In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et omnis mons, " id est, omnes superbi, qui alios transcendunt per elationem, sicut montes terrae planitiem. " Et insulae. " Glossa, negotiis saeculi agitati, " moli sunt de locis suis, " id est, a fide,et charitate, deserentes Christum, et adhaerentes Antichristo.
" Et reges terrae, et principes, etc. "
" Et reges terrae, " qui sciunt se et alios regere in moribus, et inde superbiunt. Augustinus : " Sola superbia bonis operibus insidiatur ut pereant. "
" Et principes, " id est, qui de potentia superbiunt, et ideo a fide recedunt. Isa. I, 23 : Principes tui infideles.
" Et tribuni, " id est, qui de scientia superbiunt. i ad Corinth. VIII, 1 : Scientia inflat. Et sicut tribunal sedes judicis appellatur, sic tribuni qui judicant alios nuncupantur. Hli ergo qui superbiunt de vita, appellantur reges : qui de potentia, principes : qui de scientia, tribuni.
" Et divites, et fortes. " Hic dicit fieri immutationem in cupidis, qui divites sunt in possidendo, fortes in acquirendo, et retinendo, et acquisita multiplicando. Tales sunt divites in temporalibus, pauperes in spiritualibus.
" Et fortes, " ad spoliandum pauperes, sed in bello contra diabolum debiles : " et omnis servus, " id est, libidini deditus, " et liber, " a lege rationis. Ad Roman. VI, 20 : Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.
" Absconderunt se, " id est, abscondere desiderant. Praeteritum pro futuro. "In speluncis, " ut lateant ibi : " et in petris, " ut refugium habeant, "montium, " id est, daemonum qui sunt alti per superbiam. Psal. lxxiii, 3 : Superbia eorum qui te oderunt, etc.
" Et dicunt montibus et petris, etc. "
" Et dicunt, " scilicet desiderando, " montibus ei petris, " id est, daemonibus altis et duris, in quibus putabant se habere tutam protectionem: " Cadite super nos, " id est, inclinate vos ad nostrum auxilium, ut a praesentia judicis nos protegatis. " Et abscondite nos a facie sedentis super thronum, " id est, a praesentia judicis, vel Christi, Vel, " Sedentis super thronum, " id est, Patris Ecclesiae praesidentis.
" Et ab ira Agni, " id est, Christi hominis, qui in ira sua conturbabit eos .
" Quoniam venit dies magnus irae, etc. "
Quasi dicat: Necesse est ut hoc faciatis, et nos abscondatis, " quoniam venit dies magnus irae ipsorum, " id est, Patris sedentis et Agni, id est, Christi. Joel. II, 11: Magnus dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit, etc.
" Et quis poterit stare ? " Quasi dicat: Nullus. Malach. III, 2 : Quis poterit stare ad videndum eum ?
Aliter exponitur illud : " Et omnis mons, et insulae, etc, " de bonis qui magnitudine tribulationis concussi, separabunt se fide et opere a malis, et suffragia Angelorum sanctorum postulabunt, ut eorum precibus mereantur paenas evadere, et misericordiam judicis consequantur. Haec expositio est in Glossa.
Hic sunt dubitabilia.
Super illo verbo v. 8 : " Interficere gladio, fame, et morte. " Contra : Amos, viii, 11 : Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei . Si ergo Deus famem mittit, quid committit qui eos fame interficit ?
Responsio Haymonis:" Quod Deus facit justo judicio, diabolus facit invasione, et mala voluntate. "