REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Deus potest remittere culpam sine infusione gratiae ?
Doctor de hac agit 2. dist. 28. q. I. et 3. dist. 23. et 4. d. 25. q. I. et dist. 16. q . 2. Suar. 7. de gratia c. 22. Vasq. I. 2. d . 27. Scotus 4. d . 15. q. I. Bellarm. de Justific.
Secundo quaeritur : Utrum Deus possit remittere culpam mortalem sine infusione gratiae ? Arguitur quod sic, quia talis culpa non videtur nisi duo importare : Unum per comparationem ad animam in se, scilicet privationem nitoris, vel cujusdam pulchritudinis refulgentiae ; aliud in comparatione ad Deum, scilicet reatum, quo quis obligatur ad paenam ; sed Deus potest utrumque istorum tollere sine gratia ; ergo, etc. Probatio minoris quantum ad primum, quia illa privatio non est nisi privatio alicujus nitoris naturalis in anima, quo anima magis illuminata esset disposita ad recipiendum refulgentiam supernaturalem, scilicet gratiam, et non est privatio alicujus supernaturalis, quia talis privatio est etiam in homine in puris naturalibus existente, in quo tamen non esset peccatum ; sed Deus potest restituere hujusmodi nitorem naturalem sine gratia ; ergo, etc. Nec propter reatum necessario est simpliciter gratia, quia talis reatus non dicit nisi habitudinem ad Deum, ut punitorem ; Deus autem potest punire et non punire. Unde nihil absolutum ponit in Deo, nec in peccatore. Sed talem habitudinem tollere potest Deus sine gratiae infusione, quae est quid absolutum ; ergo, etc.
Secundo sic, in quocumque statu potest Deus hominem producere, ad eumdem statum potest reducere, quia annihilatum vel corruptum potest reparare ; sed Deus potest hominem in puris naturalibus creare sine gratia ; ergo ad illum statum potest reducere.
Tertio sic, quia si Deus non potest hoc, sequitur quod homo viator poterit esse obstinatus, quia Deus non necessitatur ad inlusionem gratiae, nec ad aliquid agendum extra se ; ergo existens in peccato mortali quantumcunque se disponat, cum ad hoc se disponere non possit sine gratia, ut dicis, sequitur quod erit obstinatus, quia non poterit ab illo resurgere sine gratia, quam Deus non necessario infundit ; ergo, etc.
Item, si Deus non potest culpam remittere sine gratia propter obstaculum maculae, aut ergo illud impedimentum ponit aliquid in anima privativum aut positivum ; modo non privat aliquo dono supernaturali, quia nunquam infuit gratia existenti in peccato originali ; si vero privat aliquo dono naturali, illud potest restitui sine gratia ; ergo, etc.
Contra hoc videntur esse dicta Sanctorum et Doctorum, et praecipue Augustini libro de natura et gratia in fine, ubi dicit quod dicens aliquem sibi posse cavere a peccato sine infusione gratiae, ore omnium anathematizandus est; sed non est majus posse cavere a peccato committendo, quam resurgere a commisso ; ergo, etc.