Mirifica. Hic ponitur petitio: et est duplex.
Prima de sui liberatione. Secunda de inimicorum dejectione, exurge domine, praeveni eum. Circa primum duo facit. Primo petit liberationem. Secundo subdit necessitatem liberationis, ibi, inimici mei. Circa primum tria facit. Primo petit misericordiam.
Secundo salutem, ibi, qui salvos facit. Tertio liberationis modum, ibi, custodi me ut pupillam oculi. Dicit ergo, mirifica. Quod quis liberetur a parvo hoste, non est mirum: sed cum quis liberatur a maximo malo, vel hoste, hoc est mirum; et hoc petit, mirifica, idest mirabiliter libera me. Et hoc non secundum judicium hominis, sed secundum misericordiam tuam: Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram, extolle adversarium, et afflige inimicum.
Et hujus ratio est, quia tuum est et proprium.
Qui salvos facis sperantes in te: Eccl. 2: nullus speravit in domino, et confusus est. Et salvas, a resistentibus dexterae tuae. Dextera dei sive virtus est operativa spiritualiter in bonis: Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. Dicuntur resistere dexterae dei Daemones sive peccatores qui impediunt spiritualia. Vel dextera dei dicitur christus: Psal. 117: dextera dei fecit virtutem. Cui resistunt Judaei contradicendo ejus doctrinae: jo. 7: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? et detrahendo illius operationi: jo. 9: non est hic homo a deo qui sabbatum non custodit: Luc. 11: in beelzebub principe Daemoniorum ejicit Daemonia.
Sed est quaestio contra Psalmum (Ps. 75): tu terribilis es, et quis resistet tibi? nullus ergo suae voluntati potest contradicere: job 9: deus cujus irae nullus potest resistere.
Et dicendum, quod nullus efficaciter potest resistere ei, sed potest habere voluntatem sive propositum resistendi.
Consequenter ponit modum liberationis, quia diligenter et tute: ideo dicit custodi me ut pupillam oculi. Pupilla oculi cum diligentia custoditur, quia nihil quod laedere possit permittitur appropinquare; sic et facit deus in custodia servi sui: Deut. 32: circumduxit eum, et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui: Zach. 2: qui vos tetigerit, tangit pupillam oculi mei. Vel secundum Glossam, pupilla oculi dicitur christus dirigens: Eccl. 3: virtus visiva est in pupilla qua discernimus bonum a malo, et christus discernit fideles ab infidelibus, et a bonis malos, ad hanc diligentem custodiam manifestandam utitur duplici metaphora: scilicet umbrae et alarum. Umbra enim refrigerat ab aestu, sic et tutela dei refrigerat dans securitatem. Item alis gallina pullos contra milvum custodit; sic et deus suis alis, quae sunt charitas et misericordia, justos defendit a rapacitate Daemonum.
Matth. 23: quoties volui congregare vos, quemadmodum gallina congregat pullos sub alas, et noluistis? his ergo alis deus nos elevat ad superna: Ps. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam, beatus populus etc.. Hier. 31: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Vel pupilla oculi dicitur anima; quia sicut pupilla quae est in medio oculi, circumdatur multis pellibus ad defensionem, et homo apponit manum, et fere omne quod habet, ne laedatur; sic debet homo facere pro anima: job 2: pellem pro pelle etc.: quia, ut dicitur Marc. 8, quid prodest homini si mundum universum lucretur et animae etc.. Vel custodi me, ut pupillam oculi, idest ut christum, sub umbra alarum tuarum protege me, idest sub custodia Angelorum: Ps. 90: Angelis suis mandavit de te etc..
Vel duae alae sunt duo brachia christi extenta in cruce: Deut. 32: expandit alas suas, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis. Consequenter ostendit a quibus competit liberari, quia a facie impiorum qui me afflixerunt; idest a potestate et praesentia Daemonum, vel falsorum fratrum. 2 Cor. 11: periculis in falsis fratribus.
Qui me afflixerunt, tentationibus et persecutionibus.
Exod. 1: oderant filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis. Sic nos debemus petere liberari a peccato: Eccl. 21: quasi a facie colubri fuge peccatum.