CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De operationibus mixtis ex voluntario et involuntario.
Quicumque autem propter timorem majorum malorum, vel propter exspectationem aliquorum bonorum, quae aliter haberi non possunt, aliquod turpe operantur, dubitationem habet, utrum illa voluntaria vel involuntaria esse sint judicanda. Puta si tyrannus vim coactivam habens super aliquem, aliquid turpe praecipiat operari qui dominium habet super nos, et super parentes nostros, vel super filios, vel aliter conjunctos, de quibus merito dolere debemus, sicut de nobisipsis : et si aliquid turpe operamur ad praeceptum tyranni, salvantur amici : si autem non operamur, occidentur. Tale aliquid etiam accidit circa eas quae in tempestatibus de navibus fiunt ejectiones propter salutem navis. Haec enim nullus ejiceret simpliciter, hoc est, propter ipsam ejectionem, et si voluntarius esset, et suae voluntatis arbitrio nullo modo faceret. In periculo autem existentes propter salutem sui et aliorum omnium qui in navi sunt, omnes intellectum habentes, ejiciunt bona, ut exonerata navis levius et altius super undas emereatur, et non de facili aquas hauriens submergatur.
Utraque ergo istarum operationum metus causa facta est. Mixtae quidem igitur tales sunt operationes, ut videtur : tamen magis assimilantur volunt arus quam involuntariis. Cujus una ratio est, quia tunc cum fiunt et operata sunt, voluntaria sunt : operationes enim humanae in circumstantiis singularibus accipiuntur, scilicet quis et ubi, et quando, et quomodo. Secundum has autem voluntaria est operatio principium habens in operante. Quis enim est ? in periculo constitutus. Ubi ? in mari. Quando? in tempestate : et similiter de aliis.
Secunda ratio est, quia finis operationis secundum tempus est. Hic autem finis est in illo tempore consequi salutem : propter hoc enim projicit onera. Finis autem ille simpliciter voluntarius est. Operatio ergo ista dicetur voluntaria et involuntaria quando operatur eam operans. Volens enim operatur in eo quod principium movendi organicas partes, manus et pedes, in talibus operationibus in ipso operante est. Voluntarie enim manibus et pedibus projicit onera. Quorumcumque autem operandi principium est in operante, in his secundum propriam potestatem et facultatem in ipso operante est operari et non operari. In quibus autem in nobis operari est et non operari, haec voluntaria sunt : voluntaria itaque sunt omnia talia, quia voluntario assimilata. Simpliciter autem accepta forsitan sunt involuntaria : ideo quia nullus intellectum habens, aliquid talium unquam eligeret secundum seipsum existens et propriae facultatis arbiter.
Duo ergo consideranda sunt, scilicet qualis sit operatio simpliciter accepta, et cui similis sit secundum comparandi principium. Simpliciter autem dicimus acceptam sine circumstantiis, praecipue loci, et temporis, et causae operationis. Nihil enim prohibet aliquid simpliciter esse involuntarium, quod tamen ex causa voluntarium efficitur, sicut uri et secari quae non sunt voluntaria, nisi propter sanitatem. Similiter quaedam involunta-
ria, quodam loco voluntaria sunt, sicut est jactus mercium in mare. Similiter quaedam voluntaria tempore quodam efficiuntur, sicut est relictio divitiarum tempore belli, ut per fugam vita salvetur.
Considerandum etiam est cui similis sit in principiis operandi. Principium enim involuntarii proximum et operationes eliciens, totum est extra operationem. Principium autem voluntarii totum intra. Cum ergo operationis directe proximum principium eliciens opus habeat intra, quamvis principium movens habeat extra, quod non est sufficiens ad eliciendam operationem sine nobis, magis assimilatur voluntariis quam involuntariis.
Attendendum tamen, quod non est idem non voluntarium et involuntarium. Non voluntarium enim habet privatam voluntatem penitus. Involuntarium autem ponit et affirmat voluntatem oppositi. Sensus enim est, nolo currere, hoc est, volo non currere, quod totum privatur non voluntario. Adhuc autem non idem est involuntarie facere, et non voluntarie facere. Quia in involuntario ponitur contrarietas voluntatis et dissensus a volito : non volens autem non oportet quod dissensum habeat ad volitum, sed simplicem negationem voluntatis. Et inde est, quod involuntarie operatum affert tristitiam operanti : non voluntarie autem operatum non necessario affert tristitiam operanti.