Chrysostomus in Matth..
Postquam praedixit terribilia quae post crucem et resurrectionem et ascensionem, eis erant ventura, rursus ducit eos ad mansuetiora; non enim iussit eos ad persecutionem audacter ire, sed fugere: unde dicit cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Quia enim interim principium erat conversionis eorum, condecente utitur sermone. Hieronymus.
Hoc enim ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in viam gentium ne abieritis; quod persecutionem timere non debeant, sed declinare. Quod quidem videmus in principio fecisse credentes, quando orta hierosolymis persecutione, dispersi sunt in universam Iudaeam, ut tribulationis occasio fieret evangelii seminarium.
Augustinus contra faustum.
Neque tamen salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus fugere praecipit; et huius rei prior exemplum praebuit; sed instruebat hominis infirmitatem, ne deum tentare audeat quando habet quid faciat, ut quod cavere oportet, evadat.
Augustinus de CIV. Dei. Potuit autem eos admonere ut sibi manus inferrent, ut non in manus persequentium devenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut hoc modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus se mansionem aeternam praeparaturum esse promisit: quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant deum, manifestum est hoc non licere credentibus unum verum deum.
Chrysostomus. Ne autem dicant: quid igitur si persecutionem passi fugerimus, et rursus hinc nos abiecerint? hunc destruens timorem ait amen dico vobis, non consummabitis, idest non pervenietis ad me, circumeuntes palaestinam, donec vos assumam. Rabanus. Vel praedicit quod non ante praedicationibus suis ad fidem perducent omnes civitates Israel, quam resurrectio domini fuerit perpetrata, et in toto orbe terrarum praedicandi evangelium potestas concessa. Hilarius in Matth.. Vel aliter.
Ex una in aliam fugam suadet: quia praedicatio eius primum a Iudaea effugata transit ad Graeciam; deinde diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur.
Sed ut ostenderet gentes quidem apostolorum praedicationi credituras; verum ut reliquum Israel crederet esse adventui suo debitum, ait non consummabitis civitates Israel; idest, post plenitudinem gentium, quod erit reliquum Israel ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis christi adventu est in ecclesia convocandum. Augustinus ad honor..
Faciant ergo servi christi quod praecepit vel permisit: sicut ipse fugit in Aegyptum, fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur: ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur ecclesia; sed praebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, idest episcoporum, clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent.
Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent necessitatem remanendi, non relinquantur ab eis per quos illorum ecclesiastica est supplenda necessitas: ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant quod eos paterfamilias volet pati. Remigius.
Praeterea sciendum est, quod sicut praeceptum perseverandi in persecutionibus specialiter ad apostolos pertinet et ad eorum successores viros fortes, sic licentia fugiendi satis convenit infirmis in fide, quibus condescendit pius magister: ne si se ultro ad martyrium obtulissent, fortassis positi in tormentis negarent: levius enim erat fugere quam negare. Sed quamvis fugiendo perfectae fidei constantiam in se non ostenderent, tamen magni meriti erant; quoniam omnia pro christo parati erant deserere, scilicet fugiendo.
Nisi autem illis licentiam fugiendi dedisset, dicerent eos aliqui alienos esse a gloria regni caelestis.
Hieronymus. Spiritualiter autem possumus dicere cum persecuti vos fuerint in una civitate, hoc est, in uno Scripturarum libro vel testimonio, non fugiamus ad alias civitates, idest ad alia volumina: quamvis enim contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium salvatoris adveniet quam adversariis victoria concedatur.