LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De salice, et sambuco, sandalo, sechiu, sorbo, sparago, stacte, storace.
Salix dicitur, eo quod cito salit in incrementum. Est autem arbor in locis humidis melius convalescens, radices non multum profunde figens, asperi corticis quando antiquatur: sed est lenis in juventute, ramorum multorum, qui cum praeciduntur ex ea, cito recrescunt. Folium habet longum et strictum, latius quam sit folium amygdali, et in caeteris ejus dispositionibus est nota. Est autem amari et abominabilis succi, qui in principio aestatis, circa solstitium exsudat spumoso de ipsa in ramulis, ita quod stillat: et in medio spumae illius profert vermiculos volatiles ad modum gurgulionum formatos : nec habet fructum apud nos, nisi hic dicatur fructus ejus, quod quaedam lanugo resolvitur de ipsa circa autumnum, quam etiam ventus excutit de ipsa. Avicenna tamen loquitur de fructu salicis in simplici medicina.
Est autem frigida et humida. Folia autem ejus stiptica sunt sine mordicatione. Cinis autem ejus vehementer est stipticus. Gumma autem foliorum est vehementis abstersionis et subtiliationis. Folia autem sparsa in domibus aerem infrigidari et mitigant calores infirmorum.
Cinis ejus eradicat verrucas, si cum aceto misceatur. Succus autem foliorum ejus ultima et efficax cura est contra saniem ex aure fluentem, et alias multas habet operationes. Magicis autem studentes, dicunt quod semen ejus in potu haustus, exstinguit libidinem, et foeminas facit infecundas.
Sambucus autem est arbor medullosa valde, ita quod quasi fistulae species appareat, sed quando grassatur truncus ejus, minoratur medulla, et est lenis corticis : sub cortice exteriori habet pellem mollem viridem valde, et haec solvit ventrem, et purgat pituitam, et provocat vomitum : et haec faciunt folia et fructus ejus. Est autem calida et sicca. Florem autem habet ad modum coronae formatum aromaticum confortativum quando pulmenta cum eo condiuntur. Folium autem latum ad motum communium arborum : et est una de arboribus quae citius frondescunt, et tardius florent. Dicunt autem, quod rasus cortex interior, si manus radentis ab imo superius mota radat, solvet superius per vomitum : et si manus radentis a superiori inferius mota radat, solvet inferius per anum: et hoc saepius est expertum. Ramificatur autem haec arbor inordinate valde ubi valde fuerit magna, ita quod radix nihil possit nisi ministrare stipiti: aliter enim semper emittit stipites multos : et hi quandoque inferius, et quandoque superius emittunt : et est lignum frangibile, eo quod non sit rectorum pororum, et nodosum efficitur quando antiquatur : et cum ramus ejus evulsus in terra plantatur, emittit radices in infima parte, sed inter superficiem terrae et imum ejus, et inferior pars quae est sub radicibus amissis statim arescit : superius autem immediate sub loco emissionis ramorum invenitur viride. Caetera autem hujus ligni propria cuilibet sunt manifesta.
Sandaliis est arbor Indiae habens lignum trium colorum. Quaedam enim est alba, et quaedam rufa ad nigredinem tendens sicut sanguis, quaedam autem est citrini ligni. Rufa autem sandalus quaeritur ad tincturam pannorum. Est autem lignum frigidum et siccum. Galenus enim vult rubeam esse fortiorem. Sandalus enim prohibet attractionem, et maxime cum rubea confert tremori cordis, et accidenti in febre, et debilitati stomachi calidi, et linita et bibita : contra febres autem calidas confert proprie alba.
Sechiu arbor est, et de speciebus est albae spinae. Est autem jam dictum quae sunt spinae albae, quoniam illae sunt in multis lignis. Est autem hoc lignum dolabile et planabile valde, et non putribile, eo quod multum sit, et non facile inflammabile, eo quod non habeat unctuosam humiditatem sicut caetera lignabilia, et ideo adolebatur templis deorum ab Antiquis.
Sorbtjs est arbor magna et fructuosa, cinorei et lenis aut non multum asperi corticis, in foliis sicut fraxinus fere, fructum habens, qui etiam sorbus vocatur, et est ponticus vehementis ponticitatis cum acedine : et ideo comedi non potest nisi potsquam mollificatum fuerit ante putredinem, sicut nec fructus mespilorum. Est autem fructus pyramidalis, sicut pyram solidum, et terrestris rubeus contra solem, et in illa parte croceus quando est maturus, et confortat stomachum, et stringit ventrem.
Sparagus est arbor, aut verius frutex habens grana quaedam loco fructus, et est calidus ejus siccus, ut vult Avicenna : Galenus tamen dicit esse temperatum. Abstersivam autem habet virtutem et aperitivam oppilationum, praecipue renum et hepatis. Radix autem et semen valent dolori dentium. Expertum autem est, quod decoctio in vino valet contra morsum ruteiae : et si decoctio ejus detur cani, interficiet eum.
Stacte autem gumma esse dicitur eliquata de myrrha : dicunt enim myrrham aliquantam stillare forte quando fervido soli objicitur, et lacrymam quae effluit, stacten dicunt vocari. Verius autem est, quod arbor quae vocatur myrrha, in quibusdam terris ipsam distiliet: sicut enim triticum nobilitatur ex terra, ita et gumma myrrhae nobilitatur. Cum igitur optime digesta est, gumma est ejus et pura quae stacte vocatur, et est melioris odoris quam myrrha, et melius effectum myrrhae operatur. De myrrha autem superius est determinatum.
Storax similiter est gumma, ut tradunt veteres, qui dicunt eam fluere de arbore Orientali et Australi primi et secundi climatis, quae eodem nomine vocatur, et quod est arbor ad modum mali granati in cortice et ligno et folio. Posteriorum autem quidam magis expertorum tradiderunt storacem gumma esse olivae aethiopiae : nec emittit eam nisi in terra illa propter abundantem calorem habitationis illius.
. Duplex autem est storax. Una quidem egreditur per se ut gumma : et alia extrahitur ex cortice arboris decocto. Et prima est efficacior et est citrina : et quando antiquatur, declinat ad colorem aureum, et vocatur hoc genus a Constantino calamita, et est siccum. Illa autem quae extrahitur ex decoctione corticis arboris, est nigra humida, et residet in fundo decoctionis faex ejus, et hoc genus vocatur a Constantino sigia. In utraque autem est caliditas et siccitas, et removent humiditates ex cerebro et mundificant ipsum : capitis tamen dolorem inducunt. Constantinus autem dicit quod supposita calamita aperit vulvam conclusam, et dure provocat menstrua, inglutita in modica quantitate provocat egestionem.