REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Angelum potuisse peccare in primo instanti suae creationis, sicut et mereri, hoc late probat contra D. Thoro. 2: d. 5. q. 2. et habet hic pro se evidentem locum D. Augustini 11. Civit. cap. 13.
Ad aliud quando arguitur, quod si Christus potest mereri in primo instanti, ergo et Angelus peccare in primo instanti. Dico pro nunc, quod potest peccare in primo instanti, et libere, et voluntarie, ut voluntas est prior natura actu elicito ; nec video in hoc aliquam contradictionem, quia habens esse primum perfectum, et objectum approximatum, si non impeditur, et actus ejus sit permanens, potest habere actum. Omnia ista poterant esse in Angelo in primo instanti, ut supra dictum est de merito Christi in principali articulo quaestionis, et hoc est, quod dicit Augustinus 11. de Civit. Dei, c. 13. quod qui sentiunt malum Angelum peccasse a principio, hoc est, quod semper fuerit sub peccato, non ex hoc cum Manichaeis sentiunt ponentibus unum Deum malum, et ita non esset Deus auctor illius mali ; sic igitur tenens oppositum, quando Angelus peccavit, non fuit peccatum a Deo effective, quia tunc induceret peccatum ejus in Deum. Sed dicendo quod peccavit in primo instanti, diceretur quod peccavit inquantum est de nihilo, et non ut est a Deo, sicut dicunt dicentes quod peccare potuit in alio instanti. Et quando dicitur, quod omnis effectus, qui sequitur rem a principio secundum esse, est a Deo, et sic peccatum Angeli esset a Deo ; dico quod si propositio sit vera, est de positivis, non de privativis. Peccatum est formaliter privatio boni, quod deberet inesse ipsi actui elicito, quando elicitur, et non inest.
Aliter potest dici, quod propositio est falsa, scilicet quod omne coaevum effectui inest sibi effective a causa sua, quia non est contradictio de opposito. Unde si Deus faceret substantiam ignis, et ignis creatus a Deo crearet in se quantitatem et calorem, et alia accidentia sua, aut si generans naturale generaret tantum substantiam, ignis haberet causalitatem in se in eodem instanti in quo esset generatus et calidus, quamvis non in eodem instanti naturae, in eodem tamen temporis, posito quod generans ignem annihilaretur, quando creavit substantiam ignis. Unde quando isti dicunt quod generans dans formam, dat et ea quae consequuntur formam, licet verum sit de facto, quia ignis generans sufficiens est ad causandam substantiam istam ignis, et calorem in igne, tamen licet non causaret calorem, ignis generatus haberet efficaciam respectu caloris. Et fundamentum, super quo fundat se, falsum est, quod idem non est in potentia et in actu. Hoc enim solum verum est in generatione, et motu univoco, nec est contradictio quod in eodem instanti in quo generatur ignis calidus, quod causet in se alium calorem, nisi quia secundum opinionem eorum, contradictio est quod duo ejusdem rationis sint in eodem subjecto ; sed hoc fundamentum sic est falsum, nisi forte in illis, quae inducuntur per motum. Dicere autem quod veritatem habeat in proposito, nihil valet, quia potest esse a Deo substantia actus, licet quantum ad ipsam deformitatem sit a voluntate tantum.
Ad illud de Angelis, dico quod ipse fingit unum Angelum in affectione commodi, non in affectione justitiae, ita quod deficiat sibi esse primum affectionis justitiae, et tunc dicit quod potest habere primum velle de se, vocando primum velle affectionis justitiae. Nec mirum, quia talis Angelus, si esset, non posset plus mereri quam bos. Sequitur enim effraenate intellectum, sicut appetitus sensitivus sensum, et hoc affectione commodi ; ideo in Angelo et homine ipsa voluntas secundum affectionem justitiae, et secundum affectionem commodi, est totale principium perfectum in esse primo respectu actus volendi.
Et ad rationem ejus, dicendum quod concedenda est quantum concludere potest. Quando enim arguitur, quod hic habet primum de se velle, dico quod si dicas quod volendo actu elicito, ita quod non potest habere actum volendi elicitum, nisi praevia alia volitione, qua movet se ad volendum, falsum est, imo iretur in infinitum, et non esset dare aliud velle, sicut nec primum velle. Sed si vult aliquid actu elicito, prius natura saltem vult habitualiter se sic velle ; virtualiter enim prius habet principium volendi in esse primo quod vult actu elicito. Iste est sensus verus, et quia Angelus a seipso hoc non habet, ideo dicit, et bene, quod non potest habere primum velle a se, accipiendo velle pro perfecta voluntate in esse primo. Nec mirum est si accipiatur velle pro actu primo, quia si accipitur volitio pro potentia voluntatis, eadem ratione potest velle accipi pro actu primo.
Ad aliud quando arguitur, quod in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis rectissimus, dico quod si ista ratio concluderet de primo instanti, concluderet de quolibet alio, quia motus naturalis est prior ipso actu libero elicito, saltem natura, et ut sic prior, est rectissimus, et ita non potest simul in eodem instanti habere actum obliquum liberae voluntatis, et ita in nullo instanti peccabit. Unde eadem ratione, quare non possunt simul esse in primo instanti, nec in aliquo alio sequenti.
Dico ad argumentum, quod motus naturalis non est aliquis actus elicitus, sed solum dicit inclinationem naturalem voluntatis in bonum, et illud nihil aliud reale dicit ab ipsa voluntate, sed si est relatio, est idem per identitatem voluntati, quia non potest separari sine contradictione ; et ideo in daemonibus manet iste motus rectissimus, sicut natura, quia secundum Dionysium, naturalia manent integra. Si autem accipias motum naturalem pro actu elicito conformi tali inclinationi naturali, iste potest esse malus et immoderatus, stante natura integra, nec actus malus minuit inclinationem naturalem, sicut nec naturam.