Inimici. Hic ponit necessitatem liberationis: et circa hoc duo facit. Primo proponit afflictionem quam patitur. Secundo afflictionis similitudinem, ibi, susceperunt me. Circa primum duo facit. Primo praemittit afflictionem. Secundo afflictionis modum, ibi, adipem etc.. Dicit ergo, inimici, Daemones, sive peccata ita affligunt me, quod, circumdederunt animam meam, idest sic undique concludunt, quod non inveniam viam liberationis. Et dicit, animam, quia nihil quaerunt nisi animam. Hostes corporales quaerunt tollere vitam; hostes vero spirituales quaerunt animam. Vel potest intelligi de christo, cujus animam Judaei suis malitiis circumdabant; Ps. 117: circumdederunt me sicut apes etc..
Item Ps. 21: circumdederunt me canes multi, Concilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit modum; unde dicit: adipem. Adeps in Scriptura quandoque in bono, quandoque in malo accipitur. In bono, secundum quod signat devotionem mentis: Ps. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. In malo. Primo secundum quod signat nequitiam cordis. Secundo oris. Tertio operis: et ideo designat detestabilem malitiam: job 21: viscera impii plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Et hoc est multiplex. Quandoque delectatio de peccato quod faciunt: Prov. 2: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item superbia et falsitas: job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Item carnalis sensus. Dicit ergo, adipem suum, idest carnalem sensum, vel superbiam, vel delectationem: concluserunt, in se, ut non capiant spiritualem sensum. Hieronymus habet, adipe suo, idest abundantia temporalium et saecularis potestatis, concluserunt me. Secundo, quoad os, quia, os eorum locutum est superbiam. Et hoc quando Judaei dicebant contra christum; Matth. 27: si es rex Israel etc.. Tertio quoad opus. Et primo ostendit quomodo procedit ad opus. Secundo causam hujus, ibi, oculos suos. In operatione autem duo ponit. Primo defectum. Secundo solicitudinem nocendi: et tamen quando quis contemnit, non solicitatur nocere: et ideo dicit, projicientes, idest despicientes: isa. 33: projecit civitates, non reputavit homines, et tamen circumdederunt me undique solicite.
Et hoc fecerunt Judaei christo, quando projecerunt eum extra civitatem: Luc. 2: et circumdederunt me, convenientes ad spectaculum ut irriderent, Act. 7. Et hujus ratio est, quia non respiciunt ad deum, sed ad terrena: Ps. 3: non est salus illi in deo ejus. Statuerunt oculos suos declinare in terram, scilicet peccatores statuerunt intentionem cordis sui declinare in terram, cum deliberatione et mora: Prov. 17: oculi stultorum, idest peccatorum, in finibus terrae, et ideo non recipiunt lumen gratiae: Eccl. 2: oculi sapientis in capite ejus; stultus, idest peccator, in tenebris idest in peccatis, ambulat. Dan. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum. Et hoc ad litteram fuit in Judaeis, cum dicebant, joan. 11: ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Vel in terram, idest in carnem christi, cujus infirmitatem tantum considerabant, et non ejus divinitatem: quasi dicat: statuerunt oculos suos etc.. De industria similitudo ponitur quantum ad violentiam, quia, sicut leo paratus ad praedam susceperunt me, vel a deo, vel a Pilato milites: quantum ad fraudulentiam, quia, sicut catulus leonis habitans in abditis. Leo in agro invadit: sed catulus ejus in occulto morans, raptam praedam comedit vel invadit: Matth. 26. Osculo enim fuit traditus, de nocte captus, per falsos testes condemnatus, et princeps sacerdotum scidit vestimenta sua.