In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:
" Et cum aperuisset sigillum quintum. " Nota : Illud sigillum est consolatio occulta animarum jam in septima aetate quiescentium, quae prius occulta erat Ecclesiae, sed fuit declarata Joanni, et per ipsum revelata Ecclesiae : ergo aperire sigillum quintum est occulta status Ecclesiae quantum ad statum animarum septima aetate quiescentium manifestare.
" Vidi subtus altare, " id est, sub protectione et consortio Christi, qui dici- tur altare factum de terra, id est, de Virgine. Exod. XX, 24: Altare de terra facietis mihi, super quod debetis offerre omnia, id est, super fidem ejus.
" Animas interfectorum. " Glossa : Capiti suo humiliantes se. " Animas " dico, " interfectorum, " id est, martyrum, " propter verbum Dei, " id est, Filium Dei, " quod habebant in corde " per fidem, " et propter testimonium quod habebant, " scilicet in ore per confessionem. Ad Roman. X, 10 : Corde creditur ad justitiam.
Vel, " Propter testimonium, " id est, Christianitatis titulum, " quod habebant. " in corde testabantur vita, et opere, id est, aliis testabantur.
" Et clamabant voce magna, "
Id est, magno desiderio, " dicentes, " id est, desiderantes. Psal. XXXIII, 18: Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos.
" Usquequo, " id est, usque ad quod tempus exspectas, " Domine, " qui potes omnia, " sanctus " in te, et sanctitatem aliis dans, a et verus, " implens promissa. Et in his tribus promissis Trinitas distinguitur personarum. Domine refertur ad Patrem, sanctus ad Spiritum sanctum, verus ad Filium : et hoc fit per appropriationem.
" Usquequo non vindicas sanguinem nostrum, " id est, effusionem sanguinis nostri, inferendo paenam persequentibus ? Sed quomodo Sancti petunt vindictam ? Videntur enim facere contra illud Levitici, XIX, 18 : Non quaeras ultionem, Responsio. Duobus modis potest peti vindicta: ex charitate, ut praedestinati convertantur a malo ad bonum, et praescit peccare desistant, ut per hoc minorem paenam in inferno habeant, quod es pietatis et misericordiae. Vel, ex crudelitate primo modo petunt, et supple " Usquequo non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra, " ic est, qui amore terrenis inhaerent ?Et nota
Repetitio vindictae est signum expressionis desiderii.
" Et datae sunt illis singulae stolae albae, "
Id est, beatitudo animae: sed postea accipient aliam post corporum resurrectionem. Isa. xli, 7 : in terra sua duplicia possidebunt.
" Et dictum est illis, " scilicet per inspirationem, " ut requiescerent, " id est, patienter exspectarent, " tempus adhuc modicum, " quia brevis est cursus poenitentis vitae respectu aeternitatis. Psal. lxxxix, 5 : Mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit. " Donec compleantur conservi eorum, " id est, illorum qui Deo serviunt sicut ipsi, " et fratres eorum, " id est, qui ad eamdem haereditatem sunt vocati, " qui interficiendi sunt, " scilicet, aperto martyrio, vel occulto, " sicut et illi, " id est, eadem causa, quia propter verbum Dei.
" Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,
Et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur.
Hic agitur de sexto sigillo. Et in apertione hujus ostenditur quae tribulatio ventura sit tempore Antichristi.
Et dividitur haec pars in duas. in prima manifestatur tribulatio Ecclesiae tempore Antichristi. in secunda, ne desperent boni, subditur consolatio ex praesentia Christi, ibi, VII, 2: " Et vidi alterum Angelum. "
In prima duo tanguntur. Primo, quod tanta erit tribulatio, quod in Ecclesia secundum omnem sui statum fiet immutatio. Secundo, quod propter hoc impedie- tur praedicatio, infra, VII, 1: " Post haec vidi quatuor Angelos. "
In prima duo. Primo quod erit praedicta immutatio. Secundo, ponitur hujus immutationis manifestatio: et hoc dupliciter : primo, quantum ad bonos : secundo, quantum ad malos. Primum, ibi, " Et sol factus est. " Secundum, ibi, v. ii: Et omnis mons, etc. "