DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria ferculum.
Ferculum quoque, id est, ferculum
quod non ponitur in versu. Bene per ferculum signatur uterus virginalis : quia ferculum quandoque dicitur idem quod vehiculum, a fero, fers: quandoque idem quod cathedra : quandoque idem quod cibus. Dicitur ergo Salomon, qui interpretatur pacificus, scilicet Christus, terrena et caelestia pacificans. Fecit, id est, praeparavit sibi, id est, ad honorem suum, ferculum, id est, beatae Virginis uterum, in quo quiesceret ut sponsus in thalamo, sederet judex in solio, delectaretur ut comedens in ferculo. Unde, Ezechiel. xliv, 3 : Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino, etc.
Maria dicitur ferculum : quia regem portat. Et beata Virgo regem omnium regum, Christum scilicet, qui dicitur Rex regum et Dominus dominantium .
Regiis ministris fulcitur. Et beata Virgo Angelis, qui omnes ministri sunt Salvatoris .
Rege inferius et ministris superius. Et ipsa superior Angelis, sed inferior Christo. Anselmus: " Nihil aequale Mariae, nihil nisi Deus majus Maria. "
Qui portatur in eo, non movetur motu proprio, sed mediante ferculo. Et Dei Filius secundum divinitatem om- nino est immobilis, sed mediante motu ferculisui, id est, in. mutabili carne quam sumpsit de Virgine, factus est mutabilis.
Quando diligenter sternitur,leviter in eo pausatur. Sic in beata Virgine virtutum supellectili diligentissime ornata, Filius Dei sine exturbatione peccati quievit: quia in pace factus est locus ejus.
Qui portatur in eo, ejus elevatione elevatur, depressione deprimitur. Sic quidquid laudis vel blasphemiae in beatam Virginem dicitur, vel agitur, in Salvatorem redundat. Unde, Matth. xxv, 40 : Quod uni ex minimis meis, etc. Ipsa enim minima fuit inter omnes ut omnium major esset, sicut dicit Hieronymus de Paula.
aegris et debilibus necessarium. Omne enim genus mortalium tam peccatorum quam paenarum morbis aegrotat, et a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, et omnes indigent fulciri patrociniis Virginis gloriosae.
De hoc ferculo dicitur, Cantic. iii, 9 et 10 : Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constrauit propter filias Jerusalem. Ferculum dici-
lux a fero, fers : quia fert sedentem in eo, et est idem quod vehiculum, quod
vulgo dicitur lectica, vel currus, sive thronus, aut cathedra in qua doctor aut judex sedet et quiescit et judicat : et signat Ecclesiam., quae dicitur ferculum : quia Christum qui est verus Salomon, fert ubique terrarum praedicando et docendo fidem ejus.
Vel, ad litteram. : Ferculum est thronus portabilis, et bene designat Mariam, cujus exemplum ubique diffunditur. Hoc ferculum fecit verus Salomon de lignis Libani, id est, de membris aridis et desiccatis igne Spiritus sancti ab omni humore nocivo, quod fuit in ejus sanctificatione, quia sicut dicit Gregorius : " Lignum in fabrica competenter non ponitur, nisi prius vitiosa ejus viriditas desiccetur, " Quod etiam erat ut ligna Libani infructuosa quoad propositum virginitatis, et excelsa per virtutum eminentiam, et hoc in se : in Dei autem praedestinatione erant ligna Libani fortia, celsa, speciosa, odorifera, imputribilia, candidata. Fortia patientia, celsa sapientia, speciosa temperantia, odorifera fama, imputribilia perseverantia, candidata innocentia, et puritate omnimoda, vel etiam candidata quando fuit in utero sanctificata.
Aliter : Fecit sibi rex Salomon ferculum de lignis Libani, Per compositionem ferculi beatae Virginis privilegia commendantur. Fecit ergo rex Salomon, id est, Christus sibi ferculum sive thronum, per quod deferretur ad notitiam hominum, cum incarnationi suae beatam Virginem praeparavit, et eamdem sibi matrem fecit. Hoc autem ferculum fecit de lignis Libani, et interpretatur Libanus candor vel thus : quia sanctitatem Virginis compegit Dominus ex odore bonorum operum et candore virtutum. Columnas hujus ferculi fecit argenteas. In columnis consistit fortitudo ferculi. Co- lumnae autem istae quatuor erant et ar-
genteae designatae per proprietates argenti. Argentum siquidem dulce sonat, fulget, candet, et pretio valet. Igitur per quatuor colu.mnas argenteas designantur in matre Domini dulcis sonus orationis in precibus ad Dominum, splendor sanctitatis ad illuminationem hominum, candor virginitatis in matre, pretiositas maternitatis in Virgine,
Reclhiatorium quoque aureum sibi fecit in ferculo : nam mentem Virginis perfudit plenitudine sapientiae, quae significatur in auro I et sic illustravit cognitione divina, ut merito dici possit, quod caput suae divinitatis reclinavit in ea, Ascensum quoque purpureum fecit Dominus : nam purpura indicium est regiae dignitatis. Et Christus per assumptionem carnis ascendit et intravit in hanc sedem, et indicavit mundo se regem : nam in passione sua de sanguine carnis assumptae scripsit in femore suo et in vestimento suo : Rex regum et Dominus dominantium . Dicitur autem ingressus ejus in uterum Virginis ascensus, ad similitudinem verbi Isaiae dicentis : Dominus ascendet super nubem levem . Et appellat nubem levem, ''carnem sanctam Christi, nullo peccati pondere praegravatam. Et bene ascendisse dicitur Dominus descendens in Virginem : nam quia descendit inclinando deitatem,inde ascendit in cordidus hominum per cognitionem. Vel, ascensus Mariae purpureus : quia per martyrium mentis ascendit in regiamdignitatem, ut sicut dicitur Regina virginum, sic dici debeat Regina martyrum.
Quod autem sequitur : Media charitate constrauit propter filias Jerusalem, ubi alia translatio dicit infra ipsum lithostrotum charitatem a filiabus Jerusalem resumere fecit, sic intelligendum est : interpretatur siquidem Lithrostrotos sive Gabbatha quod legitur in passione Domini sublime proclivum , designatur
etiam per media : sive lithstratura ipsa sedes in ferculo, quae est quasi quoddam proclivium respectu sublimitatis colo Ulnarum. Christus ergo faciendo sibi sedem in ferculo, quae erat media inter sedem et ligna ipsius ferculi, charitate constravit, id est, complanavit : vel consiravit, id est, ad insidendum paravit, sicut equus sternitur cum sedes in eo paratur. Sedem ergo ferculi ex charitate consiravit : quia non nisi in charitate manet, residet, aut quiescit. Hoc antem ferculum sic fecit et sic disposuit Dominus propter filias Jerusalem, id est, propter salutem fidelium animarum.
Aliter : Mariam fecit sibi ferculum rex Salomon, id est, Christus, quae eum in utero suo novem mensibus portavit, de lignis Libani, id est, de membris omni puritate candidissimis quoad corpus, et altis virtutibus quoad, animam. Columnas ejus fecit argenteas, quae septeni sunt, scilicet septeni dona Spiritus sancti, sicut dicitur, Proverb.IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Sed praeter istas habeo quatuor formatas ab illis, (piarum prima est peccati immunitas. Secunda, perfecta humilitas. Tertia, privilegiata virginitas. Quata est virginalis faecunditas. Prima est argentum igne examinatum : quia per ignem Spiritus Sancti factum est in ea peccati purgamentum. Secunda est argentum malleis contusum, quod ad cujuslibet vasis formam suscipiendam se applicat. Tertia est argentum candidum, quod est integrae virginitatis argumentum. Quarta est argentum redemptionis humani generis pretium.
Eeclinatorium, id. est, Virginis uterum, in quo se reclinavit Dei Filius, fecit aureum, id est, pretiosum : vel, aureum, quia in eo aurum sapientiae se reclinavit et in eo habitavit.
Ascensum purpureum : quia ipsa expers martyrii non fuit, sicut dixit Simeon, Luc, II, 35 : Ei tuam ipsius animam pertransibit gladius. Vel, ascensum ejus fecit purpureum : quia eam in assumptione sua regali gloria coronavit, quae significata est in purpura.
Media ejus, id est, cor quod est in medio pectoris, vel concupiscibilem quae est media trium virium, constrauit charitate, id est, decoravit et exornavit et impie vit,propter filias Jerusalem, id est, propter debiliores qui sunt in Ecclesia, ut possint imitando charitatem beatae Virginis cum ea ascendere et videre regem Salomonem in decore suo.
Vel sic : Ferculum fecit sibi propter filias Jerusalem, id est, ad supportanda onera mentium in firmarum.
Aliter et subtilius : Ferculum fecit rex Salomon, etc. Fabrica ferculi signat nativitatem Mariae. Quod dicitur : Fecit sibi rex. Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, pertinet ad ejus sanctificationem. Quod dicitur, reclinalorium aureum, ad ejus conceptionem. Quod dicitur, ascensum purpureum, ad. magnificentiam exaltationis, quando assumpta est in caelum. Et nota, quod duplex est sanctificatio : a culpa, haec signatur per ligna Libani : a paena, haec per columnas argenteas. De duobus sanctificatis in uteris matrum, legimus, scilicet Jeremia et Joanne, qui significant omnes Christianos a foeditate culpae originalis liberatos, sed non a corruptione paenalitatis, id est, fomitis, quae est pronitas ad malum, scilicet quasi quaedam manens infirmitas et debilitas. Sed hoc non remansit in Virgine sanctificata : quia sicut gratia conceptionis fuit plena, sic gratia sanctificationis plena et perfecta. Ideo non vult Augustinus, ut cum de peccatis agitur, fiat mentio de beata Virgine. Dicitur ergo ferculum istud factum de lignis Libani, qui. interpretatur candor vel. candidatio : quia sanctificata fuit a culpa originali, et a paena fomitis, ex quo surgit motus venialis, sicut quaedam infirmitas et languor. Et ideo dicuntur fieri columnae argenteae, ut ostendatur gratia supposita
contra paenalitates et debilitates originalis paemilitatis. Et per columnas istas signatur stabilitas in bono, ut nullo modo possit peccare.
Ilem, Ligna Libani sunt cedrina, et habent proprietatem imputribilitatis, et respirationem odoris quo interficiuntur serpentes : et talis fuit gloria sanctificationis Mariae, ut proprietatem imputribilitatis haberet contra putredinem originalis quoad se, et suavitatem odoris quoad alios : et ita fuit ejus sanctificatio singularis. Et ideo dicit, quasi cedrum in Libano exaltatam . (Titulo de cedro invenies de hujusmodi.) Et propter hoc de ipsa dicitur, Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei, item, Notandum, quod quatuor originales paenalitates, sicut dicit Beda, sunt ignorantia, malitia, infirmitas, concupiscentia : et hae quatuor humanum genus disponunt ad ruinam. Paulus enim peccavit per ignorantiam, Petrus per infirmitatem, Judas proditor per malitiam, luti Israel per concupiscentiam. Unde et concupierunt concupiscentiam in deserto: quia tales deserto Deo delectantur in alio quam in ipso, Aliquo istorum modorum peccant quotquot male agunt, Dicendum ergo, quod prima columna hujus ferenli prudentia fuit ad supportandam ignorantiam. Secunda, justitia ad supportandam malitiam sive pronitatem ad malum. Tertia, fortitudo ad supportandam infirmitatem, ex qua est difficultas ad bonum. Quarta, temperantia ad supportandam concupiscentiam. Et hae quatuor columnae figuratae fuerunt, Exod.XXVI, 31 et 32, ubi dictum est Moysi: Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque his tincto, et bysso retorta : ...quod appendes super quatuor columnas de lignis setim.. , et habebant capita aurea, sed bases argenteas. Velum istud interpretatur excellentia Virginis Mariae : nam sicut velum istud includebat sancta sanctorum, sic Maria gremio uteri sui
circumdedit illum qui est sanctus sanctorum , Hujus veli quatuor colores, in Virgine quatuor virtutum perfectiones. Hyacinthus qui color caelestis, in ea perfectio contemplationis : purpura coloris sanguinei, perfectio charitatis : coccus bis tinctus, geminus dilectionis affectus ad Deum et proximum : byssus retorta, quae est linum aegyptiacum et candidissimum, quod per multas tunsiones pervenit ad candorem, perfectio virginalis castitatis. Hoc velum appendebatur quatuor columnis quae sunt quatuor suppositivam virtutes, ut dictum est. Prudentia respondet colori hyacinthino divinae contemplationis, fortitudo colori purpureo, justitia coccino charitatis, temperantia byssino virginitatis. Et nota, quod hic dicuntur columnae esse de lignis setim, cum columnae ferculi dicantur argenteae, cum argentum possit liquefieri ad ignem, ligna vero setim sint incremabilia nec cedant actioni ignis. Et hae ne putarentur iiquabiles, cum virtutes Mariae nullius igne tentationis vel culpae alicujus potuerunt liquefieri : et ideo mutata est metaphora de materia columnarum, ut dicantur de lignis setim, quae dictae fuerant de argento. Hoc significante Spiritu saucio ad laudem Mariae, quod virtutes ejus impossibile erat aliquo modo corrumpi, putrescere, vel cremari. Dicuntur etiam argenteae : quia argentum dulcisonum est ut significetur materia laudis ejus.
Sic ergo rex. Salomon Christus noster pacificus fecit sibi ferculum uterum virginalem : sibi, dico, ut illi postea insideret cum de ea carnem assumeret : de lignis Libani, ut dictum est, id est, cedris, quae respirant suavitatem odoris ad exstinguendos maxime in suis amatoribus serpentinos motus carnis : nam ejus adjutorio vincuntur titillationes carneae vilitatis. (Istud invenies plene titulo, quod ipsa cedrus,)