DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria cathedra.
Ei cathedra. Et de hac cathedra dicicitur, II Regum, xxiii, 8 : David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus , qui octingentos interfecit impetu uno. David Christus. David interpretatur manu fortis : quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia . Interpretatur etiam adspectu desiderabilis : quia in Christum desiderant Angeli prospicere .
Maria cathedra in qua summus magister in incarnatione resedit, quando praecepta et consilia vitae aeternae veniebat docere in mundo. Unde et dicebat Apostolis, Joan. xiii, 13 : Vos vocalis me: Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. Cathedra siquidem doctorum est. Sedens in hac cathedra, Christus est sapientissimus : quia ipse est sapientia Patris . Ipse inter tres dicitur sedere: quia ipse una est ex tribus increatis personis, aequalis Patri et Spiritui sancto. Sed ipse solus sedet in cathedra : quia solus incarnatur in Virgine gloriosa.
Vel, Cathedra ista crux Dominica, in qua sedisse dicitur summus magister: quia sedere doctoris est: et ipse in cruce perfectam docuit charitatem, qua non solum mortem suam indulsit, sed etiam pro inimicis oravit. Luc, xxiii, 34 : Pater, dimitte illis. Et pro eis allegavit, et ipsos excusavit dicens : Non enim sciunt quid faciunt.
Sequitur: Ipse est quasi tenerrimas ligni vermiculus, quo nihil durius dum tangit, quia terebrat lignum durissimum :
nihil mollius dum tangitur. David enim ille litteralis quando laedebatur, nihil illo mansuetius: quando laedere volebat, nihil illo ferocius. Similiter nihil Christo mollius quoad misericordiam, unde dicitur tenerrimus : nihil fortius quoad justitiam : unde, Job, IX, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est, etc. Et nota, quod non dicitur tener, sed tenerrimus propter omnimodam mansuetudinem, cujus scilicet mansuetudinis tres sunt gradus. Primus aequaminis contumeliarum perpessio : hic gradus facit tenerum. Secundus, aequanimis injuriarum perpessio: hic facit teneriorem. Tertius, aequanimis verberum perpessio : hic facit tenerrimum. Omnes istos gradus mansuetudinis habuit in se Christus.
Item, Vermiculus dicitur Christus, non solum vermis, propter omnimodam humilitatem, quam habuit in se : quia subdidit se majori et pari, id est, Deo Patri, qui aequalis est secundum divinitatem, sed minor est secundum humanitatem. Subdidit etiam se matri suae et Joseph ob gratiam matris, sicut dicitur, Luc. II, 51 : Et erat subditus illis, qui longe inferiores eo erant. Subdere se majori facit humilem, subdere se pari facit humiliorem, subdere se minori facit humillimum. Et nota, quod dicitur ligni vermiculus, Lig- num significat peccatum, ibi, 1 ad Corinth. III, 12 : Lignum, faenum, stipulam, etc. Vermiculus mollis terebat lignum
durum : et Christus in humili passione sua quantum in se fuit, totius mundi peccata terebravit et consumpsit.
Sequitur : Qui octingentos inter fecit impetu uno. Quaere expositionem.
Maria dicitur cathedra composita quasi opere tornatili, id est, subtili artificio Spiritus sancti, qui dicitur omnium artifex . R otundata per membra singula per desiderium caelestis praemii. Plana, lenis et circumpolita, et sine scrupulo alicujus peccati. Quasi peccato perforata seu terebrata ex compassione dolorum Filii, juxta illud Lucae, II, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Colorata et quasi depicta virtutum omnium colore multiplici, scilicet minio charitatis, viridi fidei immarcessibilis, sinopide patientiae singularis, hyacinthino sive lazurino contemplationis, vel etiam paupertatis cujus est regnum caelorum. Vel etiam dici potest, quod quasi depicta et rubricata est in sanguine Dominicae passionis, cujus compassio eidem pro martyrio reputatur. Quasi quatuor habens pedes, id est, quatuor cardinales ipsam in omni gratia et virtute sustentantes. Habens etiam sedile et quasi pulvinar, id est, tranquillitatem carnis et spiritus : quia caro ejus non concupiscebat adversus spiritum, nec e converso : et ideo tam in carne quam in spiritu ipsius pausavit quiete sapientia Dei. De materia hujus cathedrae assignari potest, sicut supra dictum est de arca, et throno, ferculo, et folio, etc.