DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria tribunal.
Tribunal quod secundum Isidorum dicitur ex eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi: et est locus in sublimi constitutus unde universi exaudire possunt. Et exempla gloriosae Virginis nobis proponuntur, quasi quaedam praecepta quibus instrui debemus et informari ad vivendum secundum beneplacitum divinae voluntatis.
Vel, tribunal nominatur a tribus : eo quod ad illud tribus convocentur: tribunal enim est sedes tribuni, vel sedes judicis, sicut dicit Glossa super Joannem : quia Christus in ea carne quam assumpsit de Virgine, judicabit: dedit enim ei Pater judicium facere, quia filius hominis est . De hoc tribunali dicitur, III Regum, vii, 7 et 8 : Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit Salomon : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu, simili opere.