, id est quam genitum generanti. Genitum enim, sicut dictum est, est quasi quaedam pars generantis separata.
Unde videtur comparari ad generantem, sicut partes separabiles ad totum, puta dens vel capillus vel si quid est aliud huiusmodi; huiusmodi autem partes quae separantur a toto magnam propinquitatem habent ad totum, quia totum in se continet ipsas, non autem e converso et ideo ad partes vel nihil videtur attinere totum, vel minus quam e converso. Pars enim, etsi sit aliquid totius, non tamen est idem ipsi toti, sicut tota pars concluditur in toto. Unde rationabile est quod parentes magis diligant filios quam e converso.
Tertiam rationem ponit ibi, sed cum multitudine etc..
Manifestum est enim quod amicitia per diuturnitatem temporis confirmatur. Manifestum est autem quod in maiori multitudine temporis parentes diligunt filios quam e converso; parentes enim diligunt filios statim natos.
Sed filii diligunt parentes processu temporis quando accipiunt intellectum, idest intellectus usum, vel ad minus sensum ad discernendum parentes ab aliis. Nam a principio omnes viros appellant patres et feminas matres, ut dicitur in primo physicorum. Unde rationabile est quod parentes plus diligant filios quam e converso.
Deinde cum dicit: ex his autem etc., comparat maternam dilectionem paternae.
Et dicit quod ex praedictis rationibus potest esse manifestum quare matres magis ament filios, quam etiam patres. Et hoc quidem manifestum est quantum ad primam rationem.
Magis enim possunt scire matres qui sint eorum filii quam patres. Similiter etiam quantum ad tertiam; prius enim tempore matres ex convictu concipiunt amoris affectum ad filios quam patres. Sed quantum ad secundam rationem partim quidem sic, partim autem aliter se habet. Nam pater dat filio principaliorem partem scilicet formam, mater vero materiam, ut dicitur in libro de generatione animalium.
Deinde cum dicit: parentes quidem enim etc., manifestat id quod dixerat in secunda ratione, quod scilicet filii magis sint proximi parentibus quam e converso. Hoc enim contingit, quia parentes diligunt filios, quasi seipsos. Filii enim qui ex parentibus generantur sunt quasi ipsi parentes, alteri ab eis existentes in hoc solum quod ab eis separantur, sed filii diligunt parentes non quasi aliquid ipsorum existentes, sed inquantum sunt ab eis nati.
Deinde cum dicit: fratres autem etc., determinat de amicitia fraterna.
Et primo ponit rationem huius amicitiae.
Secundo ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur, ibi, magnum autem etc..
Dicit ergo primo, quod fratres se amant adinvicem ex eo quod ab eisdem nascuntur. Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt quodammodo eadem. Unde, cum filii sint quodammodo idem parentibus, sicut dictum est, identitas filiorum ad illa, idest ad parentes, facit ipsos filios quodammodo esse idem. Et inde est quod fratres dicimus esse idem secundum sanguinem et secundum radicem et secundum alia huiusmodi. Et quamvis sanguis parentum (qui est radix communis) sit idem simpliciter, remanet tamen aliqualiter ista identitas etiam in filiis, qui dividuntur a parentibus et abinvicem.
Deinde cum dicit: magnum autem etc., ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur.
Et dicit quod multum confert ad fraternam amicitiam quod fratres sint connutriti et propinqui secundum aetatem, quia naturaliter coaetanei seinvicem diligunt. Et homines etairi, idest simul nutriti, consueverunt esse unius moris, quod est causa mutuae dilectionis.
Et inde est quod amicitia fraterna similis est etayricae, id est connutritivae.
Deinde cum dicit: nepotes autem etc., determinat de amicitia aliorum consanguineorum.
Et dicit quod nepotes et alii consanguinei appropinquant sibiinvicem propinquitate generis et amicitiae, inquantum sunt ex his, idest inquantum procedunt ex fratribus qui sunt filii eorumdem parentum. Ex hoc enim dicuntur consanguinei quod ab eisdem procedunt. Dicuntur autem huiusmodi magis vel minus propinqui, inquantum sunt propinquiores vel remotiores a praeduce, id est a prima radice consanguinitatis. Primum enim oportet accipere mensuram in omnibus.
Deinde cum dicit: est autem ad parentes etc., ponit proprietates praedictarum amicitiarum.
Et primo paternae. Secundo fraternae, ibi, sunt autem et in fraterna etc..
Tertio eius quae est inter alios consanguineos, ibi, analogum autem etc..
Circa primum ponit duas proprietates. Quarum prima est quod filii habent amicitiam ad parentes, sicut ad quoddam bonum superexcellens, quia ipsi sunt maxime benefactores, inquantum ipsi sunt filiis causa essendi et nutriendi et disciplinae; et talis est etiam amicitia hominis ad deum.
Secundam proprietatem ponit ibi: habet autem etc..
Et dicit quod amicitia quae est inter filios et parentes habet etiam delectationem et utilitatem, tanto magis quam amicitia extraneorum quanto magis communem vitam gerunt.
Ex quo provenit quod sunt sibiinvicem maxime utiles et delectabiles.
Deinde cum dicit: sunt autem etc., ponit proprietatem fraternae amicitiae. Et dicit quod in fraterna amicitia inveniuntur eadem quae inveniuntur in amicitia etayrica, id est connutritorum. Et si fratres sint epiiches, idest virtuosi et totaliter sibi similes in moribus, tanto magis ex connutritione est inter eos amicitia quanto sibiinvicem sunt proximiores.
Et hoc quidem secundum tria. Primo quidem secundum diuturnitatem temporis, quia statim nati seinvicem dilexerunt. Secundo vero secundum perfectiorem similitudinem.
Magis enim videntur esse unius moris fratres qui sunt ex eisdem geniti, et sic videntur habere eamdem naturalem dispositionem et sunt simul nutriti et similiter disciplinati a parentibus.
Tertio secundum experientiam amicitiae, quia secundum multum tempus unus probavit alium, et ideo horum amicitia est maxima et firmissima.
Deinde cum dicit: analogum autem etc., ponit proprietatem amicitiae quae est inter alios consanguineos. Et dicit, quod ea quae pertinent ad amicitiam consanguineorum aliorum oportet accipere secundum proportionem amicitiae fraternae, quia alii consanguinei derivantur a fratribus, ut supra dictum est.
Deinde cum dicit: viro autem et uxori etc., determinat de amicitia viri et uxoris.
Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationes huius amicitiae. Secundo ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur, ibi, coniunctio autem etc.. Tertio respondet cuidam quaestioni, ibi, qualiter autem convivendum etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit proprias rationes huius amicitiae. Secundo ostendit quomodo haec amicitia se habeat ad communes rationes amicitiae, ibi: propter haec autem etc.
Circa primum duo facit. Primo ponit propriam rationem huius amicitiae quae communiter competit tam hominibus quam aliis animalibus. Secundo ponit rationem quae proprie se habet ad homines, ibi, aliis quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod inter virum et uxorem videtur esse quaedam amicitia naturalis.
Et hoc probat per locum a minori: homo enim est animal naturaliter politicum; et multo magis est in natura hominis quod sit animal coniugale. Et hoc probat duabus rationibus.
Quarum prima est quia ea quae sunt priora et necessariora magis videntur ad naturam pertinere: societas autem domestica, ad quam pertinet coniunctio viri et uxoris, est prior quam societas civilis sicut pars est prior toto. Est etiam magis necessaria, quia societas domestica ordinatur ad actus necessarios vitae, scilicet generationem et nutritionem.
Unde patet quod homo naturalius est animal coniugale quam politicum. Secunda ratio est, quia procreatio filiorum, ad quam ordinatur coniunctio viri et uxoris, est communis aliis animalibus, et ita sequitur naturam generis. Et sic patet, quod homo magis est secundum naturam animal coniugale quam politicum.
Deinde cum dicit: aliis quidem igitur etc., assignat propriam rationem amicitiae coniugalis quae convenit tantum hominibus; concludens ex praemissis, quod in aliis animalibus est communicatio inter marem et feminam in tantum sicut dictum est, idest solum ad procreationem filiorum; sed in hominibus mas et femina cohabitant non solum causa procreationis filiorum, sed etiam propter ea quae sunt necessaria ad humanam vitam. Statim enim apparet quod opera humana quae sunt necessaria ad vitam sunt distincta inter marem et feminam; ita quod quaedam conveniunt viro, puta ea quae sunt exterius agenda, et quaedam uxori, sicut nere et alia quae sunt domi agenda. Sic igitur sibiinvicem sufficiunt, dum uterque propria opera redigit in commune.
Unde patet quod amicitia coniugalis in hominibus non solum est naturalis sicut in aliis animalibus, utpote ordinata ad opus naturae quod est generatio, sed etiam est oeconomica utpote ordinata ad sufficientiam vitae domesticae.
Deinde cum dicit propter haec autem etc., ostendit qualiter haec amicitia se habeat ad communes amicitiae rationes. Et dicit, quod ex praedictis apparet quod amicitia coniugalis habet utilitatem, inquantum scilicet per eam fit sufficientia vitae domesticae. Habet etiam delectationem in actu generationis, sicut et in ceteris animalibus. Et si vir et uxor sint epiiches, idest virtuosi, poterit eorum amicitia esse propter virtutem. Est enim aliqua virtus propria utriusque, scilicet viri et uxoris, propter quam amicitia redditur iucunda utrique. Et sic patet quod huiusmodi amicitia potest esse et propter virtutem et propter utile et propter delectabile.
Deinde cum dicit coniunctio autem etc., ostendit per quid firmetur huiusmodi amicitia.
Et dicit, quod causa stabilis et firmae coniunctionis videntur esse filii. Et inde est quod steriles, qui scilicet carent prole, citius ab invicem separantur. Fiebat enim apud antiquos separatio matrimonii sterilitatis causa.
Et huius ratio est quia filii sunt commune bonum amborum, scilicet viri et uxoris, quorum coniunctio est propter prolem.
Illud autem quod est commune continet et conservat amicitiam quae, ut supra dictum est, in communicatione consistit.
Deinde cum dicit: qualiter autem etc., respondet cuidam quaestioni: scilicet qualiter debeant convivere vir et uxor. Sed ipse respondet, quod quaerere hoc nihil est aliud quam quaerere qualiter se habeat id quod iustum est inter virum et uxorem. Sic enim debent adinvicem convivere, ut uterque servet alteri quod iustum est. Quod quidem diversificatur secundum diversos. Non enim idem iustum videtur esse observandum ad amicum et extraneum et connutritum et discipulum; et ideo huiusmodi consideratio pertinet ad oeconomicam, seu politicam.