IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa istam quaestionem, ubi dicit quod quando aliquod praedicatum non verificatur de aliquo communi, nisi pro aliquo supposito, oportet prius quaerere verificationem illius praedicati de supposito, quam de communi, sicut album non verificatur de homine. Primo, quia accidens reale non est natum inesse primo alicui communi,
sed verificatur de homine pro supposito. Si ergo ipsum album vere verificatur de Francisco, dicendo, Franciscus est albus, sequitur quod secundo verificatur de homine, ut patet in Logica: et sic cum dico : Deus est homo, quia Deus est quid commune ad tres personas, licet tamen non divisus in illas, cum sit unum singulare, hoc praedicatum homo non verificatur immediate de Deo, nisi ratione alicujus suppositi ; oportet ergo primo videre si verificatur de aliquo supposito, puta quod haec sit vera, aliquod suppositum divinum, puta Verbum est homo, sequitur quod Deus erit homo, per syllogismum resolutorium sic, hoc est homo, demonstrando Verbum, et hoc est Deus; ergo Deus est homo.
(b) Secundo oportet videre de veritate hujus causae, scilicet Verbum est homo. Et dicit Doctor duo : Primo, quod cognoscens perfecte Verbum et naturam humanam, ac unionem illorum quod est una contingens immediata. (Et nota de propositione contingenti immediata in prologo quaestionis de subjecto Theologiae.) ista enim intuitive cognita : Verbum est homo, est immediata, ad quam multa mediata sequuntur, quia sequitur ista : ergo Deus est homo, et homo est Deus, et Deus est crucifixus, et homo creat et hujusmodi, et dicit Doctor, quod propositio immediata contingens non est nota ex terminis. Hoc patet, quia quando aliqua propositio est nota ex terminis, termini sic habent necessariam habitudinem ad invicem, quod ipsis apprehensis habetur notitia clara de propositione illa, ut diffuse patet in 1. dist. 2. part. 1. quaest. 2. et distinct. 3. quaest. 4. Sed termini propositionis contingenter non habent necessariam habitudinem ad invicem, quia tunc propositio constituta ex illis terminis esset necessaria, et nullo modo contingens. Et sequeretur etiam quod illis terminis cognitis, statim cognosceretur propositio, quod est falsum ; nam si quis intuitive videret Verbum et naturam humanam, non haberet istam veram : Verbum est homo, nisi intuitive videret etiam unionem terminorum, quae unio est simpliciter contingens. Sequitur: Aut non habemus conceptum proprium, etc. Dicit Doctor secundo, quod si cognoscerem Verbum tantum confuse, et per revelationem, et non sub propria ratione, ista propositio: Verbum est homo, esset contingens et mediata, et dependeret ab alia immediata, quae est, quando Verbum cognoscitur sub propria ratione, de hoc diffuse in quaest, 1. prolog.
(e) Est ergo veritas, etc. Puta quando revelata est nobis immediate, vel alicui, cui firmiter credimus, ut Evangelistis ; aut est ostendenda ex aliquo credito. Nam si credimus quod Verbum sic sibi univit naturam humanam, quod vere subsistit in illa, et est suppositum illius, statim potest inferri quod Verbum est homo. Sequitur: Ergo per eam, etc. Ly formaliter non debet accipi quidditative vel essentialiter, sed denominative, accipiendo denominative, non quando praedicatum est accidens, quia natura humana non est accidens, sed quando praedicatum est extraneum subjecto, ita quod non conveniat sibi in aliquo modo dicendi per se ; hoc modo accipitur denominative in expositione auctoritatis Damasceni ibi, id est, persona ordinatur denominative, quemadmodum et homo.