Absque proportione # cum virtutes illarum substantiarum quodammodo sint infinitae, quasi non in magnitudine existentes # ex aliis intelligibilibus,# iste est enim processus in scientiis omnibus ut ex praecognitis ignotorum cognitio assumatur # hoc non est nisi quia desunt nobis principia illius scientiae aut exercitium.
Non autem deesset nobis exercitium, si principia ad hoc haberemus, cum per principia habita homines per diversas scientias ad multa intelligenda pervenerunt, ad quae studium hominum adhibetur.
Sed # praeterea, intellectus possibilis est quo intelligit anima, ut dicitur in III de anima. Intellectus autem possibilis impossibile est quod intelligat substantias separatas secundum positionem Avempace. Ponit enim eum esse idem cum virtute imaginativa, quae est corruptibilis et in magnitudine. Talis autem virtus non se extendit ad illud quod est incorruptibile et penitus a materia separatum.
Impossibile est igitur secundum eius positionem quod intelligamus substantias separatas # etiam # quasi hoc contingat intellectui possibili ratione suae substantiae, quod per ipsum non possumus intelligere sine phantasmatibus, per quae substantiae separatae non possunt apprehendi. Nihilominus # intelligibilis # existens # intellectum # intellectum # quam habet ex parte intellectus possibilis;# inquantum # intelligemus # dicitur # quis dicitur # ut intelligere possit,#