Ego. Hic ostendit spem suae exauditionis: et ponit duo: scilicet justitiam quam habet, et visionem dei. Et consequuntur se: quia per justitiam pervenitur ad dei visionem: Ps. 14: quis habitabit in tabernaculo tuo etc.? qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Alia littera, ego autem in justitia videbo faciem tuam, et ideo apparebo in conspectu tuo, idest veniam ad videndum te; et satiabor cum apparuerit gloria tua, idest quando videbo te, replebor omnibus bonis: Psal. 102: qui replet in bonis desiderium tuum, scilicet gloria tua, in qua omnia bona sunt. Illi satiantur porcina, secundum LXX. Nostra littera dicit, in terra sanctorum etc.. Isa. 26: tollatur impius ne videat gloriam dei. Ego autem satiabor: Hier. 3: cum apparuerit, similes ei erimus.