Operationem motus completam in # quarto quia cum virtutes animae non cognoscamus nisi per operationes earum; operatio autem per quam Aristoteles devenit ad ponendum intellectum agentem, est haec quae est facere intellecta in actu; non ergo erit haec operatio intellectus in habitu nisi faceret per intellectum agentem. Et hoc dupliciter. Uno modo quod intellectus agens intret constitutionem intellectus in habitu; sicut dicitur themistius posuisse quod intellectus in habitu sit compositus ex intellectu possibili et intellectu agente. Et tunc sequitur quod a principio intelligeremus per intellectum agentem ex quo intelligimus per intellectum in habitu; et sic, si ex hoc intelligeremus substantias separatas quod intelligimus per intellectum agentem, sequeretur quod a principio homo substantias separatas intelligeret; quod patet esse falsum. Alio modo ita quod species intellectae in actu inquantum sunt effectus intellectus agentis, et formae intellectus in habitu, consequantur actioni intellectus agentis quae est facere intellecta in actu. Aliquid ergo potest esse in nobis quod est talis actionis principium. Si igitur in cognitionem intellectus agentis non perveniemus nisi per talem actionem, ex consideratione huiusmodi non pervenitur ad hoc quod intellectus sit aliquod principium separatum a nobis, sicut ipsi ponunt. Et ita intelligere per intellectum agentem non erit nobis ratio quod intelligamus substantias separatas. Si autem dicatur quod facere intellecta in actu non competit speciebus intelligibilibus, quae sunt formae intellectus in habitu in nobis, nisi ex hoc quod ipsae sunt substantiae intellectae in actu, unde haec consideratio inducit aliquod principium separatum, patet hoc non esse necessarium. Nam ex quo haec actio potest convenire alicui principio non separato per esse a nobis, licet ipsas species quae sunt factae intellectae in actu reduci necesse sit in ulterius principium, non tamen erit necessarium ut illud principium sit separatum.
Potest enim esse quod sicut consequimur hanc potestatem quod possimus facere intellecta in actu per species quas consequimur ex studio, ita assequamur naturaliter per aliquod principium nobis inditum, ex quo faciamus intellecta in actu. Et hoc manifeste apparet in nobis.
Nam omnium quae hominibus ex studio proveniunt principia sunt aliqua quae naturaliter assistunt nobis. Est igitur aliquod principium naturaliter nobis inditum per quod naturaliter statim a principio inest nobis facere aliqua intellecta actu, sicut sunt conceptiones universalissimorum unius et entis et huiusmodi, et principia indemonstrabilia, per quae facimus ulterius intellecta in actu ea quorum per studium cognitionem acquirimus. Et hoc principium est intellectus agens. Non obstat si et hoc principium, per quod a principio possumus facere intellecta in actu, sit nobis ab aliquo principio separato. Hoc enim necesse est confiteri, quia supra ostendimus animam humanam esse a principio separato: si tamen illud intellectus agens dicatur, quod est principium proximum in nobis operationis praedictae, quae est facere intellecta in actu. In talia enim principia proxima docuit Aristoteles devenire per actiones vitae quae ponit in nobis. Sic igitur patet quod opinio Alexandri de hoc quod intelligimus substantias separatas falsa est, et ratio eius inefficax #