IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ostendit causam veritatis hujus : Deus est homo, esse hanc : Verbum est homo ; et hanc non esse cognoscibilem naturaliter, sed creditam vel ex credito notam ; et habet pulchram doctrinam circa ista.
Circa istam quaestionem (a) primo videndum est, quae sit causa veritatis, quare ista sit vera : Deus est homo, cum ipsa non sit primo vera: quandocumque enim praedicatum non convenit communi, nisi pro aliquo supposito, non convenit ei primo, nec vere, nisi quia dicitur de aliquo inferiori, et ita oportet aliquam causam esse verificantem illam propositionem : Deus est homo: haec autem causa est, quia haec est vera : Verbum est homo.
Secundo oportet videre (b) de veritate hujus causae. Ubi sciendum est, quod ista propositio non potest ostendi, neque cognosci naturaliter esse vera. Aut enim possumus habere conceptum proprium et determinatum de Verbo, et tunc propositio haec est vera contingens, sed immediata et non nota ex terminis, quia tunc oporteret terminos habere necessariam habitudinem, ita quod ratio terminorum includeret necessario unionem eorum, quam exprimit propositio. Aut non habemus conceptum de Verbo proprium, sed tantum confusum, sicut dictum est dist. 3. 1. lib. et tunc ista propositio : Verbum est homo, quantum ad Conceptum quem habemus de terminis, est mediata contingens. Talis autem non est nata cognosci, nisi ex aliqua immediata contingente, ex qua sequatur ; sed illa, ut praedictum est, non potest cognosci ex terminis, quia contingens ; nec alio modo potest cognosci naturaliter esse vera, quia contingens immediata non cognoscitur, nisi ex cognitione intuitiva extremorum, et unione eorum, qualem non possumus habere de extremis illius immediate antecedentis ad istam.
Est ergo veritas (c) istius tantum credita immediate, aut ex aliquo credito ostendenda ; et secundum hoc, sic ostenditur esse vera ; suppositum enim subsistens in aliqua natura, ut suppositum naturae, dicit tale formaliter secundum illam naturam ; creditum est autem talem esse istam unionem, quod per eam Verbum subsistit in natura humana, ut suppositum in natura ; ergo per eam Verbum formaliter est homo. Major hujus probatur per Damascenum lib. 3. c. 11. Deus autem et commune nomen significat, et in unaquaque hypostasi, id est, persona, ordinatur denominative quemadmodum et homo. Deus enim est qui habet naturam divinam, et homo qui humanam. Minor probatur per Augustinum 1 de Trinit. c. 13. Talis fuit ista assumptio, ut Deum hominem faceret, et hominem Deum.