CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rationem finis non esse rationem fruibilis probat tripliciter, admittit tamen et explicat rationem finis praecellere, comitari vel sequi rationem objecti fruibilis.
De quarto (a) articulo, dico quod ratio finis non est propria ratio objecti fruibilis, nec in fruitione ordinata, neque in fruitione communiter sumpta. Quia non in ordinata patet ;tum quia tunc respectus includeretur in objecto beatifico in quantum beatificum ; tum quia iste respectus est ens rationis tantum; tum quia si, per impossibile, esset aliud objectum summum bonum ad quod non ordinaretur ista voluntas sicut ad finem, adhuc illud objectum quietaret, in quo tamen per positum non esset ratio finis.
Respectu ergo fruitionis ordinatae, ratio finis secundum veritatem concomitatur objectum fruibile, vel forte in apprehensione praecedit fruitionem. In fruitione inordinata finis apparentis, ratio finis concomitatur apparenter objectum fruibile, et forte in apprehensione praevia praecedit fruitionem eliciendam, quasi ratio objecti alliciens.
Sed in fruitione finis praefixi, ratio finis sequitur actum, quia vel dicit modum actus, vel modum objecti, ut talis finis praefixus actu terminat ipsum actum, quia voluntas appetendo illud propter se tribuit sibi rationem finis.
Ad primum principale (b) argumentum dico, quod frui accipitur extensive pro amore honesti, distincto contra amorem utilis et delectabilis; vel bona honesta dicuntur ibi pluraliter non propter pluralitatem essentiarum, sed propter pluralitatem perfectionum in Deo fruibilium.
(c) Ad secundum dico, quod relatio aliqua finita necessario est ad terminum vel objectum infinitum, quia quod est ad finem inquantum tale est finitum, etiam acceptum ut est omnino proximum fini, cum omnibus scilicet quae sufficiunt ad immediate attingendum finem ultimum, et tamen relatio finis ad quem est illud, immediate non fundatur nisi in infinito: et hoc frequenter accidit in relationibus proportionalium, et non similium, quia ibi prima extrema sunt maxime dissimilia. Ita dico in proposito, quod inter potentiam et objectum non est relatio similitudinis, sed proportionis, et ideo bene potest capacitas in natura esse finita sicut et natura est finita, et tamen esse ad objectum infinitum sicut ad suum correlativum.
Sicut quodcumque ens ad finem, quantumcumque sit finitum, nunquam tamen ad finem ultimum refertur nisi illud sit infinitum. Contra, objectum adaequatum saliat.
Respondeo, non adaequatum realiter satiat, sed in ratione objecti talis adaequatio est secundum proportionem et correspondentiam. Vel aliter dicendum ad secundum et in idem redit, quod licet appetitus creaturae sit finitus subjective, non tamen objective quae est ad infinitum. Et cum arguitur de adaequatione, dicendum quod duplex est adaequatio. Una in entitate, et haec requirit similitudinem in natura eorum quae adaequantur, et de hoc verum est quod arguitur. Alia est adaequatio in proportione quae necessario exigit diversitatem extremorum, et haec nullo modo potest adaequari. Exemplum de adaequatione inter materiam et formam,
(d) Per idem ad aliud dico, quod nihil est majus in ratione objecti, objecto proportionato animae, aliquid tamen est majus, hoc est, majori modo attingibile quam posset ab anima attingi ; sed ista majoritas non est in objecto, sed in actu, quod declaro in exemplo. Si ponatur aliquod album visibile secundum decem gradus, ponatur visus capiens istam albedinem, vel illud album secundum unum gradum, et alius visus ponatur perfectior isto secundum decem gradus, iste visus perfecte capiet istud album quantum ad omnes gradus visibilitatis ejus, ita quod videbit ipsum quantum est visibile ex parte objecti, et tamen si fuerit tertius visus auctior isto secundo, perfectius videbit idem album, unde non erit ibi excessus ex parte graduum objecti, sed tantum ex parte actus videndi.
(e) Ad quartum dico, quod intellectus assentit unicuique vero secundum evidentiam ipsius rei quam natum est de se facere in intellectu, et non est in potestate intellectus firmius vel minus firmiter assentire vero, sed tantum secundum proportionem ipsius veri moventis intellectum ; in potestate autem voluntatis est intensius assentire bono vel non assentire, licet imperfectius viso, ideo consequentia non valet.
Ad ultimum dico, quod non quaecumque forma satiat appetitum materiae totaliter extensive, tot enim sunt appetitus materiae ad formas, quot sunt formae receptibiles in materia: nulla igitur una forma potest per se satiare omnes appetitus materiae ad formas, sed una satiat perfectissime, scilicet forma perfectissima, illa tamen non satiat omnes appetitus materiae nisi in illa una forma omnes formae includerentur.
Ad propositum dico quod unum objectum potest includere omnia objecta aliquo modo, et ideo illud solum objectum perfecte quietat potentiam quantum potest quietare, sicut fuit argutum in 2. art. contra Avicennam: non tamen est omnino simile de quiete intus et extra, quia quodcumque receptivum quietatur intra aliquo finito recepto, sed extra sive terminative, non oportet quod finito quietetur, quia ad perfectius extra potest ordinari quam possit in se recipere formaliter, quia finitum non recipit formam nisi finitam, tamen bene habet objectum infinitum.
Cum probatur, quia quaelibet forma quietat materiam suam, quia aliter sub quacumque quiesceret violenter, dico quod quies violenta nunquam est, nisi quiescens determinate inclinetur ad oppositum, sicut exemplificatur de gravi respectu deorsum vel descensus et quiete ejus super trabem: materia autem prima ad nullam formam determinate inclinatur, et ideo sub quacumque quiescit non violenter, sed naturaliter quiescit propter indeterminatam inclinationem ad quamcumque.