In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Si nihil pueri extra uterum est,baplizabilis non est; si pars principalis, sic; si autem pars minus principalis appareat, baptizandus est, et postea natus, sub conditione rebaptizandus. Quod addit puerum de ponte ejectum non esse baptizatum, id tenent Richard. hic art. 4. q. 2. Palud. d. 6. q. 1. art. 3. Mars. 4. q. 4. art. 4. dub. 8. Soto. d. 3. q. un. art. 8. fin. Sylvest. v. Baptismus 4. g 10. et 5. g 1. August. et Armil . ibi, Scot. d. 5. d. 3. innuit oppositum, vel saltem manet dubius.
Ad (b) quaestionem dico, quod vel puer secundum omnes partes est in utero matris ; vel secundum aliquam partem apparet extra uterum. Si primo modo, dico quod non potest baptizari; non propter rationem priorem. quia conjunctus est causae corruptionis, sed quia Baptismus est lotio vel ablutio in aqua ; sed parvulus sic in utero, non potest lavari, quia nec sic immediate tangi ab aqua.
Ex hoc sequitur (c) corollarium, quod si parvulus corio involveretur, et illud poneretur in aqua, ita quod aqua non tangeret corpus, non esset baptizatus, sed si tangeretur aqua, bene: sed projectus de ponte, non, quia hoc non est ad vitam ordinatum, vel lotionem, sed ad mortem.
Si secundo (d) modo sic : aut apparet pars principalis, ut caput, et tunc potest baptizari in illa parte, et in hoc etiam simpliciter baptizari ; non est enim verisimile, quod in die Pentecostes, quando baptizati sunt tria millia, Act. 2. quod quilibet quantum ad totum corpus suum lavaretur aqua, sed praecise quantum ad faciem aspergendo, vel quantum ad caput perfundendo. Et in isto casu, si post puer nasceretur, non oporteret ipsum baptizare. Si autem apparet pars minus principalis, scilicet manus vel pes, illa est baptizanda, quia ibi est tota anima, licet non omnis sensus, sicut in capite. Et si hoc minus sufficeret ad hoc ut esset simpliciter baptizatus, si nasceretur postea vivus, esset sub conditione baptizandus, ut docetur Extrav. de Baptismo, et ejus effectu, cap. de quibus. Credendum enim est, quod Deus suppleret illud, quod impotentia impediret ; talis enim etsi mortuus nascitur, sepeliendus est in terra benedicta, ratione dicta.
Ad primum concedo, quod Deus per donum suum potest justificare parvulum non natum, sicut fuit de Jeremia, Joanne Baptista, de Virgine Maria; sed non per istud Sacramentum, quia dum est in utero matris, capax non est hujus Sacramenti.
Ad secundum dico, quod quantum ad servitutem temporalem, filius dum est in utero, non est distinctus a matre; non enim habet dominus dominium in parvulo, nisi quia in matre: sed quantum ad servitutem, vel libertatem spiritualem, non est simile, quia ista respicit distinctam personam: parvulus autem in utero est ita distinctus in persona a matre, sicut extra uterum.
Ad tertium, concedo quod fructus inquantum est aliquid arboris, sequitur conditionem arboris, tamen inquantum est aliquid in se, potest habere conditiones oppositas arbori in se ; potest enim fructus esse mollis, et arbor dura. Sic in proposito, quia justitia et injustitia respicit personam in se, non ut conjunctam, vel divisam localiter, respectu alterius personae, et ideo justitia potest competere proli, licet non matri, et e converso.
Aliter potest dici ad intentionem Apostoli, sed hoc sufficit hic. Ibi enim, 11. c. reprehendit Romanos ab insultatione Judaeorum, dicebant Judaeos esse ramos excisos, et aliquos insertos: propter hoc, dicit aliquos Judaeos bonos esse, et non excisos, sed naturales ramos, sic dicen do : si radix sancta est, id est, Pa triarchae, qui fuerunt quasi radices plebis Judaicae, et rami, scilicet Sancti, patet de Apostolis, qui fuerunt Judaei.
Circa secundum membrum distinctionis de recipiente Sacramentum, et non rem Sacramenti, quod praecise convenit adultis, quaero duo : Primo, utrum adultus non consentiens potest recipere effectum Baptismi? Secundo, utrum adultus fictus recipiat effectum Baptismi?