REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum sit necessarium ponere habitum charitatis in anima Christi propter actum fruitionis verae?
Doct. 3. d. 13. q. 4. Suar. 3. p . disp .54. Vasq. disp. 41. Lugo de Incarnatione disp. 16. sect. 5.
Videtur quod non, quia effectus nobilissimus est a causa nobilissima ; fruitio est talis effectus ; ergo est a Deo immediate. Major patet, quia debet esse proportio inter causas et effectus. Probatio minoris, quia fruitio conjungit et unit subjecto nobilissimo.
Secundo sic, quando aliqui effectus sunt inseparabiliter ordinati, unus est ab alio, et ambo a causa communi, ut patet de calefactione et rarefactione aeris, quia contingenter et inseparabiliter se habent, et ideo rarefactio est a calefactione, vel utraque a calefaciente aerem ; sed visio beata et fruitio sunt inseparabiliter ordinatae ; ergo fruitio est a visione, vel ambae ab objecto beatifico visio ; sed sive sic, sive sic, non est a charitate ; ergo non est necessaria.
Contra, operatio non est delectabilis, nisi sit a potentia proportionata objecto ; sed fruitio est operatio maxime delectabilis, objectum beatificum est supernaturale ; oportet ergo voluntatem, quae est potentia naturalis, perfici per charitatem, habitum supernaturalem, per quam proportionatur objecto tali.
SCHOUUM I.
Animam Christi habuisse charitatem inhaerentem, probat tribus rationibus claris, et solvit argumenta.
Respondeo exponendo intellectum quaestionis, quod non quaerit de potentia absoluta, quia sic Deus posset causare in voluntate Christi, et cujuscumque alterius actum fruitionis sine omni habitu medio, quia voluntas secundum se est receptiva fruitionis, sicut et charitatis ; intelligitur ergo de necessitate indigentiae, ut scilicet anima sit perfectior et efficacior in actu fruitionis. Et secundum hoc dico, quod anima Christi indiget habitu charitatis respectu fruitionis verae, cujus ratio est, quia omnis potentia nata est habere habitum disponentem ad actum ; sed voluntas Christi est nata perfici charitate disponente ad actum perfectum fruitionis ; ergo, etc. Major patet 2. Ethicorum cap. 6. quia virtus habentem perficit, et opus ejus bonum reddit.
Item, virtus est dispositio perfecti ad optimum, id est, potentiae ad actum perfectum ; omnis autem potentia, quae est nata perfici aliqua perfectione, ex qua omnis operatio redditur melior, indiget illaperfectione: ergo etc. Minor patet, quia perfectibilia unius rationis indigent perfectione ejusdem rationis ; sed fide tenemus voluntatem Christi esse ejusdem speciei cum nostra ; nostra autem indiget charitate ad merendum, ut fide tenemus, quia dicit Apostolus primae ad Corinth. 3. Si linguis hominum loquar et Angelorum etc. charitatem autem non habuero, nihil sum.
Item, eodem cap. dicitur quod charitas nunquam excidit; ergo in patria manet ; sed non maneret, nisi esset necessaria ad actum fruitionis, quia propter hoc dicitur quod fides non manet in patria, non propter incompossibilitatem ejus ad visionem, quia per nullum actum in nobis possumus corrumpere habitum supernaturalem, unde nec charitatem corrumpimus, nisi demeritorie ; sed ideo non manet fides in patria, quia non est necessaria ad aliquem actum qui sit ibi. Unde si esset ibi, frustra esset, quia non posset exire in actum propter incompossibilitatem cum visione clara, quae semper ibi est, cum qua non stat actus fidei, licet possit stare habitus ; non ergo manet fides, quia si esset, esset otiosa; sed charitas manet; ergo est necessaria propter actum fruitionis beatae. Si igitur necessaria est in aliis, ita et in anima Christi, vel voluntate ejus, cum sint ejusdem speciei omnes.
Nec valet si dicatur quod non indiget propter unionem ad Verbum, quae omnia supplet, quia haec unio est naturae humanae ad suppositum. Suppositum autem divinum ex hoc quod terminat istam unionem, nullam perfectionem absolutam ponit in anima Christi ; et ideo cujuscumque perfectionis est receptiva secundum se, si non esset Verbo unita, sic ejusdem est receptiva, ut est Verbo unita.
Ad primum argumentum, respondeo secundum duas vias : Primo si voluntas est pure passiva respectu fruitionis, tunc dico quod tam visio quam fruitio est immediate a Deo agente, ut a causa nobilissima: sed non sequitur quin charitas sit necessaria propter fruitionem, quia sicut agens naturale non solum inducit formam ultimam, vel perfectionem, sed et dispositionem necessariam, vel congruam ad hoc ; ita agens supernaturale, constituens beatum in esse perfecto beatifico et supernaturali, non solum inducit actum beatificum, qui est actus secundus, sed etiam dispositionem, id est, charitatem, quae est actus primus, quo natus est perfici beatus, cum sit omnino perfectus, sicut natus est perfici. Perfectior enim est habens utrumque, quam alterum solum.
Si autem voluntas eliciat actum fruitionis, tunc charitas necessaria est, ut informata ipsa melius agat. Et cum dicitur, effectus nobilissimus, etc. verum est de effectu perfectissimo simpliciter, qualis est supremus Angelus, qui non potest esse nisi a Deo ; sed fruitio non est nobilissimus effectus, nisi secundum quid, id est,
qui potest convenire creaturae rationali. Talis enim est accidens, substantia enim nobilior est accidente ; ergo fruitio est operatio nobilissima conveniens creaturae, quia unit objecto nobilissimo.
Ad secundum, juxta primam viam, scilicet, si voluntas sit passiva, concedo quod visio et fruitio sint a Deo immediate agente ; sed non sequitur ulterius quin charitas requiratur propter causam dictam, ut scilicet anima sit magis perfecta ; si vero voluntas sit activa respectu fruitionis, tunc est falsum. Habentur ad propositum duae instantiae : Prima in motu gravis, qui sequitur remotionem prohibentis ; motio gravis et remotio prohibentis sunt effectus ordinati inseparabiliter, et tamen removens prohibens, ut frangens trabem, non movet grave nisi per accidens, ex 8. Physicorum cap. 4. nec effectus primus, scilicet remotio prohibentis, movet grave.
Alia est instantia in applicatione activi ad passivum, nam ad motum localem, quo applicatur ignis ligno, sequitur calefactio ligni, non tamen motus localis generat illum calorem in ligno ; motus enim localis solum adducit generans, ex secundo de Generatione, et applicans lignum igni, non generat calorem, nisi per accidens ; ergo illa major est falsa.
Et ad propositum sunt istae duae instantiae, quia non considerare est impedimentum voluntatis, ut sit in actu volendi, et necesse est quod objectum voluntatis applicetur voluntati, ut ipsa possit agere. Per hoc autem quod intellectus considerat, amovetur impedimentum,
et applicatur objectum bonum per ostensionem ejus ; ideo tamen non sequitur quod intellectus vel intellectio sit causa volitionis, nec etiam objectum, sicut dictum est de removente prohibens, et applicante ignem ligno.