MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Plenitudo sanctorum est fidei et operum. Sic enim exponit, Glossa super il- lud, Stephanus plenus gratia ei fortitudine , id est, fide et operibus. Alias enim mala esset copulatio inter fortitudinem et gratiam, et inter bona opera et eleemosynam, nisi hoc quod est operibus bonis, supponeret pro omnibus bonis interioribus per charitatem, eleemosynapro exterioribus bonis per fidem operantem per dilectionem. Sic igitur differunt istae plenitudines substantialiter et originaliter. Est enim prima istarum plenitudinum quasi fontis plenitudo, secunda quasi plenitudo fluminis, tertia quasi plenitudo rivi a flumine descendentis. De prima, Etlier, XI, 10: Fons parvus crevit in fluvium maximum. Beatissima igitur Virgo Maria dicitur fons propter gratiarum abundantiam, parvus propter humilitatis excellentiam, et propter hoc crevit in fluvium maximum quando genuit Dominum nostrum Jesum Christum,qui dicit in Ecclesiastico, XXIV, 41 : Sicut aquaeductus exivi de paradiso, scilicet Dei: Et ab isto flumine descendit plenitudo sanctorum quasi quidam rivus, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus . Prima istarum plenitudinum omnium privat vacuitatem, secunda negat particularitatem, tertia importat redundantiam. Plenitudo beatissimae Virginis privat vacuitatem : quamdiu enim vas potest recipere aliquid, tamdiu habet aliquid de vacuitate. Unde omnis creatura alia habet aliquid vacuitatis : quia majorem gratiam potest recipere. Ipsa autem sola gratia plena, quia majorem gratiam non potuit habere : nisi enim ipsa divinitati uniretur, major gratia non potuit intelligi, quam quod de ipsa acciperetur quod uniretur : hoc enim est, nisi ipsa est Deus, non posset major gratia intelligi, quam quod ipsa esset Dei mater. Unde Bernardus : " Legimus in Actibus Apostolorum, et Stephanum plenum gratia et fortitudine, et Apostolos fuisse re-
pletos Spiritu sancto, sed longe dissimiliter a Maria. Alioquin nec in illo plenitudo divinitatis corporaliter, quemadmodum in Maria habitavit: ecce illi conceperunt de Spiritu sancto quo modo Maria . " Et sic plenitudo beatissimae Virginis privat vacuitatem, plenitudo Christi privat particularitatem : non enim ad mensuram dedit Deus Spiritum sanctum. Glossa : " Non particulariter, neque per subdivisiones, sed generaliter et universaliter. "
Plenitudo sanctorum quae est communis, importat redundantiam : replet enim animam interius et effluit per operationem exterius. Et haec effluxio est duplex Quidam enim de minori perfectione fluunt ad exteriorem operationem, ad suiipsius salvationem, et aliorum per exempla aedificationem : et haec est communis sanctis omnibus habentibus tempus operandi: et haec plenitudo sufficientiae appellatur, ad quam tenentur omnes. Alii autem effluunt non tantum per bonam operationem in sui et aliorum salvationem, sed etiam in doctrinam salutarem et in Ecclesiae totius aedificationem. De prima istarum effluxionum : Tabita plena bonis operibus et eleemosynis fuit. De secunda: Repleti sunt Apostoli. Spiritu sancto. Et haec ultima est duplex. Quidam enim effluunt per bonam operationem et instructionem, quidam super hoc et sanguinis effusionem per animae pro fide positionem. Prima communis est omnibus Doctoribus, secunda Doctoribus et Martyribus. Et ad istam duplicem ex officio tantum Praelati tenentur. Et potest haec appellari plenitudo excellentiae, in qua praelati suos subditos excellere debent. Et de ultima istarum dicitur : Stephanus plenus gratia et fortitudine. Plenus, inquam, g ratia ad peccatores convertendos, fortitudine ad passiones sustinen- das. De omnibus plenitudinibus istis
dicitur in Ecclesiaste, 1, 7 : Ad locumunde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant, etc. Locus istarum plenitudinum est abyssus deitatis, unde exeunt
flumina omnia per gratiarum effluxionem, et redeunt per gratiarum actionem, ut iterum fluant per gratiarum multiplicationem.
Ex his patet solutio ad objecta.