CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De quarto articulo. Hic Doctor distinguit de fine ultimo fruitionis ordinatae. Nam talis finis potest capi formaliter, et sic tantum est relatio rationis, quia ut sic, nihil aliud est nisi quaedam relatio objecti fruibilis ad potentiam fruentem: vel accipitur fundamentaliter, scilicet pro ipso objecto fruibili. Exemplum secundi, Deitas sub ratione Deitatis est objectum vere fruibile. Exemplum primi: Deitas inquantum terminat, vel inquantum finit actum fruitionis; nam terminare vel finire, sive esse terminativum vel Unitivum actus fruitionis est relatio rationis, et sic patet littera Doctoris usque ibi : Respectu ergo
fruitionis ordinatae. Dicit Doctor quod accipiendo finem pro relatione rationis, talis finis sequitur sive concomitatur objectum fruibile. Et hoc patet, quia talis relatio fit ex comparatione objecti fruibilis ad potentiam fruentem, et talis finis, tam objecti vere fruibilis quam apparenter fruibilis, communiter praecedit actum fruitionis, praesertim ut accipitur in ratione finitivi vel terminativi, licet sequatur actum fruitionis ut accipitur in ratione actus terminantis, sive finientis ipsum actum fruitionis. Sed accipiendo finem praefixum, dicit Doctor quod talis finis semper sequitur actum, quia vel dicit modum actus vel modum objecti, et hoc patet exemplo. Nam pecunia, quae non includit rationem omnis boni, nec vere, nec apparenter, non est diligibilis propter se, nec vere, nec apparenter; quod tamen voluntas avari diligat ipsam propter se, non referendo illam ad aliud, tunc ex tali dilectione tribuit pecuniae rationem finis ultimi ; et sic talis finis dicit modum objecti, qui modus est non referri ad aliud ; vel dicit modum actus, quia talis actus dicitur actus amicitiae ex hoc quod elicitur a voluntate propter se, inquantum, supple, terminatur ad pecuniam propter se.
(b) Ad primum argumentum respondet ibi : Ad primum principale, et dat duas responsiones. Prima, quod Augustinus accipit ibi frui pro amore honesti, et sic fruimur virtutibus quae dicuntur bona honesta. Dat aliam responsionem, quod bona invisibilia non accipiuntur, ut dicunt pluralitatem essentiarum, quia ut sic, tantum est unum bonum invisibile vere et propter se fruibile, sed accipitur talis pluralitas pro pluralitate perfectionum divinarum, puta pro bonitate, sapientia, et sic de aliis attributis quae ad invicem distinguuntur formaliter, ut patebit infra dist. 8. quaest, penult.
(c) Ad secundum dico. Dicit plura in ista littera. Primum, quod aliqua relatio finita necessario est ad terminum infinitum ; hoc patet, quia relatio creaturae quae est finita, necessario terminatur ad Deum, ut patet a Doctore in d. 1. secundi. Similiter relatio entis finiti necessario terminatur ad ens infinitum, etiamsi talis relatio sit omnino proxima fini, ita quod finitum in quo fundatur talis relatio immediate attingat ipsum finem, semper talis relatio est finita, quia quod est ad finem necessario est finitum. Secundum dictum est, quod relatio finis ad quem finitum immediate est fundatur in ente infinito. Hoc est verum si infinitas potest reperiri in entibus, de quo patebit dist. 2. quaest. 1. Si infinitas repugnaret entitati, tunc haberemus dicere quod relatio finis ultimi fundaretur in summo ente possibili. Tertium, quod inter potentiam et objectum communiter non est relatio similitudinis, ut patet, quia inter intellectum et lapidem, vel Deum vel Angelum, quae sunt objecta ipsius, non est proprie similitudo, et hoc magis patebit infra dist. 3. sed est relatio proportionis quae magis requirit dissimilitudinem extremi ad extremum.
Et hic nota (ut potest colligi ex quinto Euclydis) quod semper inter extrema proportionis est dissimilitudo, licet inter extrema proportionalitatis sit similitudo. Exemplum primi, quatuor ad duo est proportio dupla, et extrema hujus proportionis sunt dissimilia, quae sunt quatuor et duo, ut patet. Similiter tria ad duo est proportio sesquialtera, et tamen extrema hujus proportionis, quae sunt tria et duo sunt dissimilia. Exemplum de proportionalitate, quae fundatur super duabus proportionibus, ut puta, sicut se habent quatuor ad duo, ita sex ad tria, sed quatuor ad duo est proportio dupla ; ergo sex ad tria erit proportio dupla, et sic patet quod extrema proportionalitatis sunt similia, quia utraque dicunt proportionem duplam.
(d) Ad tertium.Respondet de Deo,et ratio stat in hoc, quod licet Deus sit major in ratione entitativa cum sit infinitus, non tamen est major in ratione objecti attingibilis, quia vere potest ab intellectu animae intelligi sub ratione propria; oporteret enim probare ipsum esse majorem in ratione objecti intelligibilis, sicut dicimus quod est major potentia sensitiva, non tantum ratione entitatis suae, sed etiam ratione attingibilitatis, cum nullo modo possit ab ipsa attingi. Dicit secundo, quod aliquid esse majus anima, potest dupliciter intelligi. Uno modo in ratione objecti attingibilis. Alio modo, quia majori modo attingibile. Primo modo nihil est majus ipsa anima, cum quodlibet ens etiam infinitum sit attingibile ab ipsa. Secundo modo ipse Deus est, quia majus, patet, quia ipse est natus intelligi intellectione intensive infinita, et sic tantum potest attingi ab intellectu formaliter infinito, quia intellectio formaliter infinita non potest esse nisi a potentia formaliter infinita. Et exemplum in littera clarum est.
(e) Ad quartum clara est responsio, quae tamen responsio diffuse declaratur a Doctore in quarto dist. 49. Et nota, quod dicit ibi de violento, quia proprie loquendo aliquid dicitur esse violenter sub aliquo, puta sub A, quando determinative et naturaliter inclinatur ad oppositum, puta ad B, et responsio Doctoris sic debet intelligi, quod quando A sic naturaliter inclinatur ad B, quod nullo modo inclinatur ad C, si A esset sub C, esset ibi violenter ; modo in proposito, licet materia prima naturaliter inclinetur, puta ad formam ignis, non tamen erit violenter sub forma aquae, quia etiam naturaliter inclinatur ad illam. Et quod dicit ibi: Ad ultimum dico.
Nola bene hanc responsionem, in qua vult quod tot sint appetitus naturales in materia, quot sunt formae receptibiles, quia Doctor in 49. d. quarti vult quod appetitus naturalis nihil addat ad naturam appetentem, sed est ipsa natura appetens ; et sic videretur sequi, quod tot essent materiae primae quot formae receptibiles, quod est falsum. Dico quod Doctor intelligit, quod appetitus naturalis nihil addit distinctum essentialiter vel realiter ad naturam appetentem, sed bene addit aliquam realitatem vel formalitatem, sicut caeterae aptitudines, ut patet de risibilitate, etc. et sic conceditur, quod in una materia numero tot sunt realitates vel formalitates distinctae, quot sunt appetitus ad distinctas formas.
Quinto et ultimo arguit ibi: Item firmius assentit, etc. Respondetur ibi: Ad quintum dico, et responsio clara est quae stat in hoc,quia tam intellectus quam objectum respectu assensus sunt causae mere naturales, ideo non est in potestate intellectus magis vel minus assentire. Hoc debet intelligi inquantum intellectua, et ejus assensus praecedunt omnem actum voluntatis, quia voluntas imperio suo posset intendere assensum firmando intellectum in tali assensu, et etiam remittere, ut patet a Doctore in 2. dist. 42.
Sed in hoc Doctor videtur sibi contradicere, quia vult d. 3. primi quaest. 7. quod major conatus intellectus facit actum perfectiorem, et per consequens majorem assensum, et minor conatus minorem ; sed major conatus et minor sunt ab intellectu, ut patet per ipsum, ergo.
Dico quod nulla est contradictio, quia stante intellectu aequaliter disposito et similiter objecto, non est in potestate sua majori vel minori conatu assentire. Et quod dicit Doctor dist. 3. sic debet intelligi, quod quando est magis dispositus,
stante eodem objecto ex se magis conatur, et quando minus, minus ; ex hoc intendit ibi probare Doctor quod intellectus concurrat active ad intellectionem, vet intellectus dicitur assentire majori vel minori conatu, non ex parte intellectus cum aequaliter ex parte sua assentit, sed quia voluntas potest eum magis vel minus firmare in cognitione talis objecti, quanto magis firmatur ibi tanto magis intelligit, quia tunc imperio voluntatis magis applicatur objecto ut causae partiali, qua applicatione majori facta, sequitur major conatus in intelligendo, ita quod intellectio quantum ad subjectum et quantum ad intensionem, est causata ab intellectu et objecto, sed perfectius ab ipso, quanto perfectius a voluntate firmatur in cognitione illius objecti, et hoc patere potest a Doctore in secundo dist. 42.