Quia philosophus iam ostendit quod differentia secundum speciem est contrarietas, hic ostendit in quibus contrarietas non sit differentia secundum speciem; et dividitur in partes duas.
In prima ostendit quod sunt contraria, quae non faciunt differre secundum speciem, sed sunt in eadem specie. In secunda ostendit quae sunt contraria quae faciunt genere differre, non solum specie, ibi, quoniam vero contraria diversa etc..
Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut quia hoc quidem dicit etc..
Dicit ergo primo, quod dubitatio est quare femina non differt specie a viro, cum femininum et masculinum sint contraria, et differentia secundum speciem causetur ex contrarietate, ut supra ostensum est.
Et iterum cum ostensum sit, quod ipsa natura generis diversificetur in diversas species per differentias, quae sunt per se differentiae generis, quare animal masculinum et animal femininum non sunt diversa secundum speciem, cum masculinum et femininum sint per se differentiae animalis, et non se habeant per accidens ad animal, sicut albedo et nigredo, sed masculinum et femininum praedicentur de animali inquantum est animal, sicut par et impar de numero, in quorum definitione ponitur numerus, sicut in definitione masculini et feminini animal.
Ex duplici ergo ratione quaestio dubitabilis redditur: tum quia contrarietas facit differre specie: tum quia differentiae dividentes genus in diversas species sunt per se differentiae generis: quorum utrumque supra ostensum est.
Et quia hanc dubitationem in specialibus terminis moverat, reducit eam ad generaliorem formam; et dicit quod haec dubitatio fere est eadem, sicut si quaeratur, quare quaedam contrarietas facit differre specie, et quaedam non: sicut ambulativum et volativum, sive gressibile et volatile, faciunt differre specie animalia, sed albedo et nigredo non.
Deinde cum dicit aut quia solvit propositam quaestionem.
Et circa hoc duo facit. Primo solvit eam in generali, ad quod quaestionem reduxerat.
Secundo adaptat generalem solutionem ad speciales terminos, in quibus primo moverat quaestionem, ibi, masculus vero et femina.
Dicit ergo, quod ideo contingit quod quaedam contrarietas facit differre specie et quaedam non, quia quaedam contraria sunt propriae passiones generis, et quaedam sunt minus propriae. Quia enim genus a materia sumitur, materia autem per se habet ordinem ad formam; illae propriae sunt differentiae generis, quae sumuntur a diversis formis perficientibus materiam. Sed quia forma speciei iterum multiplicatur in diversa secundum materiam signatam, quae est subiecta individualibus proprietatibus, contrarietas accidentium individualium minus proprie se habet ad genus, quam contrarietas differentiarum formalium. Et ideo subiungit, quod quia in composito est materia et forma, haec quidem est ratio, idest forma quae constituit speciem, haec autem est materia quae est individuationis principium: quaecumque contrarietates sunt in ratione, idest ex parte formae, faciunt differre secundum speciem. Illae vero quae sunt ex parte materiae, quae sunt propriae individui, quod est acceptum cum materia, non faciunt differre secundum speciem.
Et propter hoc albedo et nigredo non faciunt homines differre secundum speciem. Non enim homo albus et homo niger differunt specie, etiam si utrique imponatur aliquod nomen; ut si homo albus dicatur a et homo niger b. Hoc autem addit, quia homo albus non videtur esse aliquid unum. Sed si imponeretur nomen, videtur esse aliquid unum. Et similiter est de homine nigro. Et ideo dicit, quod homo albus et homo niger non differunt specie, quia homo, scilicet particularis, cui conveniunt album et nigrum, est quasi materia. Non enim dicitur quod homo sit albus, nisi quia hic homo est albus.
Et sic, cum homo particularis conceptus sit cum materia, et materia non facit differentiam secundum speciem, sequitur quod hic homo et ille homo non differant specie: quia plures homines non propter hoc sunt plures species hominis, quia sunt plures; quia non sunt plures nisi propter diversitatem materiae, quia scilicet sunt diversae carnes et ossa ex quibus est hic et ille.
Sed simul totum, idest individuum congregatum ex materia et forma, est diversum: sed non est diversum specie, quia non est contrarietas ex parte formae. Sed hoc, scilicet homo, est ultimum individuum secundum speciem, quia non dividitur ulterius divisione formali. Vel hoc, scilicet particulare, est ultimum individuum, quia non dividitur ulterius, nec materiali nec formali differentia. Sed quamvis in diversis individuis non sit contrarietas ex parte formae, est tamen diversitas individuorum particularium; quia particulare aliquod, ut callias, non solum est forma, sed est forma cum materia individuata. Et ita, sicut diversitas formae facit differentiam specierum, ita diversitas materiae individualis facit differentiam individuorum. Album autem non praedicatur de homine nisi ratione individui. Non enim dicitur homo albus, nisi quia aliquis homo dicitur albus, ut callias. Et sic patet, quod homo per accidens dicitur albus; quia non inquantum homo, sed inquantum hic homo, albus dicitur.
Hic autem homo dicitur propter materiam.
Unde patet quod album et nigrum non pertinent ad differentiam formalem hominis, sed solum ad materialem. Et propter hoc non differunt specie homo albus et niger, sicut nec circulus aereus et ligneus differunt specie. Et in his etiam quae differunt specie, non est differentia speciei propter materiam, sed propter formam; sicut triangulus aereus et circulus ligneus non differunt specie propter materiam, sed propter diversitatem formae.
Unde si quaeratur, utrum materia faciat diversa specie aliquo modo, videtur quod faciat; quia hic equus ab hoc homine est diversus specie, et tamen manifestum est quod ratio utriusque est cum materia individuali. Et sic videtur quod materia aliqualiter faciat differre specie.
Sed tamen manifestum est, quod hoc non contingit propter diversitatem materiae, sed quia contrarietas est ex parte formae, quia homo albus et equus niger differunt specie.
Sed hoc non est propter album et nigrum, quia si ambo essent albi, adhuc specie differrent.
Sic igitur apparet quod contrarietas quae est ex parte ipsius formae, facit differre specie; non autem illa quae est ex parte materiae.
Deinde cum dicit masculus vero solutionem generalem positam adaptat ad terminos speciales, in quibus primo quaestionem moverat, scilicet ad masculum et feminam; dicens, quod masculus et femina sunt proprie passiones animalis, quia animal ponitur in definitione utriusque. Sed non conveniunt animali secundum substantiam et formam, sed ex parte materiae et corporis. Quod patet ex hoc, quod idem sperma potest fieri masculus et femina, secundum quod diversimode patitur aliquam passionem; quia cum fuerit calor operans fortis, fiet masculus; cum autem erit debilis, fiet femina. Hoc autem non posset esse vel contingere, si masculus et femina differrent specie. Non enim ex uno semine diversa secundum speciem producuntur.
Quia in semine vis est activa, et omne agens naturale agit ad determinatam speciem, quia agit sibi simile. Unde relinquitur quod masculus et femina non differant secundum formam, nec sunt diversa secundum speciem.
Deinde cum dicit quod quidem epilogat quod dixerat: quod planum est in litera.