PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" At ille increpans, etc. "
Dicit autem duo : occultationem, et suam qui sequendus est praecessionem.
De occultatione quidem dicit : " At ille increpans. " Increpatio autem ista non fuit aliud quam sub interminatione fidelitatis interdictio, quia increpatione objurgationis non erant digni, praecipue cum magna laude extollatur Petrus, propter istam confessionem . Nahum, I, 4 : Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Mare dicitur hic ista infinitae et aeternae veritatis confessio : quod exsiccavit, quando taceri et occultari praecepit. Flumina autem sunt doctrinae hanc veritatem confitentium Apostolorum, quae adduxit ad desertum, quando sileri praecepit hanc veritatem a turbis Judaeorum. Lucae, IV, 47 : Increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. " Illos " dicit, cum unus solus respondit : quia ille pro omnibus dixit veritatem, et omnes alii consenserunt.
Glossa autem multas causas reddit qtiare istud taceri praecepit: unam quidem, ut fallat principem mundi : secundam autem, ut declinet jactantiae vilium, et doceat humilitatem : tertiam autem, ne adhuc rudes et imperfecti discipuli, majoris praedicationis mole premantur,
Si autem hac fallit principem,non potest hoc intelligi, nisi quod princeps mundi fallatur in membris suis, quae si scirent esse Christum Dei, numquam Dominum gloriae crucifixissent ". Vel forte verius, quia si haec veritas mem- bris diaboli praedicaretur, statim in scandalum insurgerent et occiderent eos et Dominum, antequam scripta de Deo Christo sacramenta complerentur. Diabolus autem in se falli de hoc non poterat, qui eliam ista verba a Petro prolata, auditu spirituali percipere poterat. Nisi aliquis forte dicat, quod hoc Dominus ab ipso occultabat. Sed hoc nihil esse videtur : quia similiter dici posset, quod etiam praedicationem Apostolorum a diabolo Dominus potuit occultare. Unde primum, quod scilicet in membris facta est ista occultatio, rationabilius est dictum.
Secunda autem causa plana est.
Tertia autem sic est intelligenda, quod mole majoris praedicationis, hoc est, majorum sacramentorum quam portare poterat carnalis affectus eorum, tunc premerentur. Quia carnalis affectus eorum non sinebat eos tunc credere, quod ille qui Christus Dei fuit, dura et ignominiosa pati deberet. Unde, Matth. XVI, 22, dixit Petrus : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Et ideo nisi carnali affectu exstincto per spiritum, non poterant portare tale pondus praedicationis. II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
Talibus igitur de causis increpans eos,
" Praecepit ne cui dicerent hoc. "
Pati enim et exprobrari videre eum qui Filius Dei esse praedicatur, magis induceret infidelitatis scandalum quam fidei esset argumentum. Cum autem Resurrectionis apparebit testimonium, et victae mortis et inferni argumentum, et Ascensionis in caelum apparebit stupendum miraculum, et Spiritus missus in omnibus his dabit testimonium : tunc tempus erit de Christo sublimia praedicare. Psal. XCII, 4 et 5 : Mirabilis in al-tis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis : ipso resurgente,. et ascendeate, et de caelo per Spiritum missum dante testimonium.