Chrysostomus in Matth..
Eiciens dominus timorem qui discipulorum concutiebat animam, per ea quae consequuntur rursus eos confortat, non solum timorem eiciens, sed et spe praemiorum maiorum eos erigens in liberam propalationem veritatis, dicens omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Considera autem diligenter, quod non dixit qui confitebitur me, sed, quemadmodum Graece legitur, qui confitebitur in me; ut tibi ostenderet non propria virtute, sed gratia superiore adiutum, confiteri eum qui confitetur.
Hilarius. Hoc concludendo dicit, quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam dei confitendi habere constantiam.
Remigius. Confessio autem hic illa intelligenda est de qua dicit apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Ne ergo aliquis putaret se absque oris confessione posse salvari, non solum ait qui me confessus fuerit, sed addit coram hominibus; et iterum addit qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Hilarius.
In quo ostendit, quales nos testes hominibus fuerimus, tales apud deum patrem testimonio eius usuros. Chrysostomus in Matth.. Ubi considerandum est, quia in poena amplius est supplicium, et in bonis maior retributio.
Quasi dicat: superabundasti prius, me hic confitendo aut negando; superabundabo et ego, ineffabiliter tibi maiora dando: illic enim ego te confitebor aut negabo. Propter hoc si feceris aliquod bonum, et non susceperis retributionem, ne turberis: cum additamento enim in futuro tempore retributio te expectat. Et si feceris aliquod malum, et non exsolveris vindictam, non contemnas; illic enim te excipiet poena, nisi transmuteris, et melior fias. Rabanus.
Et sciendum, quod negare quod deus non sit, nec Pagani possunt; sed quod non sit deus filius et pater, negari ab infidelibus potest. Confitebitur ergo aliquem filius apud patrem, quia per filium habebit accessum ad patrem, et quia filius dicet: venite, benedicti patris mei. Remigius. Negabit autem negantem se, quia per ipsum non habebit accessum ad patrem, et a conspectu suae divinitatis et patris repelletur. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem non solum fidem quae est secundum mentem, sed et confessionem exigit oris, ut erigat nos in liberam propalationem et ampliorem amorem, excelsos nos faciens.
Haec autem verba ad universos loquitur: et neque in persona apostolorum loquitur solum: non enim solos apostolos, sed et discipulos eorum facit viriles. Qui nunc hoc servat, non solum cum libera propalatione docebit, sed et omnibus facile suadebit: huius enim verbi observatio multos ad apostolos adduxit. Rabanus.
Vel confitetur quis iesum ea fide quae per dilectionem operatur, mandata eius fideliter implendo; negat qui praeceptis non obedit.