In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et ecce equus pallidus, " id est, hypocritae qui sic appellantur, quia exterminant facies suas ut appareant hominibus jejunantes . Mortuis enim pallor proprie accidit: hypocritae autem mortui sunt spiritualiter, quamvis vivere videantur: prudentes sunt secundum carnem, sed mortui secundum spiritum. Ad Roman. viii, 6: Prudentia carnis mors est.
Est ergo sensus : " Et ecce equus pallidus, " id est, hypocritarum caetus religione palliatus simulata : " et qui sede-bat super eum, " id est, congregationem hypocritarum, quasi rector et ductor, " nomen illi Mors, " id est, diabolus a quo mors incepit, et ponitur effectus pro causa, quia, Sapient. II, 24 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et infernus sequebatur eum, " id est, diabolum. Et est argumentum, quod diabolus ubicumque vadit, defert secum sua incendia. Vel, infernus sequitur diabolum : quia quos mori fecerit hic per culpam, secum trahit ad gehennam. Isa. v, 14 : Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
Vel, " Infernus, " id est, hypocritae et caeteri peccatores inferno deputati, " sequebatur eum, " id est, imitatur eum in paena, et culpa. Vel, " Infernus, " id est, vermis conscientiae, " sequebatur .eum, " id est, hypocritam.
" Et data est illi potestas, " id est, morti sive diabolo permissive, " super , quatuor paries terrae. " Nota : Duae sunt partes terrae: una diaboli, altera Christi. Pars Christi est indivisa. Cantic. VI, 8: Una est columba mea. Pars diaboli in quatuor dividitur: in Gentiles, Judaeos, haereticos, et peccatores Christianos. Et super has quatuor partes quae terrae adhaerent, data est diabolo potestas. Job, IX, 24 : Terra data est in manus impii. Vel, " Super quatuor partes tetrae, " id est, super illos qui quatuor ponunt in terrenis, scilicet, timorem, amorem, gaudium, et dolorem. Unde Bernardus : " Timent quod non oportet, amant quod non decet, gaudent vane, dolentque vanius. "
Et quae sit illa potestas subdit: " Interficere gladio, " scilicet pravae suggestionis, vel etiam materiali, " fame, " id est, subtractione verbi Dei, " et morte, " scilicet spirituali, vel terrena cupiditate, " et bestiis terrae, "id est, principibus crudelibus, et Praelatis per quos diabolus multos interficit: tales enim si- gnantur per bestias. Ad Titum, I, 12: Cretenses semper mendaces, malae bestiae,
" Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et pro pter testimonium quod habebant :
Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?
Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. ".
Supra magnas praemisit tribulationes et ne terrerentur boni qui in hujusmodi afflictionibus sunt occidendi, consolatui eos, manifestans gratiam eorum qui id triplici bello vincunt.
Et consolatur bonos per tria. Primo, quia vidit animas interfectorum pro Christo sub protectione Christi. Secundo, per hoc quod dicit singulos eorum singulis stolis remunerari, ibi, v. 11 " Et datae sunt illis. " Tertio, per hoc quod audivit promissionem desiderii eorum adimplendi, ibidem, " Et dictum est illis. "