In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum non consentiens possit recipere effectum Baptismi?
Alensis 4. p. q. 18. m. 1. D. Bonav. hic 1. p. o. 2. q. 1 . D. Thom. 3. p. q. 68. a. 7. Richard. d. 6. a. 2. q. 3. Palud. quaest. 2. Durand. q. 7. Saar. 3.p. tom. 3. d. 14. s. 2. Vasq. d. 157.
Ad primum arguitur quod non. Nullus dissentiens contrahit Matrimonium carnale; ergo nec spirituale, quia ibi non minus, sed magis requiritur consensus spiritualis. In Baptismo autem contrahitur quoddam Matrimonium spirituale, quia anima desponsatur Deo; ergo, etc.
Item Augustinus, sicut patrinus respondet pro parvulo, ita adultus respondet pro seipso: sed si patrinus non consentiat, parvulus pro quo respondet non baptizatur; ergo, etc. Videtur enim conferri Baptismus in virtute responsionis illius, qua ad quaestionem illam : Vis baptizari? respondet patrinus : Volo ; et subjungit Sacerdos, et ego te baptizo, etc quod autem fit sub conditione, si conditio non existat, nihil est.
Item, in Baptismo fit quoddam votum abrenuntiandi Satanae, et adhaerendi Deo; sed nullus invitus, vel dissentiens vovet, vel se obligat: ergo, etc.
Item, magis nocet baptizato malitia sui, quam ministri baptizantis ; sed in baptizante requiritur non tantum consensus, sed intentio baptizandi: ergo multo magis requiritur consensus baptizati.
Contra, Exlravag. de Baptismo, et ejus effectu, cap. Majores. Qui terro ribus atque suppliciis violenter attrahitur, ne detrimentum incurrat Baptismi, suscipit Sacramentum talis, sicut et is, qui ficte ad Baptismum accedit, characterem suscipit christianitatis impressum: et ipse tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observationem fidei Christianae; ergo absolute non volens recipit Sacramentum Baptismi.