TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
Est autem eadem prorsus analogia et idem numerus sensibilium plurium comparatorum ad sensitivum unum quod facit inter ea comparationem, et phantasmatum plurium ad intellectum unum quod facit inter ipsa per rationes comparationem : nihil enim omnino differt opponere ab aliquo dicente et quaerente, qualiter judicat ea quae sunt similia genere, alias dissimilia, sicut ea quae sunt unius generis et potentiae, quomodo idem judicat album et nigrum, dicemus quod judicat ea sicut ultima virtus ad quam terminatur motus albi et nigri. Et similiter si quaerat aliquis quomodo idem est judicans id quod est ex phantasmate albi, et ex phantasmate nigri, dicemus similiter sicut unus et idem terminus ad quem ultimi proveniunt motus utriusque : quoniam sicut se habent res sensibiles ad sensitivum ultimum, ita se habent diversa phantasmata ad intellectivum unum ultimum. Si enim d sit dulce et c amarum, quoad hoc quod sit similitudo et species dulcis et amari c in phantasia : a autem sit res sensibilis alba, et b sit res possibilis nigra, et c in phantasmate se habet ad D et a aut ad b : tunc oportet quod cum sit phantasma amari et D, quod sicut a g et D dulcis, a et b se habent movendo sensitivum ultimum unum : ita c et d se habeant, quod moveant intellectum idem et commutabiliter : sic est et quodam modo quoad hoc quod sicut se habent species in phantasmate moventes intellectum, ita se habent sensibilia moventia sensum. Et adhuc sicut se habent species quorumdam sensibilium ad ipsa, et e converso : et hoc contingit propter hoc quod phantasia est motus a sensibili secundum actum factus : et ideo oportet quod in phantasmatibus sic sit sicut in sensibilibus, et e converso. Si enim sunt sensibilia eadem in genere vel diversa, ita erunt etiam phantasmata moventia intellectum. Si ergoc et d quae sunt phantasmata composita, sunt ejusdem generis et ejusdem sensus : sic se habent movendo intellectum sicut a et B movendo eumdem sensum : et tunc oportet quod sint unum et idem quoad hoc, et ab eadem virtute apprehendantur, licet esse virtutis illius secundum quod refertur ad hoc phantasma et illud, non sit idem, etiam, sicut diximus, quod est primi sensitivi non est idem quando convertitur ad unum sensibile et aliud, sicut diximus quod esse centri non est idem secundum quod refertur ad unam lineam et ad aliam. Hoc autem modo patet similitudinem esse unam in omnibus phantasmatibus et in sensibilibus, et in numero et in analogia. Eadem autem ratio est si accipiantur sensibilia et phantasmata diversorum generum : diversorum autem generum sunt, sicut supra ostendimus in secundo, quae sunt diversorum sensuum : si a quidem sit dulce, B vero sit album: ergo ex his apparet quod intellectum intelligit et accipit species quae sunt in phantasmatibus.
Hoc autem non tantummodo verum
est de phantasmatibus quae a sensu sunt accepta, sed etiam de intentionibus convenientis et inconvenientis, quae cum sensibilibus accipiuntur, quae nata sunt movere appetitum : sicut enim in phantasmatibus determinatur de convenienti et inconvenienti per rationem, sic decernitur imitabile vel sensibile. Et ideo homo extra sensum secundum actum exiens, quando videlicet sensibile non sit praesens cum sit in phantasmatum motibus, tunc movetur per terrorem vel gaudium, non tantum somniando, sed etiam vigilando aliquando : et hoc signum est , quod quando aliquis est sentiens secundum rerum praesentiam quod est fugiendum, verbi gratia quod videlicet quia ignis est incendens aedificia in quibus habitat: hoc enim ut fugiendum cognoscit communiter omnis homo videns illud, quia omnis videns illud fugit : propter hoc quod dicitur in Horatio :
Nam tua res agitur, paries dum proximus ardet :
hoc enim in quantum videns movetur ad fugam. Similiter autem quicumque videt hostes et sentit, quoniam praelia sunt, sive resistendo, sive fugiendo movetur. Etiam sicut se habet in sensibilibus et sensu, sic se habet in phantasmatibus et intellectu in homine vel in phantasia ratiocinatur tanquam videt ea coram oculis suis, et deliberando determinat futura bona vel mala ad praesentia phantasmata, sicut praecipue faciunt melancholici et dormientes in somnis. Sicut enim: in somnis ad. imagines mulierum moventur membra ad coitum, et perficitur delectatio ac si esset res praesens, propter quam species tales imprimantur in corpora : quandocumque enim in phantasia est conveniens forma vel disconveniens corpori, statim virtutes quae sunt affixae membris, movent corpus ad inducendum illam.
Et ideo aliqui facti sunt leprosi et aliis infirmitatibus detenti, quod imaginationibus leprae frequenter detinentur vel alterius infirmitatis, cum in phantasmatibus dicat determinando anima aliquid esse tanquam laetum vel tanquam triste : et si non sit secundum esse, tamen fugit tunc a tristi, aut imitatur laetum. Et universaliter sic est in omni actione : et actionem voco quod actuale potest agi per nos, sic sunt omnia quae ad delectationes vel tristitias pertinent, vel ac communicationem vitae animalium inter se. Si autem verum et falsum accipiatur sicut actu, ita quod non sint accepta in rebus actualibus per nos, quae dicuntur praeterita : tunc adhuc sunt in eodem genere : quoniam sunt cognitiones in phantasmatibus acceptae : sicut et bonum et malum actibilia et praeterita : sed. in eo quod simpliciter est verum et falsum, differt a bono et malo quoad genus cogitationis : quoniam simpliciter verum non est in his quae semper et ubique sunt vera quae sunt universalia : et haec non sunt phantastica cogitatione vel cognitione, sed intellectuali potentia. Similiter autem de contrario quod simpliciter est falsum : quia hoc est quod ubique et semper est falsum sine hic et nunc. Differunt autem verum et falsum a bono et malo quae in quodam sunt, quod sit agibile per nos, erit quidem verum et falsum in phantastica cognitione, sed non bonum et malum. Patet igitur quod in omnibus quorum species est in phantasmatibus, sicut in physicis et ethicis, analogia est inter sensibilia et sensum, et phantasmata ad intellectum phantasticum comparata.