REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Adducit et solvit duo argumenta Aegidii ; item tria argumenta Magistri Alani contra conclusionem positam.
Sed contra hoc arguit frater Aegidius, primo sic: Illud quod continet eminenter perfectionem charitatis, conjunctum illi, potest in communem operationem sine charitate ; essentia divina est hujusmodi, et animae Christi conjuncta; ergo, etc.
Secundo sic : Nulla forma supernaturalis potest ab agente creato produci, quia nullum agens naturale potest in effectum supernaturalem: sed fruitio est supernaturalis ; ergo est a solo Deo ; ergo charitas non est animae necessaria propter hujusmodi actum, cum ipsum non eliciat. Major probatur, quia supernaturalis actus, vel creatur, et sic habetur propositum: aut de potentia sui subjecti educitur, et tunc vel de ejus potentia naturali, et sic ei corresponderet potentia activa naturalis, quod falsum est ; aut educitur de potentia obedibili, et sic solum a Deo, quia nullum creatum potest supra potentiam obedibilem, sed solus Deus cui omnia obediunt.
Contra arguit idem Aegidius sic : Subjectum perfectibile forma disponente ad operationem, indiget illa forma vel dispositione ; sed charitas disponit voluntatem ad fruitiunem, quia facit animam Deo gratam. Essentia autem divina, licet unita sit animae, quia non est dispositio animae Christi formaliter inhaerens, nec potest esse, non potest animam Christi disponere formaliter tali dispositione ; ergo charitas est ei necessaria ad talem operationem.
Ad primum, dicitur quod Deus continet eminenter omnem perfectionem, ideo posset active elicere in voluntate quidquid posset cum charitate. Id autem absolute dico, quia cum essentia divina non potest esse principium agendi formale ipsi voluntati, et Deus sic res administrat, secundum Augustinum 7. de Civitate Dei, cap. 30. ut proprios motus eas agere sinat, ideo charitas necessaria est voluntati, ut sit ei formalis ratio agendi talem operationem beatificam, quia voluntas non esset omnino perfecta sine charitate.
Ad secundum dico, si ille actus beatificus sit a voluntate elicitus, educitur de potentia naturali voluntatis ; nec sequitur quod sit naturalis, quia summe inclinatur secundum naturam suam in summam perfectionem, quam tamen habere non potest ex puris naturalibus, hanc tamen summe naturaliter recipit. Sed dicitur actus supernaturalis, ut distinguitur a naturali, ut per comparationem ad potentiam in quam recipitur, sed non in comparatione ad objectum ; et quia forte ad actum illum indiget potentia, auxilio vel habitu dato supernaturaliter, quo tamen habito utitur potentia naturaliter :
Tunc arguit Magister Alanus primo sic : Sicut se habet voluntas ad dilectionem praesupposita fide in viatore, sic videtur habere ad actum fruitionis praesupposita perfecta visione patriae ; sed voluntas viatoris non requirit habitum, ut fruatur bono ostenso sibi per fidem, sed sine charitate potest frui tali bono ; ergo, etc. Major est evidens ex proportione actus ad actum. Probatio minoris, quia nisi voluntas sine charitate posset ferri in bonum, vel frui bono sibi ostenso per fidem informem, posset quis habere certitudinem, quando est in charitate, et quando non, quia quando aliquis actus non potest haberi sine aliquo principio elicitivo, sciens se posse exire in illum actum, scit se habere principium elicitivum, quia non potest sciri utrum astra sint paria, vel imparia, sine medio demonstrativo, ideo percipiens se non posse in illum actum, scit se non habere medium, et si perciperet se posse exire in actum sciendi illam conclusionem, sciret se habere medium ; ergo si nullus posset frui bono sibi ostenso per fidem informem, nisi haberet charitatem, cum possit scire quando elicit actum fruitionis, et quando non,posset scire quando est in charitate, et quando non.
Secundo arguitur quod ratio positionis non concludit, quia secundum Magistrum Sententiarum, primo libro , charitas necessaria in via non est nisi Spiritus sanctus, et non aliquis habitus.
Tertio sic : Inter formam et ejus inclinationem, non requitur habitus medius ; sed velle non est nisi inclinatio voluntatis in actum, ut dicitur communiter, ut patet in appetitu sensitivo ; ergo propter actum volendi quemcumque non requiritur habitus medius charitatis.
Contra, operatio supernaturalis sequitur suppositum ratione alicujus formae supernaturalis ; fruitio est operatio supernaturalis ; ergo, etc. Ad primum, dicendum quod voluntas in via praesupposita cognitione fidei potest in actum aliquem fruitionis, sed imperfectum nimis, sed in perfectiorem posset cum charitate ; sic etiam in patria, viso Deo clare, voluntas posset frui ipso sine charitate, sed non aeque perfecte, sicut si esset informata charitate, et per consequens talis actus non esset proprie beatificus, quia non est adaequatus cognitioni, ita quod tantum ametur summum bonum, quantum proportionaliter cognoscitur.
Sed contra, si voluntas sine charitate Deo viso clare posset frui, illa fruitio esset naturalis vel supernaturalis? Si supernaturalis, ergo propter actum supernaturalem non oportet ponere habitum supernaturalem, quia tunc per actum naturalem posset attingi objectum supernaturale, quod falsum est, quia actus elicitus ex puris naturalibus non est nisi respectu objecti proportionati, quod non est objectum supernaturale.
Dicitur quod si poneretur talis hypothesis, ille actus partim esset supernaturalis, partim naturalis ; naturalis quidem in comparatione ad potentiam, in qua est ; supernaturalis in comparatione ad objectum, quod nullus ex puris naturalibus potestfacere illud objectum sibi praesens, ut est in se. Ad secundum, dicitur quod opinio Magistri non tenetur, si sic intellexit, ut videtur littera sonare.
Ad tertium, dicendum quod inclinatio formae nihil absolutum addit supra formam ipsam, ut inclinatio gravis deorsum non est nisi forma gravitatis. Et quia operatio formae est a forma, ideo operatio formae non est ejus inclinatio naturalis.