PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
De primo dicit: " Facile, " sicut ministri, " homines, " rationales, " discumbere, " commode sedere : ita quod incommoditas sessionis cum lassitudine non tollat eis dulcedinem refectionis. Discubitus enim sicut in ante habitis diximus, positio est corporis composita reclinatione et sessione.
" Facite " ergo vos discubitus, sicut boni ministri. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. lxi, 6 : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Discubitus autem in quibus discumbunt fideles, gradus sunt ordinis vitae, in quibus ad Christum vocantur, et sacramentis reficiuntur : unus quidem cum sibi similibus in matrimonio, alius in clericatu, alius in dominio, alius in religione, et sic de aliis. I ad Corinth. VII, 20 : Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. De discubitibus istis dicitur in Psalmo xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Sic ergo facite
"Illos discumbere, "
Hoc est, homines rationales, ut quilibet secundum rationem sui ordinis sit in Dei refectione, ita quod pabula competentia ministrentur cuilibet. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine. Quidam enim in hoc ordine Christo fuerunt propinquiores, et quidam remotiores : tamen omnes in lumine, et in cura, et in refectione ipsius. Sapient. VI, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est ei de omnibus. Jacob. I,5: Dat omnibus affluenter, et non improperat.
Discubitus autem iste, sicut dicitur, Matth. XIV, 19, stramento faeni quod multum erat in loco propter lassorum recreationem, est ordinatus. Faenum autem mollitiem significat carnis. Isa. xl, 6 : Omnis caro faenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Docet autem et nos hic, quod tempore lassitudinis mollioribus licet uti stramentis. Sed non licet in deserto religionis vel paenitentiae resoluta quaerere. Matth. XI, 8 : Qui mol-libus vestiuntur, in domibus regum sunt.
" Per convivia, "
Hoc est, per societates convivantium, ut unusquisque sederet in ordine suae societatis, nobilis cum nobili, et minor cum minore. Hic enim ordo sapientiae placet divinae. Genes. xliii, 33 : Sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
" Quinquagenos. "
Hoc dicit secundum longitudinem numeri sedentium in una linea. Multae enim lineae comedentium discubuerunt in campo. Significat hic numerus remissionem : quia annus quinquagesimus remissionis fuit annus. Et numerus dierum quinquaginta a Pascha (fuit tempus oblationis primitiarum) ad Pentecosten, quando in igne accipiendus erat Spiritus sanctus. Act. II, 1 et seq. : Dum complerentur dies Pentecostes , erant omnes, scilicet discipuli, pariter in eodem loco: et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis,... et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Congregatio enim turbarum congregationem significat discipulorum. Repletio turbarum repletionem significat Apostolorum. Haec est igitur causa, quod quinquageni in numero sunt ad invicem ordinati.
" Et ita fecerunt. "
Ecce obediens Domino ministerium Apostolorum. Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
" Et discumbere fecerunt omnes. "
Tangitur reficiendorum qualitas. Nullus enim excipitur a largiflua refectione ipsius, qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum . Et iterum, Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Attendendum autem, quod non reficitur nisi in aliquo gradu et ordine discumbens. Et sic etiam Praelati ignotos et inquietos gradum et ordinem suae vitae non demonstrantes sacramentali refectione reficere non debent. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
Omnibus autem in ordinibus Ecclesiae discumbentibus Ecclesiae sacramenta praebenda sunt, et nulli neganda. Nec sunt vendenda, sicut jam ante diximus, sed liberaliter et gratis conferenda. Proverb. XI, 26 : Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Benedictio autem super caput vendentium, hoc est, distribuentium pro mercede aeterna. Non enim sacramenta sunt ministrorum, sed sunt Christi. Et impius est minister qui bona Christi subtrahit filiis Dei.
" Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. "
Hic agitur de perfectione miraculi.
Et tangit tria. Primo enim tangit ea quae perficiunt per modum causae. Secundo, tangit ordinem ministerii. Tertio, ea quae faciunt ad commendationem miraculi.
Quae autem perficiunt miraculum per modum causae, sunt quatuor : acceptio scilicet, respectus in caelum, benedictio, et fractio. Est autem acceptio materiae ciborum. ad divinam virtutem (quae in manibus suis erat) revocatio. Respectus autem in caelum, significat caelestis et divinae virtutis (quae est in Patre et Spiritu sancto) concordem cum sua virtute, et indivisam operationem. Benedictio significat boni divini in panem descendentis multiplicationem. Fractio significat istius boni ad capacitatem singulorum divisionem.
Per primum confutatur Manichaeus dupliciter secundum duas expositiones. In hoc enim quod materiam veterum ciborum accepit, non novam creavit, ostendit quod visibilia corporalia ad esum corporis pertinentia ipse fecit, et quod non sunt facta a principe tenebrarum, et maledicta : sicut dicit Manichaeus. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 ad Timoth. IV, 1 et seq. : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Ex hoc patet, quod si princeps tenebrarum ista visibilia fecisset, et ideo immunda essent, numquam ea Christus multiplicanda in manus accepisset, sed nova creasset.
Dicit etiam Manichaeus, quod a malo Deo principe tenebrarum data sit lex Moysi. Si ergo secundum aliam expositionem, quinque panes sunt librorum Moysi refectiones, numquam Christus
Moysi per doctrinam spiritualem intellectum multiplicasset, accipieudo eam ad seipsum, sed refutatam abjecisset, et novam doctrinam attulisset. Sic ergo accepit ad se panes et pisces : ut ea quae creando fecit, ad se accipiendo divinae conjungeret virtuti, et in contactu manuum divinarum, panes et pisces multiplicando augeret. Matth. XXVI, 26 : Accepit Jesus panem, etc. Et quos in corpus suum mutavit, eadem potentia multiplicavit. Accepit etiam, quando sicut bona a se creata accepta habuit, Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona.,
Dicunt etiam haeretici immundum esse, quod per coitum generatur. Et s est hoc verum, tunc Christus non accepisset pisces, qui pro certo per coitum maris et foeminae et generant et generantur. Sed hoc facit haereticis errorem, quia ignari sunt et idiotae,et praesumunt docere quod nesciunt. Multis enim modis coeunt animalia : quaedam diu, sicut quae exterius habent pendentes testiculos : quaedam velociter, sicut quae interius habent testiculos : quaedam per conjunctionem velocissimam genitalium pororum, sicut pisces : quaedam per reflexionem et implicationem corporum circa se invicem, sicut serpentes. Et alii multi modi sunt coeundi. Quibus omnibus Deus concubitum et permixtionem sexuum et seminum indulsit, quando ea masculum et foeminam creavit, et multiplicari praecepit. Et ideo etiam ut hi confutentur, pisces cum panibus assumpsit : quamquam et in ipsis plantis, et in omnibus quae generant, oporteat esse virtutes permixtas maris et foeminae. Et nisi segetes ubique impraegnarent se et impraegnarenlur, nullum granum ex ipsis generaretur. Nec manus Dei umquam talia contingeret, si haec a principe tenebrarum creata essent. Manus enim Dei nihil tangunt quod immundum sit: quin etiam his quae aliquam immunditiam per corruptionem sunt passa, conferunt tactu suo mundi- tiam, ut leprosis et mortuis : sicut saepe in ante habitis dictum est.
" Respexit in caelum. "
Ut indivisam suam et Patris (qui in caelo est) et Spiritus sancti ostenderet operationis virtutem. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Matth. XI, 25 : Confiteor tibi, Pater, Domino caeli et terrae. Sic in caelum respexit suscitans Lazarum, Joan. XI, 41 et 42, dicens : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. Respexit etiam in caelum, ut adstantes respicere in caelum doceret ad Patrem caelestem. Psal. XXIV, 15 : Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
" Et benedixit illis. "
Qua benedictione verbali usus sit, vel quo signo, non legitur. Sed hoc certum esse constat, quod bonum caeleste panibus et piscibus indidit, quod eisdem dedit virtutem multiplicativam, quia sic omnis benedictio Domini intelligitur quod incrementa dat bonorum. Job, I, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Genes. I, 28 : Benedixit illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini. Sic ergo benedixit, quando virtutis suae escis illis bonum indidit.
" Et fregit, "
Hoc est, ad capacitatem uniuscujusque divisit. Parvuli enim in Christo integrum cibum non capiunt, nisi dividatur, et proportionata viribus eorum apponantur. Et hoc est miraculum quod pauci advertunt, quod ex eodem genere cibi, et parvulis convenientia (qui tamen liqui- dum desiderant cibum) et maturioribus competentia (qui solidum cibum requirunt) et infirmis (qui gratia curationum sequebantur, qui levem quaerunt cibum ab infirmo stomacho vincibilem) exhibuit. Et quod in desiderio naturali unicuique saporem quem desideravit, praesentavit. Sapient. XVI, 21 : Deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
Attende autem, quod sicut tunc, ita et nunc, suis quidem viribus semper Dominus escam omnem frangit: licet forte manus hominis ministret aliquando ad fracturam. Nullus enim ex una materia conditum in tot sapores, et in tot qualitates diversorum edentium, cibum convertere posset, nisi Deus. Sic facit in cibo corporali. Sic etiam in Eucharistia. Sic in verbo suo quotidie perficit fractionem.
Sed, heu I hodie, quia deficiunt manus Apostolicae operantes in fractione per ministerium, stat turba in deserto expetens escarum benedictionem et non accipit a Domino. Thren. IV, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Et, ibidem, ii, 12 : Matribus suis dixerunt, hoc est, Praelatis : Ubi est triticum et vinum?... cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum ? hoc est, in subjectione Ecclesiarum, sive parochiarum. Dicunt enim nostri temporis Praelati contrarium ejus quod dicitur, Isa. III, 7, pro parte, et conveniens pro parte.Dicunt enim : Non sum medicus, scilicet animarum, sed tyrannus, oppressor, et interfector. Et in domo mea non est panis, scilicet verbi, et sacramenti, et virtutis. Quia nec verbum est mihi in doctrina, nec operatio sacramentorum in cura, nec gratia virtutis in conversatione. Et tamen constituite me judicem populi hujus, ut qui ruit totus corruat, et numquam adjiciet ut resurgat . Et hoc est quod conqueritur Dominus, Isa. LII, 5 : Dominatores ejusinique agunt, dicit Dominus, et jugiter toto die, nomen meum blasphematur, scilicet inter Gentes. Dominatores imperio dominantes, et non forma facti gregis ex animo, sunt majores in Ecclesia, constituti optimates capita populorum . Iniquissime agunt, quia nullum in Ecclesia nisi malum regimen assumunt. Et ideo nomen Christi factum est abominabile, et blasphematum.
" Et distribuit discipulis tuis. "
Hic tangit distributiones ministrorum. Non enim omnibus omnia commisit : nec uni sic omnia, quod non haberet aliquos in parte suae sollicitudinis : non omnia per seipsum perfecit, cum tamen hoc facere potuisset. Sed unicuique in ordine vicis suae ministeria ordinatim distribuit. Unde, III Reg, x, 5, Regina Austri mirata est ordines ministrantium in domo veri Salomonis. Daniel. x, 11 : Sta in gradu tuo. Sic enim ordinatum est regnum caeleste in Angelis: et sic ordo Ecclesiasticus de caelo descendit. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ? Sic, Luc. I, 9, Zacharias in ordine vicis suae sorte exiit, ut incensum poneret, quando revelatus est ei Angelus novae gratiae nuntiator.
" Discipulis suis " distribuit, quia ministerium in populum Dei accipere non debet, qui discipulus Christi non est. Ad Galat. ii, 8 : Qui operatus est Petro in apostolatum, scilicet circumcisionis, operatus est et milii inter Gentes. Unde, Luc. XXII, 23, dixit discipulis : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Psal. xliv, 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
" Ut ponerent ante turbas. "
Ecce finis ministerii. " Ut ponerent, " nihil aliud nisi quod a Domino acceperunt, " ante turbas. " I ad Corinth. XI, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Fidelis autem servus est et minister, cui nihil adhaeret in manibus quod a Domino accepit, quin fideliter et utiliter proponat turbis. Matth. XXIV, 45 : Fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Sed hodie accepta a Domino Apostolici nostri usurpant sibi, nihil utilium turbis proponentes. Pro certo quia fures sunt et furum socii, habentes Judae apostolatum, Dominum vendentes pro pecunia, quam loculis suis ingerunt et turbae non proponunt, dispensatione (quae omnia dissipat) se excusare molientes, et jura vocantes statuta sua : quae sic statuunt, ut sibi totum et nihil familiae Christi proponatur.
" Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim. "
Tangit miraculi commendationem a tribus : a multitudine manducantium, a saturitate cibos in veritate non phantastice sumentium, a superabundantia fragmentorum.
Dicit igitur : " Manducaverunt omnes, " hoc est, tota illa multitudo quinque millium virorum, exceptis parvulis et mulieribus. Dicit autem Augustinus, quod simili virtute multiplicat, sicut de paucis granis segetes creat, unde escas toti mundo largitur. Et ex hoc patet falsum dicere eos qui dicunt, quod hos panes ita multiplicaverit, quod nihil creando addiderit : sed in seipsis multiplicando in tantam quantitatem cibos istos produxerit. Et similiter dicunt de segeti- bus, quae singulis annis generantur. Isti sunt qui opus naturae in miraculum convertere nituntur, et philosophiam naturalem destruunt, et positiones quasdam vel potius fictiones asserunt, quibus sine omni ratione probationis credi volunt.
Ego autem sine melioris sententiae praejudicio dico, quod in totam multitudinem esca ista multiplicata est per additionem materiae elementorum in formam panis et piscium conversae : bene credens quod Deus de omnipotentia facere quod vult potest . Sed non credo eum hoc quod dicunt voluisse : quia nulla ostenditur ratione quare hoc voluerit. Et in creatura in qua operatus est, multo rationabilius, quod augeatur per additionem alicujus alterius, quam quod sine additione in seipsa multiplicetur.
" Et saturati sunt. "
Quod non esset si phantastica, ut haeretici dicunt, esset repletio : quia id quod phantasma est, non implet nec satiat. Psal. XXI, 27 : Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum. Isa. IX,+ 3 : Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe." Et sublatum est quod superfuit illis. "
Ecce tertium a quo commendatur miraculum : quia plus est de superfluo quam fuerit de principali primo, quod fuit quasi semen multiplicatum. Divina enim virtus semper exuberat et excrescit.
"Fragmen torum cophini duodecim."
Duodecim cophini significant reliquias duodecim Apostolorum, in nos redundantes. Quae eliam significantur per duodecim panes propositionis . Fragmenta enim sermonum Dei per eos in nos derivata sunt, reservata in cophinis, hoc est, in codicibus duodecim Apostolorum, et in doctrinis in quibus Dominus praecepit. Matth. XIV, 20, ut colligerentur in memoria cordium, et in cophino codicum ut non perirent. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Apocal. I, 11 : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia.
Significat etiam cophinus (qui est instrumentum per quod de viis fimus ejicitur) quod per doctrinas istas omnino ab Ecclesia corruptionis immunditia portetur. Psal. lxxx, 1 : Divertit ab oneribus dorsum ejus : manus ejus in cophino servierunt. Christus enim et Apostoli exemplis duodecim et doctrinis, et onera nostra portaverunt usque ad lassitudinis incurvationem, et cophinis doctrinae duodenae immunditias nostras putaverunt : ut veniens Dominus noster ad corda fidelium, nihil inveniat quod oculos majestatis ejus offendat.
Ex hoc igitur miraculo ad formam vitae praescriptam sunt confortati, ne solliciti sint aliquid secum in via tollere, securi quod procurator eorum Christus omnia de paucis augens abundanter ministrabit.
" Et factam est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli. "
Hic jam confirmatis Apostolis secundum vitae formam sibi traditam, de non sollicitos esse, de non tollendo aliquid in via, perficit totam hanc formam vitae, ostendendo qualiter in hoc Christus sequendus est : sicut et Petrus dixit, Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ubi dicit Hieronymus, quod non sufficit omnia relinquere, hoc enim et Socrates fecit philosophus. Unde adjungit quod per- fectum est, dicens : Et secuti sumus te.
Hic igitur agit qualiter Christus sequendus sit.
Ad hoc autem tria exiguntur. Quis videlicet sequendus sit, ne erretur in persona : in quo sequendus, quia in tollendo crucem : ad quid sequendus, quia ad gloriam resurrectionis quam ostendit in transfiguratione. Et de his tribus agit hic per ordinem. Et haec etiam est causa quare hic eodem ordine inducuntur.
In prima harum partium duo facit. Varias enim et vanas et imperfectas hominum de sua persona quis sit, sententias et opiniones a cordibus Apostolorum excludit, et veram adstruit de sua persona sententiam. Et secundo, quid de se futurum sit, et qualiter se sequentes praecedit, ostendit.
Adhuc autem duo facit in prima harum partium. Primo, excludit quae jam dicta sunt, scilicet, varia et imperfecta ab hominibus de se dicta : et secundo, elicit ad confessionem Apostolorum, vera et sufficientia fidei Christianae.
In prima harum tres sunt paragraphi: in quorum primo dicit, qualiter ad istam narrationem deventum est. In secundo, ponitur de hoc, quae de se sit apud homines opinio, interrogatio. In tertio autem, discipulorum ad interrogata responsio.
In primo tria facit. Notat enim primo continuationem, non temporis, sicut saepe diximus, sed potius probationis, qua suam adstruit intentionem de forma vitae confirmanda.
Et hoc est quod dicit :
"Et factum est,"
In opere temporali, sicut praefinivit in consilio suo aetaerno Deus. lsa. xxv, 1, secundum translationem Septuaginta: " Consilium tuum antiquum verum fiat . "
Secundo, dicit qualiter oravit pro his quos paverat,
" Cum solus esset orans. "
Homo enim cum orat solus esse debet, non tam in corpore, quam in secreto conscientiae. Matth. VI, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Mirandum autem est de Domino quomodo indefesse semper fecit, et operatus est salutem nostram. Turbas enim advenientes benigne recipit, de regno Dei erudit, infirmis curationem impendit, egentes pascit, pauperibus ministrari per Apostolos praecipit, omnes consolatos dimittit, sine turbis totum se in oratione ad Patrem pro dimissis effundit. Ad Hebr. v, 7 : In diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Jerem. xviii, 20 : Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. In his enim operibus, Apostolis et omnibus Praelatis formam dedit: quamvis, heu ! non sint constituti qui eum audiunt in parte ista.
Tertium autem est, quod in secreto orationis
" Erant cum illo et discipuli, "
Non quidem omnino in loco orationis, sed in loco dimissionis turbarum. Unde et Matth. XVI, 13, dicit, quod quando istam interrogationem fecit, quod venit in partes Caesareae Philippi, qui locus circa eumdem locum est, ubi ista contigerunt. Discipulos enim assumpsit, ut sicut formam ab ipso acceperant in proximorum aedificatione quam circa turbas exhibuit : ita formam acciperent in ora- tione, quam in secreto ad Patrem effudit. Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere.
" Et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbae?
At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit.
Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.
At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,
Dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum et Scribis, et occidi, et tertia die resurgere. "
Ecce interrogatio, quae sit hominum de se opinio. Dat autem exemplum Praelatis, quod aliquando etiam ab inferioribus requirant, quae de eis sit fama. Fama enim multum requiritur in Praelatis. I ad Timoth. III, 7 : Oportet Episcopum et , testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
" Quem me dicunt esse turbae? "
Duo dicuntur hic : interrogatio, et responsio.
Interrogatio " Quem, " in persona, " me dicunt esse turbae ? " cum tot signa meae deitatis viderint, tot beneficia a me receperint, tot testimonia Legis et Prophetarum audierint, tot doctrinis eruditi sint, tot exhortationibus ad credendum mihi sint invitati : tot testibus, Joanne, et vobis, et discipulis sint convicti. Per omnia enim haec famae bonae de persona . sua dedit causam. Sed qui per nullum bonum meritum famam sibi fecit, frustra de fama bona facit quaestionem, sed suam ab omnibus potest audire infamiam. Psal. IX, 6 : Non movebor a generatione in generationem sine malo. Mala enim quae perpetravit per infamiam, eum a generatione in generationem moveri super linguas hominum effecerunt. Velociter enim currit sermo ejus .
" At illi responderunt, et dixerunt. "
Ecce discipulorum ad interrogata responsio.
Alii " Joannem. " Responsio ista fidelis quidem est in veritate, et insufficiens tamen in confessione. Fidelis quidem, quia nec plus nec minus habet quam erat in dicto turbarum. Et est contra eos, qui libenter audiunt verba mendacii, dummodo dicantur eis placentia. Isa. xxx, 10 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Proverb. XXIX, 12 : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Isti autem meram et simplicem dictorum a turbis referunt veritatem. Ad Ephes. IV, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
Dicunt ergo:
" Joannem Baptistam. "
Tres diversitates opinionum referunt: quas etiam supra explanavimus, et assignavimus rationes earum.
Alii ergo dixerunt eum esse " Joannem Baptistam : " propter vitae excellentiam, et nativitatis privilegium, et baptismatis purificationem. Et fuit haec magna fama, sed non sufficiens. Magis enim debuerunt credere Joanni qui dixit, Joan. iii, 28 : Quia non sum go Christus, sed Agnus Dei quem demonstravit Joannes, et Verbum Dei quod praedicavit vox, quae fuit Joannes. Joan. I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cui testimonium perhibuit lucifer et lucerna Joannes. Lucifer, Job, xxxviii, 32. Lucerna, Joan. v, 35. Sed sponsus Ecclesiae, cujus sponsam Ecclesiam dixit esse paranymphus Joannes . Verbum enim Dei Filium, eo Filium quo Verbum, et Agnum Dei, et lumen mentium, et sponsum Ecclesiae credere Dei Filium, est credere Joanni Baptistae.
" Alii autem Eliam. "
Propter suscitationem mortui ,et propter divisionem Jordanis . Et hoc est insufficiens : quia Elias, non Dominus : sed in spiritu et virtute Eliae, Domini praecucurrit praeco et servus .
" Alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit."
Aut Eliseus, aut ille de quo Moyses praedixit, Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et haec eliam opinio fuit insufficiens : quia, Matth. XI, 12 et 13, dicitur: A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt. Et ideo nunc apparet Dominus prophetarum. Act. x, 43: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Ad Hebr. III, 5 et 6 : Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant.Christus vero tamquam filius in domo sua, quae domus sumus nos. Sic ergo istae opiniones Christo Filio Dei sunt insufficientes. Unde sequitur :
" Dixit autem illis. "
Veram ab eis confessionem eliciendo. Quasi dicat: Homines humana videntes, et insufficientem de me habentes confessionem, et humana sentientes, non intelligentes ea quae sunt sapientiae divinae, sic dicunt,
" Vos autem, " quibus datum est nosse mysterium regni Dei, qui in solido veritatis estis fundati, qui ad familiares revelationes prae caeteris admissi, " quem, " in persona," me esse dicitis, " corde credendo, et ore confitendo? Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam,ore autem confessio fit ad salutem. Et ab isto loco traxit rationem examinatio Episcoporum de fide et confessione antequam ordinentur in Episcopos : quia Christus de confessione sua examinavit Apostolos. Non enim debet esse Episcopus, qui veram et sufficientem fidem, et confessionem non habet de Christo.
Post hanc autem examinationem sequitur responsio.