LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter interimitur diffinitio aequivoci.
Quia autem de determinatione diffinitionis quae in complexione assignari potest jam multa dicta sunt, et inspiciendo in partes diffinitionis et in ipsam diffinitionem et consequentia ipsarum et ipsas circumstantias, antequam transeamus ad determinandam complexi diffinitionem, pauca de aequivoci diffinitione dicenda sunt, quod quodammodo est unum nomine et incomplexum, quodam autem modo est multa significatione.
Dicamus igitur quod si eorum nominum quae secundum aequivocationem dicuntur, omnium significatorum unam rationem secundumnomencommunem assignavit aliquis, interimitur diffinitio aequivoci : quia sic aequivoca essent univoca : univoca enim sunt, quorum est una communis ratio secundum unum nomen diversorum significatorum: et sic aequivoca essent univoca. Propter quod patet quod illa ratio communis, quam quis assignavit de aequivoco, nullius est de numero illorum significatorum quae aequivoce sub nomine aequivoco continentur : nam ista ratio aptatur omnibus. Similiter sicut ad univocum secundum nomen commune omnibus contentis sub nomine aptabitur ratio : et sic erit aequivocum univocum, quod est impossibile. Hoc autem (ut exempla ponamus) passa est cujusdam Dionysii diffinitio, quam de vita assignavit : dixit enim quod vita est motus ge- neris nutribilis naturaliter assequens nutritum: hic enim motus sequitur per unam rationem, vitam plantarum et animalium : et hoc quod dicit vitam et esse generis nutribilis quae naturaliter sequitur nutritum, nihil magis inest animalibus quam plantis : sed vita quae diffinitur, non videtur dici secundum unam speciem et formam et rationem in animalibus et plantis, sed altera est vita specie et substantia in animalibus, quia manifesta : et altera specie in plantis, quia occulta, hoc est, specie et substantia quae non valet facere vitam manifestam : unde una ratio non convenit vitae in animalibus et in plantis : assignata est autem ratio una : et sic peccat diffinitio. Patet igitur quod si contingat eam diffinitionem assignare quae secundum electionem electissima et potissima est diffinitio, oportet quod sic univoca et univoci nominis, et quod secundum unam speciem et unam substantiam significatam in isto nomine detur diffinitio. Hoc autem non est in diffinitione inducta : vita enim non secundum unam speciem et substantiam inest plantis et animalibus. Nihil tamen prohibet et eum qui conspicit aequivocationem esse in nomine, et intendit vel vult alterius aequivocatorum in aequivoco assignare diffinitionem, illum latere, et non propriam, sed communem utriusque significati assignare rationem, sicut et Dionysius fecit: sed nihil minus peccavit, si utroque vel utrolibet modo fecit. Cujus causa est, quia commune non erit vere, et per unam naturam communem, sed per diversas. Unde
haec consideratio valet praecipue non tam in aequivocis quam etiam in analogis, in quibus quodammodo est unum commune secundum rem, et ad quae non eodem modo referuntur ea quae continentur sub communi illo.
Quoniam autem in dialecticis oportet requiri consensum respondentis : propter quod dialectica propositio est interrogatio vocata: dabimus cautelas quibus idoneus efficietur opponens in talibus. Quia enim quaedam aequivocorum latent aliquando respondentem, bis utendum est interroganti sive opponenti ut univocis, qui si distingueret, statim apparebit quod alterius significatorum ratio non aptaretur in alterum sive aliud significatum, cum significata sint specie ratione et substantia diversa : et ideo si distinguat, statim videtur, quod non est diffinitum secundum modum debitum : et tunc resistet respondens : id enim quod universaliter diffinitum est, oportet diffinitionem talem habere, quod aptetur in omne quod sub nomine continetur ut suppositum. Cautela autem respondentis oportet esse opposito modo, quod etiam statim a principio latens dividat sive distinguat aequivocum : quia opponens rationem communem sive diffinitionem, omnibus sub nomine contentis non adaptavit.
Alia autem cautela in talibus observanda est : quoniam quidam respondentium aliquando dicunt quod univocum est aequivocum, quando et assignata de communi nomine ratio non aptatur uno modo ad omne quod continetur sub nomine : et aequivocum aliquando dicunt esse univocum, si una communis ratio nominis aptatur ad utrumque significatorum in nomine : prius opponens debet exigere, quod confiteatur respondens aut praesyllogizet, utrum dicat nomen, cujus assignata est diffinitio, aequivocum vel univocum : quocumque modo fuerit respondentes magis et facilius concedunt a principio, eo quod tunc non praevident quid confessione sua accidere vel sequi possit, quam in fine quando conclusum est.
Alia autem adhuc cautela est, quod si adhuc aliquis respondentium non facta confessione dixerit univocum esse aequivocum, eo quod in hoc omne quod significatur in nomine, non adaptatur diffinitio : tunc caute considerandum est opponenti si ratio nominis aptatur ad reliqua quae sunt praeter id in quo stat respondens : tunc enim palam est, quoniam univocum etiam erit reliquis. Si autem non concedat hoc respondens, tunc objiciatur contra eum, quod plures etiam erant diffinitiones reliquorum : nam duae rationes secundum nomen aptabuntur ad eadem, si aequivocum est univocum : una quaedam quae prior assignata est de communi nomine, et ea quae posterior assignata est de signato speciali : quia in univocis ratio quae convenituni, convenit et alteri.
Rursum adhuc tertia cautela utendum est opponenti, si aliquis diffiniat aliquid eorum quae multipliciter dicuntur : et ideo quia ratio non convenit aptata in omnia contenta sub nomine, et respondens dicat quidem quod non est aequivocum, sed impedimentum est in hoc quod nomen non potent omnibus aptari, oportet non institutum ad omnia, quamvis non aequivoce dicatur de illis, nec etiam diffinitio : tunc opponenti dicendum est contra talem, quod nomina oportet accipere et uti eis secundum rationem usus loquentis : nam loquendum est ut plures : et talis ratio quae est de nominibus qua utuntur plures, et quae consequuntur conveniens usum rationis, et quod respondens non debet movere talia, sed uti eis debet usu communi : quaedam autem non sunt dicenda similiter pluribus, quae sunt rationes significatorum sub nomine, in quibus sentiendum est ut pauci.