LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De summaria collectione eorum quae dicta, sunt.
Summarie ergo dicimus, quod causa prima regit res creatas omnes praeter quam commisceatur cum eis. Cujus probatio est, quia regimen ejus non debilitat unitatem ejus ipsius, quae unitas exaltata est super unitatem omnis rei, nec destruit unitas actionem ejus, nec essentia simplicissimae unitatis ejus prohibet actionem ejus, eo quod sejuncta est a rebus omnibus : et ideo non prohibet quin regat res omnes.
Hujus autem causa est, quia causa prima fixa est stans in unitate sua pura semper : et ideo ipsa regit creaturas omnes, et influit super eas virtutem vitae et alias bonitates secundum modum analogiae virtutis rerum receptibilum et possibilitatem earum. Prima enim causa et bonitas pura influit bonitates super res omnes influxione una : verumtamen unaquaeque rerum quibus influit, recipit ex illa influxione secundum modum analogiae suae, et secundum modum capacitatis sui esse. Bonitas enim prima non influit bonitates suas super res omnes, nisi per modum unum. Et hujus causa est, quia bonilas ejus quam influit, est per suum esse, et per suum ens, sive quod est, et per suam virtutem, ita quod bonitas ejus et ens, sive id quod est, in ipsa sunt res una : propter quod ex. ipsa causa prima diversitatem habere non possunt, et diversificantur bonitates et dona largitatis ex cursu longinquum et propinquiori recipientis. Recipientia enim bonitates ejus non recipiunt aequaliter : quaedam enim eorum recipiunt plus quam quaedam : alia autem recipiunt minus. Hujus autem causa est magnitudo largitatis ejus, ad quam non omnia aequalem habent capacitatem.
Redeundo ergo dicamus incipientes a primo, quod inter omne agens quod agit per esse suum, et id quod est tantum, et inter factum sive causatum sui non est continuator qui sit in utroque. Continuator enim inter agens et factum suum causatum, non est nisi in his in quibus est additio naturae, qua agit super id quod est, sive super esse ejus quod est secundum quod est : et hoc non est nisi quando agens et factum fiunt per quoddam medium quod est instrumentum, et non facit per ens suum sive id quod est. Tale autem ens omne compositum est : propter quod et ipsum recipiens non recipit ab agente nisi per confirmatorem, qui continuat inter ipsum recipiens et factorem suum, et in talibus omnibus agens secundum id quod est, sejunctum est ab eo quod fit quod factum suum vocatur, per esse factor continuatus est facto. Agens vero inter quod et factum suum non est continuator, est penitus agens et potius inter agentia omnia, et est agens unum. Agit enim secundum totum id quod est: quia esse et id. quod est, in ipso idem est : et est faciens et regens decorum per finem decoris. Finem autem decoris dico, post quem non est possibile ut sit decus aliquod majus illo. Et regit factum suum sive causatum suum per nobilissimum regimen, quod est ultimum in nobilitate regiminis. Cu-
jus probatio est, quia regit res per modum per quem agit eas. Non agit autem nisi per ens suum, hoc est, per illud quod est. Ergo regimen ejus, et ens ejus, hoc est, id quod est, idem est, propter quod fit regens et agens per ultimum decoris, et regimen ejus est, in quo non est diversitas ex ipso, neque tortuositas, hoc est, turpitudo. Non enim diversificantur operationes ejus et regimen ejus propter causas primas superiores, nisi secundum meritum recipientis inferioris, sicut in ante habitis probatum est.