IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dicitur quod non, etc. Conclusio communis omnium, tam Patrum quam Conciliorum, quam etiam Scholasticorum, hic supponitur ; quam probat Doctor ex Apostolo et Isidoro, argumento liminari contra objecta ad oppositum, nempe parvulum sine Baptismo decedentem in utero materno, aut extra uterum, damnari. Unde ab omnibus notatur sententia Cajetani 3. part. quaest. 68. art. 2. et art. 11. dicentis votum et fidem parentum pro parvulis in necessitate, sive intra, sive extra uterum, quando Baptismus applicari non potest valere ad salutem.
Haec sententia Cajetani omissa est jussu Pii V. in Commentariis Romae impressis, et de facili confutatur ex iis quae de necessitate Baptismi traduntur in Scriptura, ut Joannis 3. Nisi quis renatus fuerit, etc. quae est universalis regula quoad omnes, quibus Baptismus in re vel in voto, aut certe aequivalens, ut Baptismus sanguinis, aut flaminis applicari nequit. Eamque perpetuo supponit Augustinus contra Pelagianos, et probat locis supra citatis, ut contra Vincentium Victorem in lib. de Anima, et ejus origine, contra Pelagium, in lib. de peccator. merit. et remiss. et lib. de gratia Christi, cap. 8. de bono perseverantiae, cap. 12. omnium Patrum, quos supra citavimus de Baptismo infantium, et ejus necessitate, et reliquorum interpretum in praedictum locum Joannis, et in Mathaei ultimum, Baptizantes eos, etc. aliisque in locis, ubi denotatur necessitas Baptismi. Patet ex cap. Majores de Baptismo, ex Constantiensi sess. 15. ex Trldent. sess. 5. can. 3. sess. 6. cap. 4. describente, justificationem esse translationem ab eo statu, in quo quis nascitur filius primi Adam, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Jesum Christum Salvatorem nostrum. Quae quidem translatio, inquit, post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest, sicut scriptum est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Item sess. 7. de Sacram. in genere can. 4. damnat negantes Sacramenta novae legis esse necessaria ad salutem, quod potissimum ob necessitatem Baptismi et Paenitentiae docet, ut patet ex clausula finali, ubi docet omnia singulis non esse necessaria ; et de Baptismo can. 5. damnat asserentes Baptismum liberum esse, hoc est non esse necessarium ad salutem. Aliqui autem damnant sententiam praefatam haeresis, alii erroris et temeritatis. Notatur similiter Gerson quod monuerit in simili casu offerri debere infantes, atque pro ipsis orari, serm. de Anunt. B. Virginis, part. 3. consid. 2. Sed magis excusandi sunt, quia non dogmatice id asseruerunt, sed ex quadam pietate, admonendo parentes et alios, ut praestent quod possunt, cum alia facultas non suppetat, et oratione recurrant ad Deum pro salute filiorum, cum aliud medium humanum non supersit; hoc autem licet et expedit. Non est ergo praesumendum Doctores Catholicos et exercitatos voluisse defendere contra certam regulam Ecclesiae, fidem et votum parentum valere tantum, promulgato Evangelio, quantum olim remedium legis naturae, aut fides protestata in sacrificio pro parvulis, vel esse certum et indubitatum remedium, aut ex pacto et promissione divina efficax: sed consuluisse, ut quoniam virtus Dei non sit alligata Sacramentis, et magna sit virtus fidei recurrentis ad Deum, deficiente alio quocumque medio, ut parentes cum fide ad Deum in casu necessitatis recurrant. Malo autem interpretari sic dictos auctores, quantumlibet incaute discurrant, quam calumniam intentare, quorum proculdubio intentio sincera fuit, et sub correctione, expressa, ut Cajetanus loquitur in commento articuli 2. Rejicitur etiam praedicta sententia ex iis, quae Doctor tangit in calce praecedentis quaestionis contra Mensem et Richardum dist. 4. art. V. quaest. 1.
Supposita autem conclusione communi, quidam negant baptizari infantem posse in utero, ex eo quod infans conjunctus causae suae corruptionis, nequeat mundari, quamdiu ita sit conjunctus; cilalur pro hac Petrus a Tarantasia in 4. dist. 6. problemate 6. quaest. 2. Eamdem solutionemjinsinual Richardus art. 2. quaest. 3. in corpore, et responsione ad 1. ubi dicit fidem Ecclesiae ex divina ordinatione disponere parvulum ad receptionem Baptismi. Et hoc impugnat specialiter ratio Doctoris, quia si esset ex divina ordinatione dispositio requisita, sine ea nihil fieret, sicut nihil fieret in adulto sine suo consensu, aut sine intentione ministri: illud autem est falsum ex Tridentino, quia Sacramenta perficiuntur ex rebus et verbis, tanquam materia et forma et intentione ministri. Neque fides Ecclesiae elicita subsistit respective ad parvulum, nisi ut est in parentibus, aut ministro,in quibus fides esse non potest, quamvis parvulus valide baptizetur, salvatis reliquis.
Sed aliam priorem substituit Richardus, eamque impugnat Doctor, et bene; primo quia caro matris, est causa mediata corruptionis, supple peccati in parvulo, sed immediata et proxima, est ipsa caro infantis, ut patet ex Anselmo de Conceptu virginali cap. 11. usque ad 17. Augustino lib. 1. de Gen. ad litteram, cap. 19. et 20. et lib. 2. contra Julianum, et lib. 5. c. 9. epist. 89. quaest. 3. Et supponunt
Concilia antiqua cum Tridentino sess. 5. et 6. cap. 3. et communis Theologorum de peccato originali: sed causa immediata effectus habet cum eo majorem connexionem quam remota, cum ergo caro pueri sit semper conjuncta animae dum vivit, ut est capax Baptismi et mundationis a peccato, sequeretur quod nunquam esset capax remedii, quod est contra fidem.
Secundo, quia status justitiae et peccati attenditur secundum diversitatem suppositorum seu personarum: sed infans in utero matris est aliud suppositum, ergo capax justitiae aut peccati, qualitercumque se habeat ad haec mater gestans uterum.
Tertio, quia infans, non obstante conjunctione cum matre, potest in utero habere Baptismum flaminis, ut constat per exempla ; et Baptismum etiam sanguinis, ut si quis propter fidem persequatur matrem, persequitur et partum ; et sicut matre occumbit propter fidem et justitiam, ita et filius; et idem de infante etiam nato et occumbenle per martyrium asserit salvari absque alio Baptismo aquae.
Quoad primum casum eamdem resolutionem tenet Richardus haec dist. art. 2. q. 3. Gabriel quaest. 2. art. 3. dub. 2. Paludanus dub. 6. q. 1. art. 3. Ratio est, quia qui persequitur matrem, persequitur infantem, cujus vita dependet a vita matris, et qua privatur simul cum matre in odium fidei ; et idem dicendum si occidatur infans solus in odium fidei, quamvis mater ex tormentis supersit, in quibus occumbit infans in utero; quod intelligo, si mors ejus per se ex persecutione Tyranni sequantur, et non per accidens.
Secundus casus patet a paritate rationis, quia Innocentes fuerunt Martyres, nec alia ratione nisi quia propter Christum occisi sunt ab Herode, ut communis schola tenet cum sanctis Patribus et Ecclesia. D. Thomas 2. 2. q. 124. art. 1. ad 1.et quaest. 6. art. 4. Patet ex festo et officio quod cantat Ecclesia : Innocentes pro Christo infantes occisi sunt, etc. et in oratione : Deus, cujus hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo, sed moriendo confessi sunt, etc. Cyprianus serm. de Stella Magis : Dum putat perdere quos occidit, melioris vitae statum eis procurat, etc. Augustinus serm. 10. de Sanctis, et serm. 1. de Innocentibus, et lib. 3. de libero arbitrio, cap. 23. et alias, Origenes homil. 3. in varios locos Evangelii. Leo Papa serm. 1. de Epiphania, et communiter omnes Patres in homiliis et sermonibus de sanctis Innocentibus, et expositores. Ex quibus manet confirmatus prior casus ex fundamento Patrum, quia licet salus praedictorum infantum referri possit in Circumcisionem, tamen probabile est a bimatu et infra, interfectos fuisse aliquos nondum circumcisos ante octavum diem ; hos autem comprehendi in numero electorum, et innocentum patet, nulla fit exceptio aliquorum ; ergo idem dicendum de non baptizatis interfectis propter Christum. Deinde Patres et Ecclesia appellat omnes Martyres ratione mortis datae in odium Christi, et sanguinis effusi in confessionem nominis ejus, non loquendo, ut cantat Ecclesia, sed moriendo ; ergo hoc sufficit ad salutem infantis, qui neque corde credere, neque ore confiteri ad salutem potest.
Tertio, quia non in Circumcisionem, aut aliud quodcumque refert Ecclesia aut Patres ad salutem ipsorum, sed in martyrium quod subierunt, quia ne verbum quidem fit de eorum Circumcisione, sed de morte martyrio; ergo id sufficit ad salutem quibuscumque infantibus, quia eadem conditio omnium quoad hoc.
Quarto, si a Circumcisione dependeret effectus martyrii in ipsis quoad salutem, Ecclesia hanc limitationem exponeret, nec promiscue omnes posset colere, aut pro Sanctis praedicare.
Quinto, nihil obstat nisi defectus Baptismi, hoc autem non obest, quia Catechumenus pro Christo occumbens in suo sanguine baptizatur de consecrat. dist. 4. cap. Catechumenum, nam in Martyrio tota Baptismi Sacramenta complentur, ut ibi dicitur, et de dogmatibus Ecclesiasticis, c. 74. Vide Augustinum lib. 4. contra Donatistas, cap. 21. et lib. 13. de Civitata, cap. 7. Quicumque non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte Baptismatis, etc. Sed dices, in infante nequit esse Martyrium, ubi nec confessio esse potest. Contra, hoc damnalur ex praemissis de martyrio Innocentum, in quibus neque fides, neque confessio fuit cordis, sed mortis, quia non loquendo, sed moriendo confessi sunt, ut cantat Ecclesia cura Augustino serm. 4. de iisdem.
Deinde non minus ad Baptismum requiritur fides et confessio, quam ad martyrium, ubi defectus aetatis, et impossibilitas non excusat, sicut excusat infantes, nam Matthaei ultimo dicitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui non crediderit condemnabitur. Unde Augustinus supra cap. 24. ostendit necessitatem utriusque, et infantes a fide cordis, et confessione oris excusari, ob defectum aetatis, pro quibus alii proinde spondent et respondent in Baptismo. Sed in martyrio similiter ipse sanguis et mors atque odium Tyranni substituuntur confessioni, et fidei in iisdem, unde dicuntur non loquendo, sed moriendo confiteri Christum ; ergo sicut fructuose baptizantur ita et confitentur fructuose Christum per martyrium illatum. Neque enim ideo dicuntur confiteri Christum innocentes, quia circumcisi sunt, sed quia mortui sunt propter Christum; in quibus martyrium, non secus ac Baptismus ex opere operato delet originale, et configurantur Christo, ejusque morti, qui propter justitiam innocens occisus est. Unde Clemens lib. 5. Constitut, cap. 5. alias 7. dicit Baptismum Catechumeni veriorem esse ipsum martyrium, in quo non tantum secundum figuram, sicut in aqua baptismali, sed etiam reipsa commoritur Christo.
Armachanus lib. 8. de quaestionibus Armenorum, et Adrianus in 4. quaest, ultima de Baptismo ad 3. licet non omnino definiant, asserunt tamen probabiliter oppositum hujus, etiam de Innocentibus dicentes, nihil sanctitatis, aut gratiae per mortem acquisivisse, quin etiam eos, qui incircumcisi fuerunt in illis non fuisse salvatos. Hoc merito ab omnibus temerarium et erroneum judicatur, quia alioquin errorem inurit Ecclesiae et Patribus in cultu eorum, qui censentur ab iis veri Martyres, eorumque passio colitur, quae si nihil ipsis gratiae aut sanctitatis conferret, non esset materia cultus specialis. Ejusdem sententiae videtur Alensis 4. part. quaest, 8. m. 9. art. 5. in quo agit de excessu Baptismi aquae, ut comparatur ad Baptismum sanguinis ; primo quia illud prodest pluribus, nempe adultis, et parvulis, hoc vero solis adultis et ad calcem dicit, quod illud tollit originale et actuale, hoc vero nequaquam, sed ex bono meliorem facit, non vero de malo bonum, sicut Baptismus sanguinis bonum, sic facit Baptismus aquae. Vasquez magis excusat hanc sententiam quam priorem ; non invenio tamen quid differentiae sit inter Innocentes, et quoscumque alios infantes pro Christo occisos, cum eadem sit causa salutis, et efficacia martyrii in omnibus. Fundamento opposito respondet ratio praemissa, et citari possunt pro hac conclusione, quae Patres docent de efficacia Baptismi sanguinis.