CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter tractatus de voluntario et electione, etc, pertinet ad scientiam moralem.
Virtute utique et circa passiones et circa operationes existente, voluntario vero et involuntario existentibus circa easdem operationes et passiones, relinquitur voluntarium et involuntarium magnam habere communicationem cum virtute : et ideo in scientia de virtute oportet de voluntario et involuntario determinare.
Hoc autem et alia probatur ratione : quia in voluntariis si bona sunt, fiunt laudes : et si mala sunt, fiunt vituperationes. In involuntariis autem si imperfecta involuntaria sunt, conceditur venia si excusant a toto : quandoque autem conceditur misericordia, si non in toto excusant, sed in parte : ergo operationes voluntariae bonae et malae idem habent praemium cum operationibus virtutum et vitiorum. Et quorum est idem consequens communicationem habens, ad unam scientiam pertinet declaratio eorum. Operationes autem involuntariae si malae sunt, laudes quidem et exprobrationes non habent, sed in civilibus ha-
bent veniam vel misericordiam : et quod in civilibus habent consequens, in scientia morali debet determinari. Voluntarii ergo et involuntarii determinatio pertinet ad moralem. Sic igitur nobis intendentimus de virtute, forsitan necessarium est determinare de voluntario et involuntario.
Adhuc autem tertia ratio est : quia tractare de voluntario et involuntario, utile est in omni civilitate, et ad honores et ad paenas quibus nituntur cives bonos facere. Voluntarium enim quo magis est voluntarium in bono, minus honoratur. Involuntarium autem quo magis est involuntarium, eo minus punitur. Propter quod ait Praetor, " Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. " Voluntarium autem in malis quo magis voluntarium, magis exprobratur : et involuntarium in bonis, quo magis involuntarium est, minus honoratur. Et generaliter, sicut dicit quidam sapiens, " nihil laudatur vel vituperatur in homine, nisi cujus ipse est causa : et eo pius, quo ipse plus causa est. " Liber autem est, ut dicit Philosophus, qui causa sui est : et sicut dicit Ovidius, " qui suus est, ad nullum alium haberis respectum in operibus. " Hoc autem modo nullum animalium brutorum suum est eo quod omnia opera eorum acta sunt a natura. Hoc etiam modo intellectus et ratio contemplativa non sua sunt in veritate contemplatorum : obligatione enim syllogistica coguntur ad assensum. Quod vero primum causa libertatis est, voluntas est : eo quod hoc et a naturae obligatione liberum est, et ab obligatione argumentorum voluntarium. Ergo esse hominem et liberum facit hominem, et omnem operationem ejus facit liberam, ita quod nulla causa suarum operationum est, nisi quia sibi voluntariae sunt. Habitum autem est multoties jam in praecedentibus, quia nullae sunt operationes virtutum vel vitiorum, nisi quorum domini sumus. Primum ergo quod consideratur in eis, est quod voluntariae sint.
Adhuc in praecedenti libro monstratum est, quod bene operationum virtutum est in agente, et secundum parum in opere : et hoc bene totum secundum differentias voluntarii, scilicet quod ex voluntate eligat, et propter hoc eligat, quod in talibus perseveret firma voluntate non et alterata. Cum ergo bene operationum talium in voluntate sit, non potest determinari in virtute, nisi determinetur de voluntario.
Adhuc ergo, cum homo civilis sit per naturam, oportet quod operationes et passiones suae civiliter determinentur, secundum quod ad judicium veniunt politici, qui civilium est ordinator. Politicus autem non respicit operationes, nisi secundum quod procedunt ab operante. Oportet igitur politicum regulas habere et leges quibus cognoscat quid a nobis est et quid ab aliis. Regulae autem nostrae non possunt sumi nisi ex voluntario et involuntario. De voluntario igitur et involuntario in morali scientia oportet determinare. Unde etiam politicus ei. quod simpliciter involuntarium est, concedit veniam : et si non simpliciter involuntarium est, adhibet materiam, forte partem paenae relaxando, vel forte ex officio suo contra eum qui vim immittit procedendo, vel alio modo. Quamvis ergo de voluntate secundum quod pars animae est, in Naturalibus determinari habeat : tamen voluntarium secundum quod libertatem confert operanti et operi, pro certo determinare habet moralis.