CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Videntur autem involuntaria in duo dividi : quia etiam quae violenta sunt, et quae propter ignorantiam facta sunt, involuntaria esse dicuntur. Quamvis enim voluntarium dicat habitum, et involuntarium privationem, tamen oportet nos prius de involuntario quam de voluntatario dicere. Quia in civilibus involuntarium generalius est. Voluntarium enim in civilibus quod laudem habet vel vituperationem, non est consideratum nisi in actibus virtutum vel vitiorum. Involuntarium autem in civilibus quod veniam habet vel misericordiam, et in actibus et operationibus virtutum et vitiorum consideratur, et in multis aliis ad quae frequenter compellunt tyranni, et diversorum diversae violentiae. Quia igitur generalius refertur ad conversationem humanam, quam voluntarium, ideo prius de ipso est tractandum,
Adhuc autem actio voluntaria secundum quod est voluntaria, non recipit laudem vel exprobationem, nisi secundum quod remota est a contrario. Nullum enim principium primum secundum quod primum est, potest determinari nisi per negationem vel privationem,sicut dicimus primum esse ante quod nihil est. Et cum voluntarium primum principium sit operationum, determinari non potest nisi per negationem vel priva- tionem : et haec determinatio involuntarii praecedit determinationem voluntarii. Sicut volentes scire quid sit principium., praedeterminare oportet quid sit ante se nihil habere. Sic igitur voluntarium sciri non potest nisi involuntarii praedeterminata ratione.