IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad quaestionem dico. Quarta conclusio quoad primam partem est communis. Alensis 4. part. quaest. 8. m. 7. art. 1. g 2. citat varias rationes veterum, quae per rationem supra allatam a Doctore confutantur. D. Thomas 3. part. quaest. 8. art. 11. et caeteri Doctores in hac dist. 4.
Patet ex Augustino lib. 6. contra Julianum cap. 1. 6. et 8. cap. Si quidquid, de consecrat.dist. 5. In concilio Neocaesariensi cap. 6. negatur Baptismum praegnantis valere partui. Ratio autem est, quia nequit ablui aut tangi aqua, quod si contrarium posset fieri, et salvari sufficiens ablutio, valide baptizaretur a sensu contrario.
(c) Ex hoc sequitur corollarium, etc. Exprimit duos casus, in quibus Baptismus est nullus; primus, si in corio involvatur infans, ita ut aqua non tangat ejus corpus, non erit baptizatus; et perinde est de alio quocumque involucro prohibente contactum aquae, si aliquo modo non adhaereat, ut pars quaedam connaturalis corpori; quod dico propter secundinas, quibus involvitur infans,quia aliqui putant, si tangatur sic involutus secundinis, fore baptizatum, ut Sylvester, et Summa Rosellae, verbo Baptismus, et Vasquez disp. 145. cap. 4.
Caeterum res haec non videtur dubio carere, quia secundinae non videntur adhaerere corpori, ut pars ejus, sive animata, sive inanimata, quae faciat ad integritatem corporis, aut substantiam, aut aliquid ejus; et forte propter involucrum secundinarum negant Doctores communiter baptizari posse infantem in utero matris, aut tangi aqua, de quo nihil mihi constat, cum hoc decernere magis ad medicos et obstetrices spectet. Si tamen urgeret casus necessitatis, sic etiam esset baptizandus in festinatione periculi, et cum Doctores graves id affirment valere, sepeliendus esset in loco sacro.
Secundus casus est, de infante projecto ex ponte in aquam, in qua esset submergendus;dicit non esse vere baptizatum, neque ablutionem illam esse baptismalem, quae non ad mortem per se tendat, sicut illa infantis pro turbatio ex ponte in flumen, et quaecumque similis ad mortem per se tendens. De hac etiam agit dist. 5. quaest. 3. quam tenent omnes Doctores citati a Scholiaste ; estque magis communis antiquoram, qui casum formant, pro qua etiam citari potest Holcot in 4. quaest. 1. art. 7. casu 2. qui licet doceat infantem salvari Deo supplente defectum, docet non esse verum Baptismum. Eum sequitur Aliacensis in 4. q 2.
Gabriel autem in 4. dist. 4. quaest. 2. tenet contrariam, quem sequitur Vasquez, ut probabiliorem loco jam citato, cap. 3. Suarez disp. 20. sect. 3. Rosella verbo Baptismus.
Ratio Doctoris est, quia ablutio baptismalis ordinatur ad vitam, et non ad mortem, per se nempe. Sed respondet Suarez committi aequivocationem, quia vita ad quam ordinatur Baptismus est vita animae, et non corporis. Unde si Sacerdos intendens etiam mortem infantis, immergat eum aqua calidissima, ex qua immersione sequatur ejus certa mors, modo simul habeat animum baptizandi, erit verus Baptismus.
Aliam instantiam assignat Vasquez dicens : si Sacerdos mergat Catechumenum in fontem, ex quo eum casu non possit extrahere, sed submergatur, modo adsit intentio baptizandi, et caetera adsint, vere baptizat. Contra tamen ratio Doctoris adhuc persistit, quia non intelligit ablutionem ordinari ad vitam in eo sensu, quo eam interpretantur praefati Doctores, quia id esset puerile, et extra scopum discurrere; sed intelligit institutionem divinam limitasse pro materia Sacramenti ablutionem illam, quae ex natura sua compatibilis est per se cum vita corporali ; et hoc per ordinari ad vitam intendit Doctor.
Et probatur, quia Deus eam materiam, et formam Sacramentorum instituit, et maxime hujus Sacramenti, quod voluit esse commune omni sexui et aetati, quae non repugnat per se vitae corporali; et hoc spectat ad suavem ejus providentiam, et lotionem etiam usualem, et ex consuetudine hominum, quae sordes corporis, non vitam per se tollat. Unde sicut materiam Eucharistiae voluit esse panem triticeum, (inde colligunt Doctores pastam non esse sufficientem materiam, quia non censetur panis usualis, licet specie physica non differant panis et pasta,) sic etiam ablutio, quae est materia Baptismi, ex divina institutione debet intelligi ablutio usualis et communis, ut comprehendit etiam asperginem. Sed talis projectio infantis in flumen a nemine secundum rigorem et communem usum vocabuli, censetur ablutio seu lotio, quae habeat proportionem cum sola ablutione sordium, in qua communiter designatur proportio similitudinis fundamentalis materiae Baptismi, cum effectu spirituali seu ablutione animae ; sed est mersio infantis, quae ex natura actionis ordinatur ad mortem ejus, non autem ad ablutionem, per quam tollantur sordes, salva substantia et vita baptizati.
Hoc etiam congruit providentiae et reverentiae Sacramenti. Unde ut sequamur instantiam de materia Corporis Christi, gravium auctorum est sententia, licet panis sit materia Eucharistiae, in quantitate excessiva non posse panem consecrari, ut docet Alensis, D. Bonaventura et alii, quos infra citabimus, quia habet terminum suae magnitudinis respective ad consecrationem validam. Eodem ergo modo, et materia Baptismi habere potest limitationem ex divina institutione congruam fini Sacramenti, qui est providere saluti animae, sine praejudicio salutis corporalis, per se loquendo, quia finis Sacramentorum est mederi infirmitati viatoris sine destructione suppositi ; per se dico, spectando naturam actionis, non conditionem per accidens hujus aut illius, si in casu ablutio, verbi gratia, esset nociva, quae vix practice fingi potest.
Praeterea, in casu extraordinario et per accidens, Deus non tenetur de communi lege, nec debuit institutionem Sacramenti accommodare, ideo infanti in utero non providit, pro eo statu ; ergo etiam in casu, quem exponimus, non est fundamentum asserendi Deum instituisse ablutionem talem esse materiam Sacramenti, cui de necessitate annexum est homicidium, et peccatum ministri ex natura ipsius actionis. Constat autem peccare mortaliter et inexcusabiliter, per se loquendo, qui ministraret sic Baptismum, et esse homicidam ex communi omnium; ergo non est praesumendum Dei institutionem comprehendere talem ablutionem pro materia Baptismi.
Neque valet si respondeatur in aliis casibus posse ministrum peccare ex prava intentione, quia id per accidens est, non ex natura Sacramenti, aut conficiendi et ministrandi Sacramentum, non autem ex natura ipsius ministerii, aut actionis sacramentalis, sicut est in illo casu; non est ergo dicendum Deum instituisse Sacramentum in aliqua materia, quae ex intrinseco est mala, quia hoc esset contra ejus suavem dispositionem, ut institutio derogaret ab intrinseco ex natura actionis essentialis Sacramenti legi suae, et potissimum naturali.
Praeterea videntur in eo casu obligari parentes, ut hoc modo provideant saluti pueri jam moribundi, demus aliter provideri non posse, hoc omnino est absurdum: patet tamen sequela, quia tenentur providere puero in eo statu, ut salvetur anima ejus, cum adsit copia Baptismi: ergo praeceptum hoc deobligaret praecepto naturali de homicidio ; et sic, si institutio comprehenderet talem casum, constitueret parentes in perplexitate, utrumque enim praeceptum naturale est.
Praeterea, Catechumenus adultus in eo casu, ne decederet sine Baptismo, teneretur sibi providere, ut baptizaretur, nam quamvis ei contritio sine contemptu Sacramenti valeat, incertum est ipsi, an habeat veram contritionem et securitatem suae salutis, providere tenetur, non obstante damno vitae corporalis, quae ipsi jam est defectura.
Praeterea, confessio est materia Sacramenti Paenitentiae, et quamvis confessio per litteras sufficeret ad naturam actus iudicialis, in quo institutum est Sacramentum, tamen esset invalida talis confessio, quia Sacramenti institutio ad eam non extenditur, cum praejudicet fini et revet rentiae Sacramenti,etreo; ergo etiam materia Sacramenti Baptismi, licet sit ablutio, non debet comprehendere ablutionem, quae per se et ubique est nociva et peccaminosa, quia id derogaret Sacramento, et cultui religionis, ac etiam personae cui applicaretur, et ministro.
Ultimo tandem, ablutio, quae est materia Sacramenti, debet consistere in actione ministri, ut supra vidimus, et docent omnes, talis ablutio non procedit proxime a ministro, neque est actio ejus per modum ablutionis immediate ab ipso procedentis, ut recipitur in passum; ergo non est baptismalis. Minor probatur, quia ablutio, quae est baptismalis, videtur illa esse, quae determinatur a forma secundum rigorem verborum : Ego baptizo te, vel baptizatur a me servus Christi, licet enim non necessario exprimatur persona ministri in forma, subintelligitur tamen, et secandum Vasquez requiritur ut actio significetur ut exercita a ministro, vel ut exiens ab ipso; ac proinde videtur requiri ut proxime applicet per se, aut instrumentum conjunctum, vel puerum aquae,
vel aquam puero, quod non videtur eo casu fieri.
Aliter probat Richardus eamdem sententiam, quia lotio baptismalis exigit, ut immersioni succedat emersio, quae intelligi sic debet, ut saltem succedere possit, quantum est ex natura ablutionis seu immersionis, licet per accidens non sequatur, ut contingit in casu proposito ad oppositum, quo non posset minister extranere Catechumenum ex fonte, hoc enim per accidens est ex defectu virium ; alter casus de aqua calidissima admitti etiam potest, vel negari, quia non ex natura ablutionis in aqua mox sequitur mors pueri, sed ex qualitate accidentali ipsius aquae. Sed melius forte negatur valor tollis ablutionis, quae non est materia Baptismi, sed illa quae natura actionis non ordinatur ad mortem ejus, quia sic magis congruum divinae institutioni et communicationi Sacramenti, et ablutioni esuali seu consuetae et morali. (d) Si secundo modo sic : aut apparet, etc.Haec est resolutio communis Doctorum, et patet ex rationibus, quas Doctor subjicit ; si ergo pars principalis attingatur aqua, iterum non debet baptizari natus; si autem minus principalis,sub conditione baptizandus est, quamvis Solus existimet simpliciter non fieri baptismum in parte minus principali, art. 7. dist. 3. quem sequitur Suarez disp. 20. sed. 2. Minus principalis quoad dubietatem Sacramenti est pes, vel manus: quoad nulli talem est pars minimae quantitatis, ut digitus, vel pars digiti, secundum eosdem. Vasquez oppositum docet cap. 4. per partem principalem intelligit Doctor illas, de quibus asseritur dubium Sacramentum, ita ut repeti debeat sub conditione, nempe pedem vel manum, non autem partem quamcumque minimae quantitatis, quia de hac antiqui non loquuntur, neque textus quem citat. Videtur ergo opinio Vasquez non esse tenenda in praxi, sed Baptismum absolute conferendum esse taliter nato, quod magis supponere videntur Scholastici, quia vehemens est dubium de valore Sacramenti ex defectu materiae, cum illa non censeatur moraliter ex consuetudine ablutio absoluta hominis, vel quae totum hominem denominet, sicut neque Aethiops dicitur albus absolute propter dentes, sed secundum quid ; vehemens autem suspicio non videtur admittere eam scientiam, aut probabilitatem, ex qua Sacramentum sub conditione sit ministrandum, quia non tribuit in praxi fundamentum sufficiens applicandae conditioni, ideo absolute applicari debet.
Caeterum non improbandus est, qui vel ipsum digitum, si aliud non apparet, in evidenti periculo et certo baptizaret, cum alia sententia non sit omnino certa, et sepelieodus esset infans sic baptizatus et mortuus, in loco benedicto, quia non deest fundamentum ex opinione gravis Theologi ad hoc sufficiens; qui tamen sic baptizaret sequendo illam sententiam, posset etiam sub conditione baptizare, si infans supervixerit. In hoc autem remedio ad salutem necessario, magis praesumendum est de misericordia Dei, et in casu necessitatis extendenda manus, quam arctanda, ubi nihil certo in oppositum habetur.
In Sacramentis enim juxta regulas Doctoris supra assignatas d. 3. q. 2. a. 5. debet applicari quando potest, quod certum est; si autem nequit, quod ad certum magis accedil, et. sic in necessitate, quae remedium non habet, applicari quod potest ; neque sententia Vasquez est improbabilis speculative loquendo, quamvis,ut dixi, in praxi forte non esset applicanda conditio in forma Baptismi nato puero,
quia per partem minus principalem non intelligunt Doctores digitum, quamvis vivus sit, sed illam quae immediate concurrit ad compositionem integralem totius, ut est pes, vel manus, et in qua non est principalis functio vitae, ita ut sine ea homo consisteret in vita ; tamen dubitant de Baptismo in hac parte, et iterandum docent sub conditione, quamvis etiam non requiritur, ut tota manus, vel pes tingatur, requiritur tamen ut tingatur in illa parte secundum quam potest denominari tota manus, ut verbi gratia in palmo, quia dicitur manus Iota. Ad hanc autem denominationem non videtur sufficere, ut tingatur digitus, vel pars digiti, quia in digito, aut minima parte ipsius non consistit sufficiens ratio denominandi totam manum principaliter (quia est pars mediata) ex qua redundaret denominatio totius.
Ratio autem Vasquez non concludit, dicit enim denominationem et formam intrinsecam totius non esse absolute, nisi forma illa insit secundum aliquam saltem partem principalem, non ita quoad denominationes extrinsecas, seu a formis extrinsecus se habentibus; unde dicitur homo simpliciter et absolute vulneratus, quacumque in parte vulneratus sit, talis est ablutio. Negatur disparatas haec quoad formas intrinsece et extrinsece se habentes, quia denominatio sumitur ab effectu formae, et ita se habet ad totum, sicut principium denominans ad totum ; illa autem pars nata est solum denominare totum absolute, quae concurrit seipsa ad ejus constitutionem, et non remote, neque mediate et secundum quid, ut quia est pars partis saltem heterogenea, vel hujus etiam pars. Neque exemplum de vulnere subsistit, quia non quaecumque laesio digiti denominat hominem vulneratum absolute, et secundum rigorem, nisi abusive et improprie quis loquatur, a quo genere locutionis non debet regulari sermo, neque etiam veritas materiae et formae Sacramenti, sed a proprietate, et secundum usum receptum et approbatum sapientum. Dices, ergo sacrilegum esset illum puerum baptizare in digito. Respondetur negando consequentiam, quia res est incerta ex eo quod definiri, nequeat quantum ad materiam Sacramenti, an talis ablutio sufficiat ex institutione divina, ideoque sine irreverentia Sacramenti, urgente necessitate, applicatur: hic enim non est fundamentum asserendi, aut negandi, ex revelatione divina, praeter generale illud, quod nempe ablutio hominis sit materia Baptismi. Doctores autem disserunt de ablutione secundum usum et acceptionem vocis, non ex revelatis, quaerentes an sit ablutio illa partis sufficiens, et quaenam sit sufficiens ? in qua certitudo Mathematica nequit haberi. Doctor adducit congruentiam, ex qua Baptismus in parte minus principali probetur validus, quia nempe illa est vivens, et habet totam animam. Eamdem assumit Durandus dist. 6 et Gabriel supra. Hanc autem rationem ita interpretantur quidam, et rejiciunt, ut Vaquez jam citatus ; quod nempe anima quae contraxit peccatum originale in illa parte sit tota, ac proinde ablui dicatur. Eamdem etiam rejicit Suarez sic intellectam, quia in anima est effectus ablutionis baptismalis, et non est subjectum ejus ablutionis, sed homo. Verba Doctoris sunt : Si autem appareat pars minus principalis, scilicet manus vel pes, illa est baptizanda, quia ibi est tota anima, licet non omnis sensus, sicut in capite, etc. Quae ratio non recte intelligitur a praefatis Doctoribus, quia non ideo dicit esse totam animam in parte, quasi anima esset subjectum abutionis, sed loquitur respective ad caput.
in quo Baptismum fieri posse omnes concedunt, ex eo quod sit pars principalis, in qua sensus animae magis vigent, et functio vitae, et sine qua vita nequit consistere in homine, quae est differentia partis principalis a non principali, estque fundamentum, ex quo Doctores colligunt Baptimum in ea parte esse absolute Baptismum hominis et validum. Ad occurendum ergo objectioni tacitae, quae fieri potest contra Baptismum in parte non principali, dicit animam totam esse in parte non principali, quamvis non sit ibi omnis sensus, qui est in capite. Hic verus est sensus Doctoris, non autem ille ab aliis praesumptus, qui humilis est, et salis puerilis in hac materia. Excluditur etiam Baptismus, qui fieret in capillo, vel ungue per stillam, quem contendit Vasquez esse verum Baptismum, nam si dubitant Doctores de Baptismo partis non principalis, licet viventis, et uno ore dicunt iterandum esse Baptismum sub conditione, ut etiam praescribunt Rituales, quanto magis excluditur ab ablutione baptismali ea quae fieret in capillo aut ungue, quae denominat hominem absolute. Responsio ad argumenta est clara.