CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Violentum autem est cujus principium movens est extra operantem, et tale violentum est, in quod nihil confert operans vel patiens violentiam : puta si spiritus violentissimorum ventorum portaverit aliquem alicubi in damnum vel lucrum aliquorum, vel si homines violentum dominium super nos habentes, per nos tamquam per instrumenta aliquid operentur. Si enim aliquis a vento projectus, vel ab alto cadens vel alias aliter violenter impulsus, impulsu vel casu damnum faciat. Sic enim operatio damni non est ab ipso, sed a violentia tanta. Similiter si manus violenter extendatur, et extensa manu princeps percutiatur vel quicumque alius, non ille cujus est manus causa est operis, sed ille qui manu per violentiam utitur ad percutiendum. Utrumque ergo istorum violentum est, dummodo illo qui patitur vim, nihil conferat penitus ad actionem ejus qui infert .violentiam : si enim violentia interius per consensum approbetur, et placeat violentia., vel non displiceat, non in toto violentum est : quia interior voluntas concurrit ad operationem. Similiter si ille cujus manu aliquis percutitur non retinens manum, accommodet percutienti, non simpliciter violentum est : eo quod qui dicit se vim pati, aliquid confert ad violentiam : affert enim per consensum, vel non dissensum ad operationem. Hoc autem non nisi secundum praesumptionem potest judicare politicus. Sicut est hoc quod dicit Vulpianus, quod " si vir clarae dignitatis in civitate dicat se vim passum, non praesumitur esse verum : " quia non praesumitur, quod si in civitate magna clara dignitate praefulget, possit ei vis inferri. Simile judicium est si fortior dicat se vim passum a debiliori.
Attendendum etiam, quod non in idem genus ordinamus ea quae fiunt vi, et ea quae fiunt metus causa. Licet enim haec diversa sint, tamen non diversiPicantur in hoc quod est concedere veniam et misericordiam : per vim enim fiunt quae simpliciter coacta sunt, nullum penitus in vim passo habentia principium. Metus autem causa fiunt, quae timore majorum malorum sunt operata, et principium habent in metuente, quod est principium operationis proximum, licet non sit primum.