Chrysostomus in Matth..
Quia futurum erat ut discipuli cum praemissis persecutionibus etiam diffamati malam opinionem paterentur, quod multis onerosius esse videbatur, hic eos consolatur a seipso, et ab his quae de ipso sunt dicta; cui consolationi nulla poterat esse aequalis. Hilarius in Matth..
Dominus enim lumen aeternum, dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatium ante praemisit, ut gloriae loco amplectamur, si domino nostro vel passionibus adaequemur; unde dicit non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Chrysostomus in Matth..
Intelligendum, donec fuerit discipulus et servus: non est, inquam, super magistrum et dominum, secundum honoris naturam. Nec mihi ea quae raro contingunt hic obicias; sed ab his quae sunt in pluribus, suscipe hunc sermonem.
Remigius. Magistrum autem et dominum semetipsum appellat; per servum et discipulum, suos vult intelligi apostolos.
Glossa. Quasi dicat: ne indignemini tolerare quae tolero, quia dominus sum, faciens quod volo, et magister, docens quod utile scio. Remigius. Et quia haec sententia minus videbatur superioribus verbis congrua, quo tendant verba, manifestatur cum subditur si patremfamilias beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? chrysostomus in Matth.. Non dixit: servos, sed: domesticos, ut multam ad eos familiaritatem ostenderet; sicut et alibi dixit: non dicam vos servos sed amicos meos. Remigius. Quasi dicat: vos ergo temporales honores et humanam gloriam non quaeratis, dum me videtis per irrisiones et opprobria genus humanum redimere.
Chrysostomus in Matth..
Non solum autem dixit: si domus dominum conviciati sunt; sed ipsam speciem convicii, quoniam beelzebub eum vocaverunt.
Hieronymus. Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur in regum volumine idolum muscae: beel, ipse est bel, sive baal; zebub autem musca dicitur.
Principem ergo Daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur propter immunditiam, quae exterminat suavitatem olei.