TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.
Themistii autem et Theophrasti dictum ad hoc redit, quod intellectus agens est forma, et intellectus possibilis, ut superius diximus, et intelligere in nobis non est per receptionem intelligibilium, sed intelligere nihil aliud est quam denudare per intellectum intelligibilia, eo quod lux agentis est circa ipsa, et circa lucem agentis tunc circa ipsa est intelligere ea. Hi autem qui dicunt intellectum possibilem esse separatum sicut agentem, et incorruptibilem utrumque esse, dicunt quod nihil inconveniens est, quod incorruptibilis fiat forma incorruptibilis : et ideo reprehendendo Alexandrum, dicunt quod ipse dixit incompossibilia : dixit enim speculativum continue generari et corrumpi, qui etiam vocatur intellectus in habitu, et tamen istum informari ab intellectu agente incorruptibili sicut informatur substantia ex sua forma. Sic enim esset corruptibile materia incorruptibilis, quod est inconveniens : et si hoc modo intellectus uniretur nobis, indigeret intellectus agens corruptibili ad suam actionem perficiendam, quae est intelligere : quae omnia stare non possunt : et ideo dictum Alexandri isti duo viri nullo modo sequi voluerunt. Dicunt etiam isti probationem Alexandri non valere , quando verum est quod virtus perficitur confortatione et exercitio quando est virtus generata : in complemento enim ge- neratl. accipit etiam complementum virtutum generatum, sed non propter hoc provenit ad virtutem quae, non est generati secundum quod est generatum. Cum enim Alexander dicat intellectum potentialem esse generatum, et intellectum qui est in habitu, similiter esse generatum, et complementum finis generati est generatum : tunc per haec duo non venit ad continuationem et unionem intellectus agentis qui non est generatus : propter quod isti fuerunt primi qui contempserunt dictum Alexandri, et dixerunt et possibilem esse non generatum et agentem et speculativum, qui sit ab utroque, sicut superius diximus. Dicunt autem intellectum nostrum compositum ex potentiali et agenti esse conjunctum nobis per intelligibilia ad phantasiam moventem relata : et sic compositum intellectum nobis conjunctum per se sufficientem esse ad intelligendum separata. Et hujus unicam rationem assignant, quae a majori est ducta, et est ratio topica probabilis uno modo et non necessaria : dicunt enim quod minus videtur, quod intellectus compositus ex duobus separatis sit de intelligibili concipiente materiam, quam de intelligibili quod est simile sibi: et est tamen de intelligibili conjuncto cum magnitudine : ergo multo magis est de intelligibili separato. Et haec ratio quam inducunt, nullo modo concluderet si dicerent intellectum possibilem non esse separatum, sicut dixit Alexander : quoniam in omnihus virtutibus corporeis sic est aliquid quod in se valde activum est, nec percipitur quoad nos eo quod expellit harmoniam virtutis : sicut sol qui est valde visibilis, non videtur a nobis : et similiter posset esse, quod separata quae secundum se sunt valde intelligibilia, non Intelliguntur a nobis, sicut etiam Aristoteles videtur dicere, quod dispositio nostri intellectus ad manifestationem naturae est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis. Cum autem ponunt intellectum esse virtutem separatam, tunc ratio eorum est probabilis. Sed
ipsi causam assignare non possunt: quia intellectus agens quandoque agit in nobis et quandoque non agit, cum secundum eos continuetur nobis. Adhuc autem secundum istos non est in nobis aliquid recipiens intellectum, et sic intellectus et intelligere non fit unum, quod est contra positiones sapientum. Quaedam autem alia contra hanc opinionem Inducta sunt in praecedentibus,